Caput IX. Contestatio sancti Joannis ad audientem verba prophetiae hujus.
« Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri hujus, si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Et si quis diminuerit de verbis prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae, et de civitate sancta de his quae scripta sunt in libro isto (Apoc. XXII). Erant in Asia quidam haeretici qui, ut melius suos errores fovere possent, facile aliquid in hoc libro vel apponerent vel minuerent. Ad eorum igitur praesumptionem refrenandam excommunicationis adjungit sententiam, et ostendit qua animadversione dignus sit qui aliquid in eo addere vel auferre praesumit. Contestor ego, id est testis existo omni audienti verba prophetiae libri hujus, ut scilicet sibi caveat, ne ipsum quoquo modo corrumpere praesumat. Si quis apposuerit ad haec. Ille apponit qui mendacium adjungit. Ille vero minuit, qui aliquid ex his quae in eo scripta sunt subtrahit, vel negando contradicit. Sed uterque excommunicationis gladio percutitur, quia alter malis multatur, alter bonis spoliatur. Et licet ex his duobus malis alterum alteri per sententiam pulchre attribuatur, tamen utroque uterque percutitur, quia et his malis qui affligitur, bonis necesse est, prius denudetur, et qui bonis privatur, a malorum illatione liber manere non permittitur. Uterque igitur et apponens et minuens utroque malo, et bonorum privatione et malorum illatione multatur, quamvis secundum rationem et pulchritudinem sententiae, hoc magis ad istum istud ad illum in descriptione referatur. Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas in libro isto scriptas, sive temporales, sive aeternas. Si quis diminuerit, auferet Deus partem ejus de libro vitae, ut non habeat partem scilicet in his quae scripta sunt in eo, et de civitate sancta, ut non sit civis in ea, et de his quae scripta sunt in libro isto, ut sit particeps bonorum quae promittuntur in eo. Sequitur:
Dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam. Venio cito. Amen. Veni, Domine Jesu. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. Ne ipsius sancti Joannis testimonium de praedicta excommunicatione alicui insufficiens videatur, adducit testimonium Christi per quod idem affirmatur. Dicit ergo: Dicit qui testimonium perhibet istorum, scilicet Christus, qui cuncta quae in hoc libro continentur attestatur. Etiam, quasi diceret: Si multi non creditis, credite testimonio veritatis. Etiam est adverbium affirmandi, quod cum subjungitur, id quod promissum est affirmatur. Venio cito. In fine libri adventus sui facit mentionem, ut semper de adventu ejus sit suspectus, ne unquam per aliquam securitatem inveniatur imparatus. Amen. Veni, Domine Jesu. Ista verba sunt sancti Joannis adventum Salvatoris affirmantis et orantis. Nam ubi verbo Dominico quod dicit, venio cito, lumen adjungit, ipsum venturum veraciter affirmat. Ubi vero dicit, veni, Domine Jesu, ipsum ut veniat exorat. In hoc vero quod Dominum rogat ut veniat, quam perfectus fuerit in charitate nobis demonstrat. Si enim Dominum in aliquo minus diligeret, depressus timore nequaquam eum rogaret ut veniret. Perfectus ergo in charitate exstitit, qui eum ut veniret secure rogavit. Timor enim non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. More scribentium aliis sicut in principio libri his quibus scribit salutem optat, ita etiam eam in fine illis orat. Quam etiam omnibus deprecatur, ut videlicet patenter omnibus benevolus, nemini offensus ostendatur, ut scilicet ex ipsa benevolentia provocet ad meliora. Hanc autem visionem hic idcirco modo non recapitulamus, quia in sequenti capitulo in generali recapitulatione omnium visionum recapitulandam reservamus.
Chapter 72 of 73