Skip to the text

Caput IV. De muro Hierusalem, et portis, et angulis, et fundamentis ejus.

« Et habebat murum magnum, et altum habens portas duodecim, et in portis anguli duodecim, et nomina scripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel (Apoc. XXI). » Descripto superius generaliter sanctae civitatis statu futuro et gloria, progreditur ad quaedam illius ornamenta singulariter describenda, ut quanto gloriosior demonstratur in singulis, tanto sublimius praedicetur et commendetur in universis. Et habebat murum magnum et altum. Per murum magnum convenienter accipimus Christum qui ipsam sanctam Hierusalem undique circumdat, et contra incursores daemones, et pravos homines, et vitia circumquaque nunc defensat. Qui bene quoque magnus et altus perhibetur, quia magnus est per incomprehensibilitatem immensitatis, et infinitatem aeternitatis, et altus per exaltationem humanitatis, et sublimitatem majestatis, habens portas duodecim. Per portas vero sanctos apostolos intelligimus, per quorum fidem et doctrinam sanctam civitatem introimus. Quotquot enim hominum ad Christum convertuntur, per ipsorum eruditionem sanctam Hierusalem ingrediuntur. Et in portis anguli duodecim. Anguli sunt minores quique et imperfectiores, et meritis occultiores. Qui bene in portis esse dicuntur, quia in praedicatione et doctrina sanctorum apostolorum colliguntur. In muro nempe duodecim portae, et in portis duodecim sunt anguli, quia in praedicatione Christi collecti sunt duodecim apostoli, et in praedicatione apostolica vita minores et meritis occultiores universi. Angelus namque occultum signat, et duodenarius universitatem figurat, constat etenim externario et quaternario alterutrum multiplicato, quorum ternarius propter sacramentum Trinitatis invisibilium, quaternarius vero propter quatuor elementa visibilium forma est. Sed et ut apostolos fidem Israeliticae gentis atque justitiam in sua praedicatione doctrina et scriptis commendasse patenter ostendatur, apte subditur: Et nomina scripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel. Recte etenim in portis duodecim tribuum Israel nomina scripta memorantur, quia eorum merita per ipsos apostolos in sacra pagina gloriosa fuisse praedicantur. Sequitur:

Ab oriente portae tres, ab aquilone portae tres ab austro portae tres, ab occasu portae tres. Per orientem justos, qui fuerunt in principio mundi; per aquilonem eos qui ex gentilitate a bonis quondam frigidi sunt conversi, convenienter accipere possumus. Per austrum vero antiquos justos Judaeos futuri Salvatoris fide calentes. Per occasum illos qui in fine saeculi convertentur intelligimus. Ab oriente ergo, ab aquilone, austro et occasu portae tres esse in civitate congrue narrantur; quia, quicunque ex praedictis gentibus salvantur, per sanctae Trinitatis fidem in quatuor mundi partibus apostolica praedicatione divulgatam et confortatam justificantur: alibi introitus nullus patet, quia aliunde nemo salutem habet. Per fidem sanctae Trinitatis etiam sancti antiqui introierunt, quanquam ipsius sacramentum ita revelatum sicut nos nunc non habuerunt. Et quia Redemptor noster ex patriarchis carnis originem traxit, bene sequitur: Et murus civitatis habens fundamenta duodecim. Murum quippe duodecim fundamenta habere sacra visio revelavit, quia Salvator, qui suam Ecclesiam undique munit, ex genere patrum carnem assumpsit. Sequitur:

Et in ipsis duodecim nomina apostolorum et Agni. Mirum est. Superius in portis quas apostolos figurare diximus nomina duodecim tribuum Israel scripta legimus, hic in fundamentis in quibus duodecim patriarchas, vel ipsas tribus ex patriarchis progressas intelligimus, nomina duodecim apostolorum et Agni scripta reperimus. Mira ergo et antiquorum et modernorum in una fide concordia. Nomina namque duodecim tribuum in apostolis, et nomina duodecim apostolorum scripta leguntur in duodecim tribubus sive patriarchis, quia apostoli fidem Patrum de redemptione generis humani completam praedicaverunt, et patres per apostolos praedicandam fideliter crediderunt. Sed et hoc diligenter est notandum, quod nomen Agni in fundamentis, non in portis legitur scriptum, quibus manifeste creditur exhibitum, sed in antiquis a quibus diu exspectatum est exhibendum. Magna sunt ista beatae civitatis sacramenta, et totius diligentiae studio perscrutanda. Sed nos ex eis pauca perstringimus, et multa tuae prudentiae discutienda reservamus. Murus ergo Christus; portae apostoli; anguli, sancti meritis occulti, vel etiam vita ab aliis remoti; oriens, homines primordiales; aquilo, gentiles; auster, Judaei; occasus, ultimi justi; duodecim fundamenta, patres antiqui.

Chapter 67 of 73