Skip to the text

Caput VII. De fluvio aquae vivae, et ligno vitae, et fructu ejus.

« Et ostendit mihi fluvium aquae vivae splendidum tanquam crystallum procedentem a sede Dei et Agni. In medio plateae ejus ex utraque parte fluminis lignum vitae, afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum. Et folia ligni ad sanitatem gentium (Apoc. XXII). » Pulcherrimam esse civitatem supernam superius, murum sive muros ejus, portas, angulos, fundamenta, longitudinem quoque, et latitudinem, et altitudinem illius describendo demonstravit, nunc in hoc capitulo quibus quantisque, et in praesenti statu, et in futuro sit referta consequenter ostendit. Et ostendit mihi angelus (scilicet qui mecum loquebatur) fluvium aquae vivae, splendidum tanquam crystallum procedentem a sede Dei, et Agni. Fluvius est gratia Spiritus sancti, cujus impetus laetificat civitatem Dei. Quae recte fluvio comparatur, quia singulas generationes rigando post unam in alteram fluit, et si aliquando aliquibus subtracta angustetur, aliis tamen participando per aliquos fluere nunquam desinit. Quae etiam bene assimilatur aquae vivae, quia aqua reficit; vivae, quia nunquam deficit. Aquae, quia abluit; vivae, quia semper fluit. Quae est quoque tanquam crystallum splendidum, quia in his quos illustrando irrigat, velut splendens crystallum micat. Quae denique a sede Dei, et Agni procedere congrue dicitur, quia a perfectis Ecclesiae, et doctis rectoribus in quibus Deus resistendo regnat, et alios juste gubernat, quotidie derivata ministratur. In medio plateae ejus, id est civitatis ex utraque parte fluminis lignum vitae. Per plateam diximus superius inferiores significari, quibus licet rebus mundanis liberius uti; qui, quemadmodum inferiores sunt in mundo, ita inferiores erunt in coelo. Sicut inferiores sunt in merito, ita in praemio; unusquisque enim propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Quandiu vero in hac vita sumus, citra fluvium sumus, quia gratia desuper datur per quam genus humanum justificatur. Qui autem jam per primam stolam glorificati sunt, ultra fluvium sunt, quia jam perfecte justificati non indigent justificari; quibus etiam ipsum Conditorem facie ad faciem jam datum est contemplari. Lignum quoque vitae est Christus; quia, quibus semetipsum cibum tribuit, vitam in perpetua immortalitate custodit, afferens fructus duodecim. Per duodecim denique fructus, duodenariam accipimus sanctorum apostolorum doctrinam. Lignum vero vitae est in medio plateae civitatis, ex utraque parte fluvii afferens fructus duodecim, quia Christus omnibus electis non solum majoribus, sed et minoribus et in mundo, et in coelo semetipsum refectionem tribuit, quam videlicet refectionem apostolica auctoritas in mundo ad justitiam, in coelo exhiberi ad gloriam praedicavit. Reficit enim Christus suos in mundo, corporis et sanguinis sui participatione, reficit eos in coelo perpetua divinitatis et humanitatis suae contemplatione. Ex utraque ergo parte fluminis lignum vitae profert fructum citra justitiae, ultra gloriae. Citra quippe pascendo facit justos, ultra pascendo facit beatos. Qui hic fructu justitiae non reficitur, illic fructu gloriae non saturatur. Et ut Christum suos incessanter pascere cognoscamus, recte subditur: Per singulos menses reddens fructum. Per singulos etenim menses lignum vitae fructum reddit, quia Christus electos suos continue, et sine omni intermissione in mundo, et in coelo pascit. Et folia ligni ad sanitatem gentium. Folia ligni praecepta Christi. Protegunt et ornant folia, protegunt et ornant praecepta. Quae videlicet praecepta bene dicuntur esse ad sanitatem gentium; quia si, auxiliante gratia, impleantur, justificationem operantur animarum. Qui enim justificatur, ipse sanatur. Sed ut denique civitatem sanctam in statu futuro circa quam maxime versatur scriptoris intentio non dubitemus ab omni malo liberam, omni bono repletam consequenter adjungit:

Et omne maledictum non erit amplius, sed sedes Dei, et Agni in illa erit. Et servi ejus servient ei, et videbunt faciem ejus, et nomen ejus in frontibus eorum. Et nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit eos, et regnabunt in saecula saeculorum. Omne quippe bonum quanto minus a praesenti malo liberatur, tanto amplius a suo, perfectione sui minuitur. Ut ergo civitatis supernae bonum perfectum consummatumque in statu coelesti ostendatur, in his verbis quae proposita sunt, a malo libera, bono repleta demonstratur. In hoc etenim quod dicitur omne maledictum non erit amplius declaratur a malo libera, in his vero quae sequuntur, bonis referta. Omne maledictum non erit, quia non erit culpa, non erit poena. Sedes autem Dei et Agni in illa erit, quia sancta et individua Trinitas, et Verbo conjuncta humanitas in illo residendo sine fine regnabit. Et servi ejus, id est omnes electi, libere servient ei, non timore vel formidine sicut multoties modo, sed summa et perfecta dilectione, et securitate ejus laudem vocibus intimi amoris conclamando: Et videbunt faciem ejus immediate, non in aenigmate, quemadmodum nunc, sed sicuti est. Et nomen ejus erit (subaudi) scriptum in eis, quia vocabuntur filii Dei et Agni, et in frontibus eorum erit scriptum, id est in aperto, sicut manifeste confessi sunt. Et nox ultra non erit, id est aliqua ignorantia, et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis, quia non egebunt ministerio minoris vel majoris luminis. Vel secundum spiritualem intelligentiam non egebunt lumine lucernae neque lumine solis, quia non egebunt doctrina veteris vel novae legis, vel doctrina cujuslibet mediocris vel summi doctoris. Causam quoque quare non egebunt subjungit, dicens: Quoniam Dominus Deus illuminabit illos, quod ad egere aliorum lumine penitus repugnat, quia Deus perfecte beatos illuminat, nec in eis illuminandum quidquam reservat. Et regnabunt, quia regnanti inhaerebunt, in saecula saeculorum, id est in aeternum. Fluvius ergo est gratia spiritualis; citerior pars, status vitae praesentis; ulterior, status vitae coelestis; lignum vitae, Christus; ex utraque parte fructus exhibitio, corporis et sanguinis Christi participatio in mundo, et divinitatis ejus et humanitatis contemplatio in coelo; folia ligni, praecepta Christi; sanitas gentium, justificatio animarum. Et bene post fructum de foliis addidit, quia nihil prodest corpus et sanguinem Christi sumere, nisi praecepta ipsius studeas adimplere. Et quidem cuncta quae ad pulchritudinem et laudem sanctae civitatis, imo omnia quae ad totius prophetiae libri hujus consummationem pertinent, in his quae supra dicta sunt sufficienter exsecuta videntur. Nam quae sequuntur ad libri commendationem, et ad audientis verba libri ipsius contestationem, ne quis scilicet apponere vel minuere quidquam in ipso praesumat, maxime spectare probantur.

Chapter 70 of 73