Caput IX. De sexto sigillo, et apertione ejus.
Et vidi cum aperuisset sigillum sextum, et ecce terraemotus factus est magnus, et sol factus est niger tanquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis, et stellae ceciderunt super terram, sicut ficus mittit grossos suos cum a vento magno movetur (Apoc. VI). Dum appropinquat finis visionis videt et narrat ea quae ventura sunt circa finem temporis. In isto namque capitulo describit tribulationem in diebus Antichristi venturam et tyrannidem diabolicam imperio Christi refrenandam. Et vidi cum aperuisset sigillum sextum, id est temporis sequentis occultum. Et ecce terraemotus, id est terrena diligentium motus factus est magnus; apte addit magnus, quia, cum semper reprobi moveantur ad inferendum mala bonis, tempore Antichristi magis saeviet furor crudelitatis. Et sol factus est niger, tanquam saccus cilicinus, quia Christus verus sol justitiae nigrescet, eo quod nec miraculis, nec praedicatione clarescet. Et luna facta est sicut sanguis tota, quia sancta Ecclesia ubique patietur crudelitatem persecutionis, effusione sanguinis. Et stellae ceciderunt super terram, quia multi qui videbantur esse stellae per fidei claritatem, et coelestem conversationem, cadent per infidelitatem, et impietatis perpetrationem. Possunt vero ista quae hic dicuntur de hac calamitate, et multa quae sequuntur ad litteram accipi. Scriptum namque est: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris, pressura gentium prae confusione, sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi. Nam virtutes coelorum movebuntur (Luc. XXI; Matth. XXIV). Sicut ficus mittit grossos suos, id est fructus leves et vacuos, quia Deus neminem permittit cadere, qui illi serviat vero amore. Cum a vento movetur magno, quia magnitudine persecutionis velut inanes labentur. Sequitur: Et coelum recessit sicut liber involutus, et omnes montes, et insulae de locis suis motae sunt, et reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et petris montium. Coelum, id est coelestem conversationem agentes, recessit sicut liber involutus, quia se occultabunt, se et coelestia sacramenta sibi commissa celantes. Et omnes montes et insulae motae sunt de locis suis, quia omnes per virtutum eminentiam alti, et fluctibus persecutionum quassati se fide et opere a malis divident. Et reges terrae, id est illi qui vel se vel alios nolunt regere, et principes, qui sciunt principari, et tribuni, qui tribus regunt, et divites, operibus virtutum, et fortes, contra impetus tentationum. Et omnis servus liber, quantum ad conditionem, vel quantum ad conjugii copulationem aut libertatem. Et absconderunt se in speluncis et petris montium, imitando secretam et firmam conversationem sublimium sanctorum: Et dicent montibus et petris, id est sublimibus et firmis in fide sanctis: Cadite super nos, per piam affectionem, et abscondite nos, per vestram intercessionem, a facie, id est ab animadversione, sedentis super thronum, id est regnantis Divinitatis, et ab ira agni, Christi videlicet hominis. Possunt tamen quaedam de his quae dicta sunt ad litteram intelligi, ut scilicet homines in illis diebus in speluncis et petris prae timore sint se absconsuri, et ab ipsis se velint operiri, et causam quare se velint abscondi et operiri subjungit, dicens: Quoniam venit dies magnus irae ipsorum. Vere etenim dies magnus irae ipsorum veniet, quando tantus furor tanti hostis tam crudeliter desaeviet. Erit etenim tempus, quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro, id est nisi tribulationi illi citius finem daret, nemo eam sustinere posset. Et quis poterit stare in fide, videlicet perseverantiae, nisi sanctorum adjuvetur oratione? In paucis itaque verbis magnam et miserabilem tribulationem tempore Antichristi venturam comprehendit. Sed multiplici Ecclesiae bello descripto subjicit tempore hujus belli diabolum nocere paratum, sed a Deo ne sui torperent vel desperarent refrenatum. Sequitur:
Post haec vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terrae tenentes quatuor ventos terrae ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem (Apoc. VII). Isti quatuor angeli sunt universi daemones totum mundum in quatuor angulis suis in diebus illis possidere cupientes. Stantes, et quos in latitudine mundi devorare possint considerantes. Quatuor venti sunt quatuor Evangeliorum libri. Isti venti tunc super terram, super mare et arbores flant, quando perfecti doctores evangelici sacramenti plenitudinem terrenam diligentibus, et in salo saeculi fluctuantibus malis ad similitudinem arboris sursum erectis, et fructificantibus bonis praedicant. Quos praedicti apostatae angeli tunc, ne amplius super terram, mare, vel in arborem flent, se tenere putabunt; quia, ne verbum sacri Evangelii malis vel bonis praedicetur, laborabunt. Et notandum quod dicitur super terram, et super mare, et in arborem, quia bonum malis desuper offertur, quod a bonis jam intrinsecus possidetur. Sequitur:
Et vidi alium angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum Dei vivi, et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, dicens: Nolite nocere terrae, et mari, neque arboribus quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Aliter: Angelus Christus a praedictis angelis multum diversus, qui ascendit ab ortu solis, quia praedicator et largitor paternae claritatis. Qui etiam per hoc quod ascendit, nobis formam ad superna bona tendendi monstravit. Iste angelus descendit per carnis assumptionem, ascendit per ejusdem carnis glorificationem. Qui signum Dei habuit, quia immortalis divinitatis in se potentiam ostendit. Voce magna quatuor angelis, quibus datum est, id est permissum est nocere terrae et mari clamavit, quia eorum malitiam magnae auctoritatis imperio refrenabit. Per hoc quod hic ubi ait, quibus datum est nocere terrae et mari, de arboribus tacuit, potest intelligi quod perfecte bonis nihil nocet quod eis in bono potestas contradicit adversa. Nolite nocere terrae, et mari, neque arboribus, id est, nolite nocere malis qui convertendi sunt, et bonis qui conversi sunt. Nolite nocere per effrenatam tentationem donec signemus servos Dei nostri in frontibus eorum, per manifestam fidei confessionem. Donec, id est usque, signemus, id est omnibus signatis, neminem signandum exspectemus. Signemus, videlicet ego interius per gratiae spiritualis effusionem, et mei ministri exterius, per praedicationis administrationem. Signemus, per distinctionem, servos, per subjectionem, Dei, per electionem, nostri, propter humanitatem, in frontibus eorum, propter confessionis manifestationem. Clamor ergo angeli, refrenatio diaboli. Sequitur:
Et audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel. Statim postquam posuit refrenationem reproborum angelorum, subjungit signationem electorum hominum ad latitudinem signatorum, in qua signatione omnes electos pariter comprehendit praemittendo signatos ex omni tribu Israel, illos videlicet qui passionem Redemptoris praecesserunt, subjungendo turbam, quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus, illos qui eum subsequuntur. Sed idcirco ipsam redemptionem praecedentes sub numero signat, ut paucos antiquitus salvatos ostendat ad comparationem illorum quos post passionem per gratiam collectos sola sapientia divina dinumerat, et sequendo ordinem temporis primo ponit collectos ex antiquis, deinde collectos ex modernis. Et audivi, id est intellexi, qui essent signati, numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia. Iste numerus convenit antiquis electis ad beatitudinem praedestinatis. Centenarius namque qui in computatione laeva transit ad dexteram, beatitudinem supernam ad quam de mundo transimus figurat. Quadragenarius autem qui ex quater decem consistit, recte Decalogum legis, et spiritualem Evangelii intelligentiam in ipso contentam significat. Quaternarius vero quatuor principalium virtutum exercitationem, et millenarius totius justitiae perfectionem designat. Apte igitur antiqui justi signo crucis, etsi non re, tamen fide ad salutem signati, centum quadraginta quatuor millia esse referuntur. Centum propter promissam beatitudinem, quadraginta, propter Decalogi completionem, et evangelici sacramenti significationem. Quatuor, propter quatuor principalium virtutum exercitationem. Ex omni tribu filiorum Israel, id est non tam carnem ex Israel ducentes, quam fidem ipsius tenentes. Quos bene ex omni tribu Israel filiorum signatos vidit, quia divina pietas ex omnibus aliquos elegit. Ex tribu Juda decem millia signati. Tribum Juda, quae quarta fuit in generatione, primam ponit in significatione, propter religionem et propter sapientiae dignitatem, de qua Christus sumpsit carnem. Dan, de cujus genere Antichristus nascetur, in numero signatorum praetermittitur, ut per hoc ostendatur quod Antichristus de coetu sanctorum ejicitur. Quod autem in descriptione signationis generationis non servat ordinem, ad spiritualis dignitatis et ad meritorum potest referri dispositionem. Ex singulis tribubus ponit duodecim millia signatos. Duodecim, propter duodecim patriarcharum praerogativam, millia propter perfectam justitiam. Signatos, propter fidei confessionem veram. Ex tribu Juda decem millia signati. Judas interpretatur confitens. Confessio alia criminis, alia laudis. Hi sunt, qui per confessionem se de crimine laverunt, et de acceptis beneficiis laudis gratias retulerunt. Ex tribu Ruben decem millia signati. Ruben interpretatur filium videns. Hi sunt, qui boni operis fructum genuerunt, et per eum ad summi Patris filii contemplationem pervenerunt. Ex tribu Gad, decem millia signati. Gad interpretatur accinctus. Hi sunt, qui semper parati et expediti sunt contra tentationem. Ex tribu Aser, decem millia signati. Aser interpretatur beatus. Hi sunt, qui per praesentis miseriae tribulationem perveniunt ad beatitudinem. Ex tribu Nephthalim, decem millia signati. Nephthalim interpretatur latitudo. Hi sunt, qui per affectum charitatis proximis impenderunt opera pietatis. Ex tribu Manasses, decem millia signati. Manasses interpretatur oblitus. Hi sunt, qui per oblivionem temporalium pervenerunt ad praemium coelestium. Ex tribu Simeon, decem millia signati. Simeon interpretatur tristitiae exauditio. Hi sunt, qui per praesentem tristitiam ad veram attigerunt laetitiam. Ex tribu Levi, decem millia signati. Levi interpretatur superadditus. Hi sunt, qui bona melioribus addiderunt, et per hoc coelestis boni additamentum receperunt. Ex tribu Issachar, decem millia signati. Issachar interpretatur merces. Hi sunt, qui respuerunt mercedem laudis humanae, et per hoc acceperunt mercedem retributionis divinae. Ex tribu Zabulon, decem millia signati. Zabulon interpretatur habitaculum fortitudinis. Hi sunt, qui per conversationem pervenerunt ad coelestem mansionem. Ex tribu Joseph, decem millia signati. Joseph interpretatur augmentum. Hi sunt, qui per augmentum justitiae pervenerunt ad plenitudinem gloriae. Ex tribu Benjamin, decem millia signati. Benjamin interpretatur filius dexterae. Hi sunt, qui per vias, quae a dextris sunt quas novit Dominus, ambulaverunt, et per hoc ad dexteram judicis constitui meruerunt. Pauca, frater charissime, de multis perstringimus, et multa in his omnibus tuae prudentiae discutienda relinquimus, quae causa brevitatis praeterimus. Sequitur:
Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis, stantes ante thronum, et in conspectu Agni amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum. Superius posuit justos, qui in passione Christi praecesserunt, modo subjungit eos qui tempore gratiae fidei signum acceperunt. Quorum numerum ideo non ponit, ut aperte significet, quod eum humanus sensus capere non possit. Unde apte dicit: Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, nisi ille videlicet qui etiam maris arenas, et pluviae guttas, et dies saeculi solus dinumerat. Ex omnibus gentibus, quas superius nomine nationis designavit, et tribubus, et populis, et linguis, haec supra exposita sunt. Tribus dicitur a tribus ordinibus in quibus sunt septuaginta linguae, in lingua diversi populi, in populo diversae sunt nationes. Ex omnibus gentibus etiam barbaris, tribubus, populis, quia divina pietas sicut sagena ex omni genere piscium, ita ex omni genere hominum elegit, et ad vitam perducit. Stantes, quia parati sunt divinis obedire praeceptis, ante thronum, id est ante regiam dignitatem divinae majestatis. In conspectu Agni Christi hominis amicti stolis albis, per munditiam corporum, et palmae in manibus eorum, per victoriam hostium, et clamabant voce magna, id est magna devotione dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno, quasi diceret: Salus nostra non nobis ascribatur, quia non est a nobis, sed ascribatur illi a quo est, Deo videlicet nostro, qui sedet super thronum et Agno, divinitati regnanti, et Agno Christo homini. Aliter: Salus quam habet divinitas per naturam, et humanitas per gratiam, divinitati et humanitati decantetur per rationalem creaturam. Sequitur:
Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium, et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt eum dicentes: Amen. Angelos inducit de salvatione hominum gaudentes, et humanae confessionis testimonium confirmantes. Et omnes angeli stabant, quia ad obediendum parati, in circuitu throni, undique exsequentes ministerium praecepti. Et seniorum, et quatuor animalium, ubique ecclesiasticos viros muniendo. Et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, se humiliando. Et adoraverunt Deum, se exaltando. Dicentes: Amen, humanae laudis Deo exhibitae testimonium confirmando, et Deum pariter collaudando. Unde bene subditur: Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, et honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen; quasi dicerent: Omnia quae habet per naturam divinitatis, illi sunt referenda per canticum laudis. Benedictio, quia singulariter et superexcellenter est benedictus; claritas, quia clarus; et sapientia, quia sapiens; gratiarum actio, quia pro collatis beneficiis est laudandus; honor, quia honorandus; virtus, quia invincibilis; fortitudo, quia fortis in saecula saeculorum, sine fine. Amen, id est vere. Et apte ista septem referuntur ad laudem Creatoris, quia septem sunt dona gratiae spiritualis, quae per ipsum distribuuntur salvandis: Et respondens unus de senioribus dixit mihi: Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt, et unde venerunt? Et dixi: Domine mi, tu scis. Visa turba in tantae gloria dignitatis monetur attendere per quam viam potuit ascendere ad eam, ut idem alios doceat suspicere ut ad eamdem gloriam contendant pervenire. Unus de senioribus est universitas prophetarum, apostolorum et doctorum praedicans justitiam et gloriam electorum. Hi qui amicti sunt stolis albis, corporibus et operibus mundis. Qui sunt, id est quantae dignitatis, et unde venerunt, id est de quanta fornace tribulationis. Et dixi illi: Domine mi, tu scis; quasi diceret: Ego nescio, sed tu doce me. Et dum humiliter se utrumque ignorare fatetur, ipse ab angelo quemadmodum et nos ab universitate doctorum de utroque edocetur. Nam subditur: Et dixit mihi: Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Et est ordo sensuum: laverunt stolas suas, in baptismo, dealbaverunt eas, bene operando et utrumque in sanguine Agni, in fide passionis Christi; et sic tandem venerunt de tribulatione, de praesentium passionum tolerantia, quia meruerunt, largiente gratia, in baptismo lavari, et bene vivendo dealbari, et pro fide Christi adversa pati. Sunt ante thronum Dei, id est regnantem Divinitatem, et serviunt ei per laudis ejus decantationem. Die ac nocte, id est continue. In templo ejus, in sanctorum congregatione, quorum dignitas adhuc declaratur, cum subditur: Et qui sedet in throno, id est Deus qui regnat, habitat super illos, quia in perpetuum eos pie protegit et gubernat, ut eis bonum, quod ipse invisibiliter et multiformiter habet, participet. Quorum etiam beatitudinem latius in sequentibus describit, ostendens eos a malo alienos et bono repletos: Non esurient, neque sitient amplius, quia reficientur pane et fonte vitae: Neque cadet super illos sol neque ullus aestus, quia protegentur a majori et minori tribulatione. Quoniam Agnus, qui in medio throni est, id est in medio angelorum in quibus Deus residet et per quos judicia sua exercet, reget illos, videlicet in via, et deducet illos ad vitae fontes aquarum, in patria. Et quoniam erunt ab omni malo liberi, ita quoque erunt absque omni dolore mali. Unde subditur: Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Deus absterget, quia sicut ab omni malo liberos, sic eos totius doloris immunes faciet. Apertio igitur sexti sigilli, completio mystici eloquii. De persecutione Antichristi, motus et concussio rerum, persecutio pravorum angelorum. Nocentium cohibitio, diabolicae tentationis refrenatio. Angelus, Christus. Signati, electi. Centum quadraginta quatuor millia ex omni tribu filiorum Israel, electi in redemptionem praecedentes. Turba magna, electi eam subsequentes. Concentus angelorum, gaudium eorum, et gratiarum actio de salute hominum. Unus autem seniorum, universitas doctorum. Lavatio et dealbatio stolarum, munditia corporum et operum. Sanguis Agni, passio Christi; mali ablatio, praesentis miseriae evasio; boni collatio, superna beatitudo.
Chapter 24 of 73