Skip to the text

Caput primum. De innovatione elementorum.

« Et vidi coelum novum, et terram novam, primum enim coelum, et prima terra abiit, et mare jam non est (Apoc. XXI). » Mira providentia sacra utens prophetia primo ponit innovationem elementorum, deinde subjungit glorificationem justorum, ut videlicet de mundanis ad coelestia conscendamus, et de visibilibus ad invisibilia contemplanda pertingamus. Sic etiam legimus in principio mundum prius factum, ac postea hominem dominum mundi fuisse creatum. Sed cum quatuor constet esse elementa, ignem scilicet, aerem, aquam, terram, trium tantum innovandorum hic videtur fecisse mentionem, aeris, terrae et aquae. Terram quippe proprio nomine et manifeste, ubi se dixit terram novam vidisse designavit; aerem vero ubi se coelum novum vidisse, et aquam, ubi mare jam non esse dixit, insinuavit. De igne igitur innovando propterea conticuisse potest credi, quod ignem parva vel nulla corruptione constet foedari, et illius virtute caetera elementa in illa ultima conflagratione debeant emundari: quod autem primum coelum et primam terram abiisse, et nova se vidisse testatur, nequaquam debet intelligi haec duo elementa aerem videlicet et terram penitus consumi, et alia loco eorum creari, sed utraque secundum priorem formam, et speciem conflagrari, et longe, et inaestimabiliter in melius resurgere et renovari. Sunt qui dicunt de aqua, propter quod hic dicitur, et legitur, et mare jam non est, ultimi illius ardoris virtute eam penitus consumi, sed subtiliter est intuendum quod non dicitur aqua jam non est, sed mare jam non est, ut evidentius ostendatur aquam non penitus annihilari, sed a corpulentia, et omni corruptione et falsa amaritudine tunc purgari: quod enim dicit primum coelum et terram abiisse, et mare jam non esse, ad tria praecipue elementa aerem, terram, aquam spectare videtur, et non ad eorum omnimodam consumptionem, sed ad perfectam per ignem purgationem, et inaestimabilem divinitus illis inditam innovationem, innovabitur itaque mundus non ut homini velut mundo amplius serviat, sed ut mundo aeternaliter subsistente homo Creatori et renovatori ejus aeternas gratias agat. Sed quia superius aliis in locis multa ad hunc pertinentia pertractavimus, idcirco eum velocius praevolamus, et ad alia discutienda festinamus. Non enim curamus iteratis sententiis vel verbis, vel multis auctoritatibus attractis paginam gravidare, sed ad majorem eorum quae scribimus memoriae confirmationem breviter et succincte singula pertransimus. Brevitate namque in spatio, et paucitate in numero memoria gaudet.

Chapter 64 of 73