Skip to the text

Caput III. De ostensione Agni sancto theologo per angelum facta.

« Et venit unus de septem angelis habentibus phialas septem plenas plagis novissimis, et locutus est mecum dicens: Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem novam de coelo descendentem a Deo, habentem claritatem Dei (Apoc. XXI). » Unus de septem angelis intelligitur universitas praedicatorum unanimis in fide, et ministerio praedicationis. Qui videlicet dicitur de septem habentibus phialas plenas plagis novissimis, quia sancti praedicatores quemadmodum malis praedicunt divinam ultionem, ita bonis praenuntiant justitiae retributionem, et sanctae universalis Ecclesiae glorificationem. Unde et recte nunc dicitur: Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. Sed mirum videtur quod angelus sancto theologo se hic sic sponsam uxorem Agni ostendere promisit, quam ipse sanctus se vidisse paulo ante descripsit: in praecedenti quippe capitulo dixit: Et vidi civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de coelo, a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Quid est ergo quod illi promisit ostendere, quam se dixerat jam vidisse, nisi quod jam magna quidem viderat, sed adhuc tamen valde majora visurus erat? Liquet nimirum in sequentibus ubi sanctae civitatis murum portas, angulos, mensuram, fundamenta et alia multa illius gloriosa sacramenta multiformiter et pulchre describit, ea quae jam viderat valde aestimanda parva ad illorum mirabilem comparationem quae restabant videnda. Ait ergo: Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. Quasi diceret: Magna quidem sunt quae de futuro sanctorum statu vidisti, sed eleva et dilata mentem, quia de eodem statu ipsorum visurus est mira quae nondum vidisti. Ipsa vero sancta mater Ecclesia et sponsa et uxor pariter dicitur: sponsa, quia coelesti sponso Christo spirituali dilectione copulatur, uxor, quia per ejus gratiam ad multorum filiorum procreationem fecundatur. Et sustulit me in spiritu, multo videlicet sublimius, quam fueram primus. In montem magnum et altum, quia magna erant, et alta, quae mihi erant ostendenda. Magna, propter universam glorificandorum multitudinem, alta propter possidendi boni sublimitatem. Et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de coelo, ostendit valde scilicet excellentius quam eam videram prius. A Deo habentem claritatem Dei: nemo enim a se habebit claritatem, quam in coelesti beatitudine possidebit, habentem claritatem Dei, quemadmodum ferrum, dum in ignem mittitur, in igne et ab igne coloratur, et ignis quidem speciem sumit, sed a se non habet quod accipit, ita sancta mater Ecclesia clarescet in beatitudine, aeternae divinitatis illustrata fulgore. Aestimet ergo qui potest, quanta, quamque jucunda concors et indissolubilis erit creaturae humanae, Creatorisque unica conjunctio, ubi claritas, quam Creator habet per plenitudinem, creaturae dabitur per plenitudinis participationem quam habet per naturam, huic dabitur habere per gratiam. Cujus claritatis gloriam expressius designat inferius ostendens quod illo lumine illustrabitur, quo dilectus filius patris ejusdem sponsae gloriosae sponsus secundum hominem assumptum glorificatur. Nam sequitur:

Lumen ejus simile lapidi pretioso. Lapis nimirum pretiosus recte dicitur Christus. Lapis, quia immortalitate indissolubilis, pretiosus, quia forma prae filiis hominum speciosus. Lumen ergo sanctae civitatis supernae simile describitur lapidi pretioso, quia sancta justorum universitas in futuro saeculo claritate divinitatis contemplatae perlustrata similabitur Christo. Haeres facta Dei, cohaeres autem Christi. Sancta itaque superna civitas claritatem habebit Dei ad similitudinem Christi, non tamen tantam quantam ille; quia, quemadmodum membra caput excellit, et sponsus sponsam dignitate praecedit, sic homo a Verbo assumptus, Verbo unitus, qui peccatum non fecit, in cujus ore non est dolus inventus, qui est omnibus sibi obtemperantibus causa salutis factus, gloria claritatis universis incomparabiliter eminebit. Sequitur:

Tanquam lapidi jaspidis, sicut crystallum jaspis viret, crystallum claret. Christus jaspis, Christus crystallus; Christus jaspis, quia exsecutione paternae voluntatis nequaquam deficiens immarcessibilis viruit, Christus crystallus, quia ex mortuis resurgens gloria immortalitatis clarus effulsit. Sanctae igitur civitatis lumen simile erit lapidi pretioso, id est Christo, et tanquam lapidi jaspidis sicut crystallum, quia in coelesti patria cum Christo virebit bono immarcessibilis aeternitatis, et fulgebit dono indissolubilis immortalitatis. Septimus ergo angelus, praedicatorum ordo universus; sponsa Agni, Ecclesia Christi; claritas sponsae, glorificatio Ecclesiae; lumen simile pretioso lapidi, similitudo claritatis Christi. Similes enim ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.

Chapter 66 of 73