Skip to the text

Caput II. De civitate sancta Jerusalem coelesti.

« Et vidi civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de coelo, a Deo paratam, sicut sponsam ornatam viro suo (Apoc. XXI). » Postquam superius posuit elementorum innovationem, subjungit deinceps sanctorum glorificationem. Et vidi civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de coelo. Vidi, per spiritualem intelligentiam, civitatem, justorum videlicet collectionem immensam, sanctam, per justitiam. Jerusalem per visionem internae pacis aeternam; novam, quia a vetustate purgatam; descendentem de coelo, quia quod juste vivit in tempore, quod bene vivit in aeternitate, se totum habere perfecte cognoscit; a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo, quemadmodum enim missis muneribus a viro ad thorum viri praeparatur sponsa, sic datis donis coelestibus a Christo, virtutibus quoque, et operibus bonis ad coelestem Christi copulam praeparatur Ecclesia. Et quia dicit se vidisse innovationem elementorum et glorificationem justorum, ne hoc vel illud tam incognitum incredibile videretur, adducit ad confirmationem dicti testimonium sanctorum Patrum et testimonium ipsius Dei, ut utroque testimonio dictum confirmetur. Nam sequitur:

Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus erit cum eis eorum Deus. Quid enim per thronum rectius accipimus, quam sanctos Patres animarum rectores, in quibus Deus residendo regnat, et inferiores pie ac juste gubernat? De quo throno vox exit, quia de sanctis Patribus promissio boni coelestis ad nos usque procedit. Quae vox jure dicitur magna, quia promittit bona immensa, bona aeterna. Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, potest intelligi evidens et manifestum divinitatis contubernium cum salvatis. Tabernaculum quippe Dei cum hominibus erit, quando se nobis, et nos sibi Divinitas in coelesti patria sociabit. Et quia illa societas sive cohabitatio non transitoria, sed aeterna erit, recte dicit: Et habitabit cum eis. Per hoc nimirum quod dicit habitabit, aeternitatem societatis ac mansionis designavit. Cujus societatis vinculum adhuc declarat, cum subjungit: Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus erit cum eis eorum Deus. Ipsi nimirum populus ejus erunt, illius laudem aeternaliter et unanimiter conclamando, et ipse erit eorum Deus, suam beatitudinem illis mirabiliter et ineffabiliter participando. Sed et diligenter est considerandum quod dicit, et ipse Deus erit cum eis eorum Deus. Nam et nunc est ipse Deus cum suis in mundo, sed nequaquam cum eis esse videtur quandiu in hac mortalitate viventibus eorum manifeste visioni non revelatur. Sed tunc vere cum eis erit, quando se glorificatis illis revelata facie manifestabit. Erunt itaque populus ejus, eum nunquam offendendo, et ipse erit cum eis eorum Deus, eos nunquam deserendo. Sed quia non quemadmodum videmus fieri in mundo ita erit et in coelo, ut videlicet bonis illis coelestibus summis et aeternis mala quaedam permisceantur, apte subditur:

Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quae prima abierunt. Habebunt ergo omne bonum absque omni malo. O quam dulcia sunt ista, et animum vehementer (si tamen illis intendat) ad se trahentia, et in se rapientia, et tractum raptumque suaviter debriantia! Erubescat igitur in vilibus delectari, qui sibi talia ac tanta bona noverit reservari. Contemnat post modicum velit nolit amittenda, quaerat post modicum si velit accipienda, sine fine possidenda, et sequitur: Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, quae modo videlicet causis emergentibus oboriuntur per quas animus multipliciter exasperatur, et quod major minorque causa lacrymae tunc non erit, inferius declaratur. Major namque causa tunc non erit, quia mors non erit. Minor quoque causa non erit, quia luctus, clamor, dolor non erit. Mors non erit, quia nulla erit animae corporisque separatio. Luctus non erit, quia nulla erit charorum amissio, luctus quippe dicitur de amissione charorum. Clamor quoque non erit, quia nulla erit injuriae illatio. Dolor denique nullus erit, quia nemo dolebit de qualibet amissione. De quibus benedicitur quae prima abierunt, quia quandiu vita praesens quae sine peccato non est, agitur, etiam sanctos afficiunt, sed tunc ablato peccato ex quo procedunt, et cui succedunt penitus non erunt. Modo tamen sancti praedictis malis purgantur, qui ad ipsam beatitudinem futuram praeparantur. Damnandi vero etiam ejusmodi malis in hac vita graviter affliguntur, sed non ad praeparationem beatitudinis, sed ad damnationis initium pertinet, quod puniuntur. Sed, ne haec quae in sacra visione de elementorum innovatione et justorum glorificatione continentur insufficiens videretur attestatio humana, adjungitur auctoritas divina. Nam sequitur:

Et dixit, qui sedebat in throno. Ecce nova facio omnia. Non solum quippe thronus, id est, sanctorum doctorum coetus in quo Deus residendo regnat, sed et ipsa divinitas regnans hujus rei testimonium clamat. Si quis autem dixerit vocem illam de throno quae processit (ubi dicitur: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum illis), magis spectare ad glorificationem sanctorum, testimonium vero divinitatis ubi infertur, ecce nova facio omnia, referri ad innovationem elementorum, non erit incongruum: nam et hoc rationabiliter factum probatur, si res subtiliter perpendatur. Magis quippe constare videtur, et certius creditur, et frequentior auctoritas in sacra pagina reperitur de glorificatione justorum, quam de innovatione elementorum: quod ergo forsitan minus credibile posset videri, majori testimonio debebat et decebat confirmari. Et quoniam quae sanctis invisibiliter et spiritualiter ostenduntur, aliis minus prosunt nisi scribantur, recte nunc dicitur: Et dixit: Scribe, quia haec verba fidelissima sunt et vera. Ac si diceret: Quod tibi est ostensum, scripto commenda ad utilitatem aliorum, ut qui viderint legant, et legentes ad meliora proficiant. Et dignum est ut scribas, quia haec verba fidelissima sunt et vera. Fidelissima namque sunt, quia fideliter futura bona praenuntiant; vera, quia vere complebuntur cuncta quae clamant. Sequitur:

Et dixit mihi: Factum est. Ego sum alpha et omega, initium et finis. Ne quaereret quid post illam innovationem esset futurum dicitur nihil restare faciendum, sed cuncta esse completa quae ab initio fuerunt praedicta. Quorum omnium consummationem seipsum esse denuntiat, dicens: Ego sum alpha et omega, initium et finis. Quasi diceret: Sicut omnia per me habent originem, ita et per me habent consummationem. Ego vero existentia creavi, ego inveterata ut aeternaliter subsistant renovavi. Ego feci, ego refeci; feci in principio, refeci in fine. Et quia superius glorificationem justorum expressit, consequenter auditores ad ejus jucunditatem invitat, cum subjungit: Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis. Qui vicerit possidebit haec, et ero illi Deus, et ipse erit mihi filius. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis, quia ego sum principium beatitudinis. Sitienti: Bona coelestia sitit, qui ea totis praecordiis sitit et concupiscit. Deus quippe sitienti de fonte aquae vivae dat, quia animam quae ad illum ardenter suspirat, coelestibus bonis minime fraudat. Gratis: Gratis etenim fons aquae vivae datur, quia per gratiam divinam supernae plenitudinis nobis bonum confertur. Non enim humana virtus illud promeretur, nisi illi gratia divina ad promerendum prius donetur. Qui vicerit, videlicet hostem antiquum, mundum, vitium, possidebit haec, quia pertinget ad bravium. Possidebit haec: quae? Quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quae praeparavit Deus diligentibus se (Isa. LXIV; I Cor. II), quae propter immensitatem nequeunt comprehendi, propter aeternitatem finiri, propter bonitatem aestimari. O quam grandia sunt ista coelestium bonorum promissa, quae exsuperant omnem sensum, dulciora super mel et favum! Et ero illi Deus, quemadmodum superius expositum est, et ipse mihi erit filius, quod supra dictum est, populus. Sed, ne mali vitiis et sceleribus obvoluti, vel falsis orationibus quas plerumque fundunt, vel eleemosynis quas aliquando Ecclesiae vel pauperibus impendunt, vel alio quolibet modo ad coelestis boni participationem (nisi resipiscant) aliquatenus se pertingere credant, penitus hoc in libro damnationi adjiciuntur, et a consortio justorum dividuntur. Nam sequitur:

Timidis autem, et incredulis, et exsecratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus pars erit in stagno ardenti igne, et sulphure quae est mors secunda. Timidi sunt, qui timore poenarum fidem accipere fugiunt, vel acceptam relinquunt. Increduli sunt, qui futura bona minime credunt. Exsecrati sunt, qui occultae spiritualis gratiae participatione divino judicio privantur, vel manifeste ecclesiastico more pro suis sceleribus excommunicantur. Homicidae sunt, qui vel voluntatis pravitate, vel sermonis persuasione, vel operis perpetratione, aliquem occidunt. Fornicatores sunt, qui vel carnis illecebris, vel hujus mundi delectationibus illicite se subjicere non erubescunt. Venefici sunt qui venenum malitiae verbo, vel exemplo crudeliter infundunt. Idololatrae sunt, qui relicto verae divinitatis cultu per idololatriam se daemonibus subdunt. Mendaces sunt qui, relicto veritatis tramite, proximos fraudulenter fallunt. Legimus autem in quibusdam sanctorum verbis imperfectos pro mendacio quando sit ab eis evadendi causa periculi nequaquam damnari, sed ante misericordem judicem inter venialia deputari, perfectos vero, si opus fuerit, veritatem quidem posse tacere, sed a verbo mendacii penitus cavere debere. His igitur supradictis, omnibus videlicet impiis pars erit in stagno ardenti igne et sulphure, quae est mors secunda, non cum sanctis in sancta Jerusalem coelesti, quae est visio pacis aeterna. Et quidem dixisse partem malos habituros in stagno ardenti ad veritatis declarationem suffecisset, sed adjecit igne, ut pondus infernalis conflagrationis expressius insinuaret. Cujus quoque conflagrationis vim efficacius ostendit, dum, postquam dixerat igne, sulphure adjunxit, quod etiam ait malos in stagno ardenti partem habituros alios plus, alios minus designavit passuros. Sed et diligenter pensandum esse videtur, quod hic ubi mali damnandi describuntur, octo eorum species, videlicet timidi, increduli, exsecrati, homicidae, fornicatores, venefici, idololatrae, mendaces designantur; ut per talem numerum a justis, qui octo beatitudinibus ditabuntur prorsus alieni et exsortes ostendantur. Jerusalem igitur nova, universitas justorum renovata, quae de coelo descendit, quia a Deo gratiam justificationis se habere recognoscit, tabernaculum Dei cum hominibus, et habitatio ejus cum eis, evidens et aeterna societas illius cum glorificatis; abstersio lacrymarum, ablatio malorum.

Chapter 65 of 73