Caput V. De mensura ejus.
« Et quid loquebatur mecum habebat mensuram, arundinem auream, ut metiretur civitatem et portas ejus et murum (Apoc., XXI). » Mensura rerum differentiam significat meritorum. Superius vidit civitatem munitam, et ornatam, hic edocetur attendere alios ab aliis in sancta civitate meritis differre. Et diligenter intuendum quod multa, quae in descriptione sanctae civitatis ponuntur, magis ad sanctorum praesentia merita, quam ad futura praemia spectare probantur. Quamvis namque intentio prophetiae sit in hac visione supernum beatae Hierusalem statum describere, quaedam tamen magnifica de praesentibus ejus meritis non inconvenienter studet intimare, ut dum de sanctorum magnificis virtutibus erudimur, coelestia eorum praemia sublimiter admiremur. Et qui loquebatur mecum habebat mensuram arundinem auream. Quid per arundinem auream aptius accipimus quam sacram Scripturam? Angelus enim habet arundinem auream, quia sanctus doctorum chorus ad erudiendam plebem Dominicam missus habet Scripturam divinam, Dei sapientia quae per aurum figuratur compositam, et fulgidam. Quae scilicet Scriptura est arundo per sonum praedicationis, et aurea, per fulgorem divinae cognitionis. Hanc angelus habens civitatem metitur, quia doctorum auctoritas eam fidelibus secundum uniuscujusque capacitatem, et mensuram dispensat, et quantum unusquisque secundum ipsam operetur, et proficiat studiose considerat. Et dum auditorum conatum, secundum suam doctrinam proficere videt de dilatione sanctae civitatis mirabiliter, et multipliciter gaudet, et laborat in anteriora sermonis arundinem protendere, ut adhuc sanctum aedificium valeat dilatare. Ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum. Per civitatem quae speciali nomine designatur, plebem accipimus inferiorem; per portas, sicut supra dictum est, apostolos, quorum doctrina alii ingrediuntur ad fidem; per murum, Christum, qui suos undique munit, et ab hostium incursu defendit. Angelus ergo metitur civitatem, dum doctorum sagacitas subjectae plebis attendit possibilitatem, et secundum virtutem capacitatis adhibet verbum praedicationis, et adhibito verbo profectum operis considerat, ut quantum se in supernae civitatis aedificium extendere possit patenter agnoscat. Portas etiam metitur, dum apostolicam doctrinam introitum civitatis coelestis esse manifeste cunctis protestatur. Metitur denique secundum aliquid murum, dum nostrum Redemptorem et defensorem Jesum Christum, praedicat Deum et hominem verum. Sed et totius civitatis forma, et immobilis stabilitas perfectae describitur, cum adjungitur:
Et civitas in quadro posita est. Longitudo ejus tanta est, quanta et latitudo. Quatuor sunt latera civitatis sanctae, fides, spes, charitas, operatio. Quae aequalia sunt; quia, quantum quisque credit, tantum sperat; quantum sperat, tantum diligit; quantum diligit, tantum operatur. In quadro igitur civitas posita est, robusta fide, longanimis spe, ampla charitate, efficax opere. Vel quadrum civitatis sunt quatuor principales virtutes in homine, prudentia scilicet, temperantia, fortitudo, justitia, quae aequales esse debent in homine, nec alia aliam debet excedere. Et, ut minores quosque qui non speciali, aut singulari nomine velut murus portae fundamenta ponuntur, sed generali videlicet civitatis vocabulo exprimuntur; ut, inquam, ipsos minores quos etiam respectu perfectorum imperfectos vocamus sui gradus perfectione, et suae perfectionis cumulo non carere demonstret; recte subjungit: Et mensus est civitatem de aurea arundine per stadia duodecim millia. Stadium est longitudo itineris, in quo curritur ut bravium acquiratur. Unde Apostolus: Nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium (I Cor. VI). Duodenarius autem universitatem signat, millenarius vero perfectionem. Angelus itaque, et quemadmodum supradictum est, metitur civitatem, quoties solers doctorum prudentia minorum considerans capacitatem, et pro capacitate eis adhibet praedicationem, et diligenter attendit quantum per bonam conversationem extendatur in supernae civitatis constructionem. Sed haec mensura per stadia duodecim millia protendi recte perhibetur, ut et ipsos ad aeternae beatitudinis bravium tendere, et universos suae perfectionis plenitudinem habere patenter ostendatur. Nam et, si perfectorum meritis nequeant coaequari, eos tamen non pigritantur perfecte secundum suam virtutem imitari. Aliter: Angelus civitatem de aurea arundine per stadia duodecim millia metitur, quia doctorum auctoritas etiam minores ad bravium aeternae remunerationis currentes, apostolicam doctrinam ex verbis sacrae Scripturae perfecte secundum vires suas consummare attestatur. Duodenarius quippe apostolicam doctrinam significat, et millenarius perfectionem figurat. Et ejusmodi quidem verba multis sensibus exponere possemus, quae tamen causa brevitatis raptim tangenda judicamus. Sed quia superius ubi beatae civitatis longitudinem, et latitudinem illius per quadrum descripsit, de altitudine ejus nihil dixit, longitudinem et latitudinem illius nunc repetens etiam altitudinem describit, dicens: Longitudo, latitudo, et altitudo ejus aequalia sunt. Longitudo, fides; altitudo, spes; latitudo, charitas. Quae aequalia sunt; quia quantum quisque credit, tantum sperat; quantum sperat, tantum diligit. Nec mireris quod superius spes pro uno civitatis latere ponitur, et hic per eam ipsius altitudinem figuramus, quia una, et eadem res in sacro eloquio saepe multis intellectibus servit. Unde et per spem quae ad futura longanimiter exspectanda protenditur, et superna concupiscenda sublimiter elevatur, adjuncta fide, charitate, bona actione coelestis aedificii quadrata dispositio, superius convenienter ordinatur, et hic illius altitudo congrue figuratur. Superius denique ubi scriptum est, civitas in quadro posita est, dicimus fidem, et spem quae ad futura extenduntur longitudinem, charitatem vero, et bonam actionem quae ad proximum dextrorsum, et sinistrorsum distenduntur latitudinem perficere. Hic autem ubi additur longitudo, et altitudo, et latitudo ejus, aequalia sunt: solam fidem longitudinem, spem altitudinem charitatem latitudinem consummare. In quo mirabilis sacrae Scripturae virtus apparet, quod se earumdem rerum sensibus ad diversae significationis modum variare potest. Sequitur:
Et mensus est muros ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est angeli. Superius dixit murum, hic dicit muros. Habet nimirum Hierusalem nostra murum, quia defensorem habet Christum; habet muros, quia habet munitores, doctores et rectores ecclesiasticos. Quorum mensura perfecte declaratur, cum dicitur: Et mensus est muros ejus centum quadraginta quatuor cubitorum mensura hominis est angeli. Centenarius significat perfectionem, quadragenarius qui ex quater decem consurgit, quatuor Evangeliorum et Decalogi completionem, quaternarius quatuor principalium virtutum exercitationem, cubitus operationem. Muri igitur Hierusalem centum quadraginta quatuor cubitos habent, quia sanctae Ecclesiae defensores perfecta operatione praecepta quatuor Evangeliorum atque Decalogum cum exercitatione quatuor principalium virtutum complent. Et haec est hominis mensura, quia haec est omnis justitia. Nec est vilis, nec contemnenda tanta talisque mensura. Per eam nimirum homo in se justificatur, per eam angelo socialiter coaequatur. Propterea dicitur mensura hominis quae est angeli. Haec etenim mensura hominis esse mensura angeli affirmatur, quia per hanc homo reparatus in mundo, angelo in coelo sociatur. Loquens ergo cum sancto Joanne angelus, est sanctorum doctorum chorus; arundo aurea, Scriptura; civitatis quadratura, firma et immobilis sanctae Ecclesiae constantia; duodecim millia stadia per quae civitas est mensurata, apostolica doctrina perfecte impleta a minori Ecclesia tendente ad praemia superna; muri civitatis, defensores ecclesiastici; mensura murorum, justitia defensorum Ecclesiasticorum in perfecta operatione evangelicorum et legalium praeceptorum, et exercitatione quatuor principalium virtutum.
Chapter 68 of 73