Caput IV. De primo sigillo, et apertione ejus.
Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quatuor animalibus dicens tanquam vocem tonitrui: Veni, et vide; et vidi; et ecce equus albus, et qui sedebat super illum habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret (Apoc. VI). Cuncta quae in tribus praecedentibus hujus secundae visionis capitulis continentur, maxime ad redemptionis humanae sacramentum pertinere videntur. Quae vero in septem succedentibus capitulis sequuntur, et septem sigillorum apertione distinguuntur, ad sequentis temporis redemptionem, et ordinem referuntur. In quibus videlicet sequentibus electorum virtutes et reproborum in electos persecutiones, et patientium tribulationes ab exordio nascentis Ecclesiae usque in finem mundi describuntur, et non simul, et semel, sed secundum dispositionem, et apertionem sigillorum, et processum temporum paulatim et succedenter praedicta compleri, et occulta manifestari multiformiter ostendunt. Apte enim descripto mysterio redemptionis humanae, subjungit merita justorum, persecutiones reproborum, retributiones praemiorum, ut in his omnibus electis provideat, et eos de futuris erudiat diligenter. Nam, si pronuntiata reparatione de futura persecutionis tribulatione, et patientium mercede taceret, nequaquam electos contra adversa praemuniret, nec per promissa praemia ad tolerantiam animaret. In hoc autem capitulo agit de ortu, et primo statu Ecclesiae renascentis, de vetustatis per baptismum in Christo ad vitae novitatem resurgentis per spiritualium donorum susceptionem et ad coelestia bona tendentis. Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem signaculis. Primum sacrae Scripturae signaculum Christus aperuit, dum mundum redimendo, et primitivae Ecclesiae dona Spiritus infundendo, paternae promissionis primordia usque ad illud tempus latentia in se, et per se completa et exhibita manifestavit. Et audivi unum, id est primum de quatuor animalibus dicens, tanquam vocem tonitrui: Veni et vide. Primum animal in hac visione simile leoni Marcus exstitit, qui in principio Evangelii sui de resurrectione Christi mentionem fecit, et ejusdem resurrectionis praedicatores figuravit. Recte ergo in apertione sigilli primi dicit, quod ei primum animal locutum sit, quia primus ordo in Novo Testamento, praedicatorum resurrectionem Christi corporalem, et nascentis Ecclesiae resurrectionem spiritualem circumquaque praedicavit. Nam, quia primus ordo de resurrectione testimonium dedit, apte in apertione primi sigilli in quo de resurrectione renascentis Ecclesiae agitur, unum de quatuor animalibus, id est primum locutum dicit. Cujus vox quasi vox tonitrui sonuit, quia subito nova, mirabilia, grandia coruscantibus miraculis pronuntiavit: Veni et vide. Veni per majorem intentionem, et vide per intelligentiam spiritualem, jam aperire mysticam promissionem Dei per regenerationem generis humani. Sed quae in hoc loco spiritualiter sancto Joanni ostenduntur, ad eligendorum et convertendorum personam spiritualiter referuntur. Ipsis enim in his verbis dicitur ut per conversionem veniant, et per fidem videant gratiam regenerationis primitivae Ecclesiae collatam quam ignorant, et gratiam per baptismum suscipiendo, et Ecclesiam imitando ad vitam pergant; et quia quae sequuntur de primitiva Ecclesia per baptismum dealbata intelliguntur, recte sequitur: Et ecce equus albus. Equus enim albus est primitivorum electorum numerus ab omnibus pariter peccatis in unda baptismatis purificatus, et donis spiritualibus super nivem dealbatus. Qui Christum in primitivis recenter renatis praedicatoribus sessorem habuit, et eum ad mittenda jacula praedicationis per mundum circumtulit. Unde bene sequitur: Et qui sedebat super eum habebat arcum. Arcus enim virtutem praedicationis significat. Sicut namque arcus sagittas jacit, sic praedicator praedicationis verba mittit. Sagittae occidunt inimicum, verba praedicationis diabolum. Et data est corona. Quemadmodum enim arcus designat officium praedicationis, ita corona figurat praemium aeternae retributionis, in qua nullus est finis. Data est ei corona secundum humanitatem, quia omnia possidet secundum divinitatem. Ipse enim secundum humanitatem omnia accipit, qui secundum divinitatem omnia tribuit. Sed quotidie ei corona datur quando in suis electis coronatur. Aliter: Ipse habet arcum ut malos dimicando vulneret, coronam ut bonos glorificando coronet. Arcum habet, quia dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum; corona, quia dicet: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV). Aliter: Habebat arcum per potentiam divinitatis. Data est ei corona per glorificationem humanitatis. Magna enim differentia videtur inter hoc, quod dicitur de arcu, quod eum habuit, et illud quod dicitur de corona, quod ei data sit. Quod enim dicitur quod arcum habebat, pertinere videtur ad divinitatis potentiam secundum quam omnia possidet per naturam. Quod vero dicitur corona ei data esse, ad humanitatis conditionem secundum quam omnia accepit per gratiam. Et exivit vincens, ut vinceret, et exivit in praedicto equo albo, id est, in primitivorum electorum numero nuper regenerato. Exivit de Judaeis Judaeos derelinquendo. Exivit vincens in ipsis convertendo quos praedestinaverat, ut vinceret in gentibus in ipsis convertendo quos eligere volebat. Apertio ergo signaculi est revelatio mysterii cum exhibitione promissi. Animal primum ordo praedicatorum resurrectionem praedicantium. Equus albus primitivorum electorum numerus; sessor Christus; arcus praedicatio, corona retributio; vel arcus malorum damnatio, corona bonorum salvatio; vel arcus potentia divinitatis, corona glorificatio humanitatis. Sessor, id est Christus, de Judaeis, Judaeos relinquendo, exivit vincens, quia de ipsis elegit quos voluit, ut vinceret in gentibus, eligendo in ipsis quos praescivit. Et bene dixit: Exivit vincens ut vinceret, quia per eos quos in Judaea elegit, gentes convertit.
Chapter 19 of 73