Caput II De quatuor animalibus.
Et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro (Apoc. IV). Divinae visionis mirabile sacramentum sacra prophetia varie describit, et coelestis boni pulchritudinem multiformiter nobis ostendit. In superiori namque capitulo rerum visibilium et corporalium qualitatibus mirabiliter et pulchre de sedente in throno et ejus ornatu compositis profunditatem ipsius mystice legentibus revelavit. In isto vero per quatuor evangelistarum typicam descriptionem ejus excellentiam sublimiter et subtiliter adhuc aperit. Per quatuor enim animalia in hac visione descripta, sicut crebra Patrum et sanctorum doctorum traditio docet, quatuor evangelistae figurantur, quae idcirco animalibus non inconvenienter comparantur, quod eorum verbo et exemplo omnes justi ad coelestium vitam capessendam animantur, qui etiam in eo quaternario debuerunt praesignari, quod eorum quatuor Evangelia praedicanda erant per quatuor partes mundi. In medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia. In medio sedis, id est perfectorum praedicatorum, quatuor animalia, sancti scilicet evangelistae sunt velut sustentatores. In circuitu velut defensores. Vel in medio sedis sunt, quia perfecti quique ipsis quasi in medio positis intendunt, dum evangelicae sapientiae lectionibus unanimiter vacant. In circuitu sunt, quia quae legendo sive meditando intus didicerunt foris circumquaque praedicant. Quasi etenim in medio sunt, quando ab omnibus eorum scripta discuntur. In circuitu sunt quando circumquaque dicuntur. Plena oculis ante et retro; plena sunt sancta animalia oculis per plenam contemplationem boni coelestis. Ante per cognitionem futurorum, retro per cognitionem praeteritorum: Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti. Primum animal Marcus, secundum Lucas, tertium Matthaeus, quartum Joannes. Primum animal, id est Marcus, simile est leoni, quia in principio sui Evangelii ait: Vox clamantis in deserto (Luc. I), per quod significatur leo, cujus natura dicitur quod mortuus nascitur, sed rugitu patris die tertia suscitatur. Sic Christus postquam pro humano genere mortem gustavit praecepto Patris, die tertia resurrexit. Recte ergo Marcus describitur similis leoni, quia sic suum Evangelium incoepit, ut intelligatur exprimere mysterium resurrectionis Christi.
Et notandum quod Ezechiel propheta qui quatuor evangelistas per haec eadem animalia descripsit, primum faciem hominis quae figurat incarnationem posuit, quia adhuc longe futura erant quae vidit. Joannes vero, qui post ipsam sacramentorum contemplationem eos figuraliter contemplatus est similitudinem leonis, per quam resurrectio significatur primam conspexisse perhibetur, ad majorem videlicet Christianae fidei jam exhibitae confirmationem, quia totum nostrae fidei et spei fundamentum maxime virtuti resurrectionis innititur. Et secundum animal simile vitulo. Ezechiel post faciem hominis posuit faciem leonis, propter quod utrasque a dextris videt, quae idcirco a dextris esse visae sunt, quia incarnatio et resurrectio electos laetificaverunt. Deinde faciem vituli, sive bovis ponit quam etiam a sinistris describit: quae facies apte a sinistris fuit, quia passio Christi quae per eam figuratur discipulos contristavit. Sed beatus Joannes hunc ordinem minime servavit, quia de hac laetitia sive tristitia hoc in loco nihil insinuavit. Secundum itaque animal, id est Lucas, simile est vitulo, quia Lucas in principio Evangelii sui de Zacharia sacerdote, cujus officium erat vitulum offerre, mentionem fecit, per quod passionem Christi designavit. Qui quadam praerogativa ante Matthaeum in sacra visione ponitur, quia in passione pretium nostrae redemptionis continetur. Nihil enim nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset. Et tertium animal habens faciem quasi hominis. Tertium animal, id est Matthaeus, quasi faciem hominis habuit, quia ipse in principio Evangelii sui dixit: Liber generationis Jesu Christi (Matth. I), per quod incarnationem Verbi non figuraliter significavit, sed patenter enarravit. Sed diligenter est attendendum, quod non ait, habens faciem hominis, sed faciem quasi hominis. Homo in sacra Scriptura diversis modis intelligitur, aliquando dicitur homo secundum etymologiam nominis, aliquando secundum dignitatem conditionis, aliquando secundum affectum vel effectum iniquitatis, aliquando secundum typum significationis, aliquando secundum defectum fragilitatis, aliquando secundum rectitudinem aequitatis. Secundum etymologiam nominis homo dicitur, quando sic dicitur, eo quod sit ab humo, declaratur, secundum dignitatem conditionis, ut ubi ad imaginem et similitudinem Dei conditus legitur, secundum affectum vel effectum iniquitatis, ut ubi per Apostolum delinquentibus dicitur: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne homines estis? (I Cor. XIII.) Homines estis, id est, mali et iniqui estis. Secundum typum significationis in Evangelio ubi malus homo dicitur super bonum semen seminasse zizaniam (Matth. XIII). Quem enim rectius secundum typum significationis hunc hominem esse dicimus quam diabolum, qui ad similitudinem hominis zizaniam super bonum semen seminavit, postquam verbum super corda hominum seminatum cognovit, quibusdam diversam haeresim, et vitiorum semina injecit. Secundum defectum fragilitatis ut per Jeremiam dicitur: Maledictus homo qui confidit in homine (Jer. XVII). In homine, id est fragili, et tam leviter et cito deficiente. Secundum rectitudinem aequitatis, ut ibi per Salomonem dicitur: Deum time, et mandata ejus observa, hoc est omnis homo (Eccle. XII). Quisquis enim Deum timet, et mandata ejus observat, quia per aequitatem justitiae rectus est, homo est. Quisquis hoc non facit, quasi nequaquam homo est; quia, si scienter delinquit propter contemptum, diabolus esse dicendus est. Sanctus igitur Matthaeus evangelista qui humanitatem Christi in principio Evangelii descripsit, recte in sacra visione secundum hoc quod homo aliquando in malo accipitur, non faciem hominis, sed faciem quasi hominis habuit, quia Redemptor noster de quo agit non in carnem peccati, sed in similitudinem carnis peccati venit. Quantum namque ad malum nihil de homine habuit, quia peccatum non fecit. Et quartum animal simile aquilae volanti. Quartum animal, id est, ipsemet sanctus Joannes cui ista visio comparuit similis aquilae volanti fuit; qui ad contemplanda sanctae et summae divinitatis arcana, caeteris omnibus altius volavit. Cujus faciem Ezechiel propheta etiam desuper ipsorum quatuor esse describit. Et quia beatus Joannes per hoc quod in initio sui Evangelii Verbum in principio fuisse dixit, non solum alios, sed et semetipsum transcendit. Quia igitur sanctorum evangelistarum in principio sui Evangelii egit unus de resurrectione Salvatoris, alius de passione, alius de incarnatione, alius de divinitate, recte sanctorum animalium quibus isti evangelistae figurantur dicitur aliud simile leoni, aliud simile vitulo, aliud similem habens faciem quasi hominis, aliud simile aquilae volanti. Quam eorum figurativam similitudinem postquam descripsit, perfectam eorum plenitudinem subjungit, et quatuor animalia singula eorum habebant alas senas. Quid enim aptius accipimus per figuram alarum, quam scientiam Scripturarum, per quam quasi per quasdam alas relinquimus terrena et ascendimus ad coelestia? quae videlicet sacra scientia apte per senarium designatur, ut perfectionis ejus virtus ostendatur. Senarius perfectionem significat, vel quia in sex diebus opus suum complevit Deus, vel quia perfectus est numerus. Aliter: Prima ala est in lege naturae, secunda in lectione legis scriptae, tertia in lectione prophetiae, quarta in lectione legis evangelicae, quinta in lectione institutionis apostolicae, sexta in scientia doctorum apostolos tempore sequentium, et obscura loca Scripturarum exponentium. Quamvis etenim sancti evangelistae istis doctoribus priores fuerunt, nequaquam tamen minorem eis intelligentiam habuisse credendi sunt, utpote de quibus sacra auctoritas testatur, quod ipse Jesus aperuit eis sensum ut Scripturas intelligerent, et non solum ex illis esse verissime credantur quibus sensum ad intelligentiam Scripturarum aperuit, sed ex illis quoque, et cum illis fuisse quibus primitias spiritus dedit. Bene itaque sancta animalia singula senas alas dicuntur habere, propter perfectionem et plenitudinem scientiae. Istis alis per mundum volaverunt, istis in coelum ascenderunt. Sequitur:
Et in circuitu, et intus plena sunt oculis. Iste sensus superiori conjungitur, et ad illum refertur ubi dicitur, plena oculis ante et retro. Sancta quippe animalia plena sunt oculis per plenitudinem claritatis, cognitionis: ante per scientiam futurorum, retro per scientiam praeteritorum. In circuitu per morum circumspectionem, intus per mundam et rectam cogitationum discretionem: Et requiem non habebant die ac nocte dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui est, qui erat, et qui venturus est. Sancta animalia in laude Dei non habent requiem, quia nunquam cessant divinam laudare majestatem. Laudaverunt eum in vita sua verbo, laudant adhuc scripto, laudant per ora fidelium auctoritatis et sanctitatis suae testimonio, et contemplando, et amando in coelo laudant. Quod autem dicit, non habebant requiem, minime designat laborem. Hoc est nimirum summe et perfecte quiescere a Creatoris pia laude nunquam cessare. Et requiem non habebant die ac nocte, id est nunquam. Dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens. O quam felicia bonorum angelorum et omnium electorum agmina hujus laudis praeconia coram Deo sine fine canentia! Felices quoque qui in via praesentis miseriae ad illius suavem harmoniam norunt suspirare. Quanto namque crebrius ad illam suspirant, tanto dulcedini illius vicinius appropinquant. Et jam in via (licet tenuiter) praegustant coelestis harmoniae jucunditatem, qua plenarie saturabuntur in patria. Clamant vero sancta animalia Sanctus ter, quia Trinitas est in personis; Dominus Deus omnipotens, semel, quia unitas est in simplicitate Deitatis; Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. Sanctus justitia, Dominus gloria, omnipotens virtute, qui erat, et qui est, et qui venturus est aeternitate. In eo enim quod dicitur, qui erat, nota eum sine principio esse. In eo quod dicitur, est, nota eum immutabiliter permanere. In eo quod dicitur, qui venturus est, nota cum omnium finem sine fine subsistere. Per praeteritum namque, praesens, et futurum, quibus omne tempus comprehenditur, non inconvenienter aeternitas designatur, qua etiam tota mutabilitas concluditur. Salvo tamen id quod dicitur, qui venturus est, in alio sensu proprie ad humanitatem pertinere probatur. Totum autem quod de sanctis animalibus dicitur, de perfectis praedicatoribus intelligitur; ipsi enim in medio sedis sunt alios sustentando, in circuitu defendendo. Ipsi sunt animalia sancta, quia ad virtutes nos animant; oculis undique plena, quia intus et foris semetipsos diligenter considerant. Aliter: Intus, quantum ad Vetus Testamentum, ubi scientia de mysterio redemptionis occulta latet, foris quantum ad Novum, ubi manifesta patet. Habent faciem leoninam Salvatoris salutiferam, praedicando resurrectionem; vitulinam, praedicando ejus passionem; humanam, praedicando ejus humanitatem; aquilinam, praedicando ejus divinitatem. Habent alas senas, per perfectam scientiam sacrae Scripturae. Non habent requiem die ac nocte, id est nunquam, sive in prosperis, sive in adversis dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, per sacrae fidei praedicationem et decantationem laudis divinae. Sequitur:
Et cum darent illa quatuor animalia gloriam, et honorem et benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum procidebant viginti, quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, mittentes coronas suas ante thronum dicentes: Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam, et honorem, et virtutem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. Sanctae et individuae Trinitatis laudem ministerio vel scripto evangelistarum quatuor probatam superius descripsit. Nunc quid eorum praedicatio sive Scriptura universis praedicatoribus, et universalis Ecclesiae judicibus contulerit, subjungit. Quod videlicet viginti quatuor seniores, id est omnes veteris ac novi testamenti, sicut supra monstratum est, praedicatores, judices, rectores, sacramento redemptionis humanae, sive per spiritum prophetiae, sicut antiqui, sive per lectionem evangelicae Scripturae, sicut moderni, cognitionem fidei receperunt, suas Deo justitias atque victorias attribuerunt, laudes cantaverunt, gratias egerunt. Recte igitur sancti evangelistae praecedunt praedicatores per hoc quod mysterium nostrae salutis soli scribere meruerunt. Nam, et si antiqui eos praecesserunt tempore, eis tamen longe sunt posteriores dignitate. Qui et ipsi post eos apte laudem Divinitatis cantare dicuntur, quia nequaquam auctoritate eos praecedunt, sed sequuntur. Bene ergo dicitur: Et cum darent illa quatuor animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum, procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno quia in sacro eloquio salus humana scripta continetur, et per ejus praedicationem cunctis dispensatur. Sancta autem animalia sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum gloriam, et honorem, et benedictionem dant, quia ipsum solum singulariter glorificandum, honorandum, benedicendum praedicant, et in ipso singulariter, et excellenter gloriam, et honorem, et benedictionem consistere, et ab ipso in subjectam creaturam descendere pronuntiant: viginti quatuor etiam seniores ante sedentem in throno procidunt, quia perfecti quique, cognito sacramento divinitatis, summae majestati se subjiciunt, et adorant per rectam fidem viventem in saecula saeculorum per aeternitatem; et mittunt coronas suas ante thronum, Deo victorias suas attribuendo, et dant illi soli gloriam et honorem, gratias referendo, illum solum benedicendo: Dignus es, Domine Deus, accipere gloriam, et honorem, et virtutem. Dignus es accipere per gratiarum actionem, laudem et gloriam, et honorem et virtutem, a subjecta creatura, qui cuncta semper et immortaliter possides per tuam divinitatem in propria natura. Gloriam enim et virtutem, et honorem Deo damus, quando ipsum solum gloriosum, honorabilem, et insuperabilem praedicamus. Ipse a nobis quae damus accipit quando nostris laudibus dignanter annuit. Causam denique, unde laude dignus est, sic patenter subjungit: Quia tu creasti omnia. Dignus est enim accipere ab omnibus laudem, qui omnibus subsistendi dedit originem. Sed, quia omnia prius erant in voluntate divina quam essent creata, aperte subditur: Et propter voluntatem erant et creata sunt. Omnium namque rerum numerus, pondus, et mensura, et quaecunque de rebus conditis dici possunt incomprehensibiliter, et ineffabiliter semper erant in voluntate divina antequam originem acceperint et apparuerint creata. Propter voluntatem tuam, id est juxta voluntatem tuam, sive in voluntate tua. Vere ergo omni laude dignus existit, quia omnia et semper per bonitatem in voluntate habuit, et per potentiam aliquando creavit. Sed quia superius ubi ea quae de sanctis animalibus dicta sunt perfectis praedicatoribus assignavimus, ibi maxima quaeque quae in hoc capitulo continentur recapitulavimus. Nunc in fine more solito supradicta recolligere non curavimus.
Chapter 17 of 73