Skip to the text

Caput VIII. De triplici commendatione libri hujus.

« Et dixit mihi: Haec verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis quae oportet fieri cito (Apoc. XXII). » Et ecce venio velociter. Exsecutis superius cunctis quae ad descriptionem gloriosae civitatis referri creduntur, ac potius omnibus quae ad completionem prophetiae libri hujus spectant in his quae a principio libri usque huc continentur, consummatis, adjungit libri ipsius commendationem, eum roborans, et firmans auctoritate triplici auctoritate, videlicet angeli secum loquentis, et auctoritate sui, et auctoritate Christi. Et dixit mihi scilicet angelus qui mihi caetera ostendit. Haec verba fidelissima sunt, et vera. Fidelissima, quia quae credenda sunt fideliter ostendunt. Vera sunt, quia sine mendacio complebuntur cuncta quae dicuntur. Et vere fidelissima, et vera, et omni fide suscipienda, quia etiam angelico ministerio manifestata. Unde et ipse angelus de semetipso dicit: Et Dominus Deus spirituum prophetarum, id est Dominus Deus qui dat spiritum prophetandi prophetis, misit angelum scilicet me, ostendere servis suis quae oportet fieri cito, ostendere servis suis non Judaeis incredulis, non saevis tyrannis, non superbis philosophis, quae oportet fieri cito, quia cito sunt explenda, nec remanere possunt inexpleta. Et quod vere, et cito sint consummanda cuncta quae in hoc libro continentur probat, ipsum Christum introducendo loquentem, et festinationem sui adventus quo cuncta complebuntur attestantem. Nam subdit: Ecce venio velociter. Quia nimirum nequaquam tardabit venire, nequaquam tardabit quae in adventu ipsius consummanda sunt adimplere. Quemadmodum vero in principio sic et in fine libri promissione beatitudinis captat benevolentiam auditorum, et invitat ad coelestium sublimitatem praemiorum dicens: Beatus qui custodit verba libri hujus. Sed et valde commendabile est, quod dicit, qui custodit. Nihil etenim prodest ad cognitionem veritatis legendo vel audiendo pertingere, nisi bene vivendo totis viribus labores cognita custodire. Solus quippe ad beatitudinem pervenit, qui non solum per memoriam, sed et per vitam sacrae paginae praecepta custodit. Coelestis ergo libri hujus prophetia omnibus modis est credenda, quia angelico ministerio revelata, angelica auctoritate commendata, et omni studio, et intentione custodienda, quia promittit praemia aeterna. Quae non tantum attestatione commendatur angeli, verum et testimonio ipsius sancti theologi. Sequitur:

Et ego Joannes, qui audivi et vidi haec. Qui audivi voces, vidi figuras. Ego Joannes, quasi diceret: Non tantum angelus, sed et ego Joannes vester magister, non quilibet haereticus, vester amicus, non quilibet extraneus, ego cum ipso, et post ipsum angelum studeo vobis hanc prophetiam commendare, qui nihil falsum vobis soleo nuntiare. Sequitur:

Et postquam audissem et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat. Et dixit mihi: Vide ne feceris. Conservus tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba libri hujus. Deum adora. Mirum videtur quod sanctus Joannes ad pedes angeli iterum cecidit, et iterum eum adorare voluit, cum superius hoc ipsum facere voluerit, et statim ab angelo prohibitus sit. Sed quia sanctus ad coelestia bona contemplanda, et majorem sanctae civitatis gloriam secundum futurum statum ejus speculandam, valde sublimius in hac ultima visione quam prius elevatus fuerat, forte prae stupore et admiratione tantae et supermundanae pulchritudinis praemissa prohibitio a mente illius exciderat. Unde et hic apte subditur. Et postquam vidissem et audissem tam mirabilem videlicet, et incomparabilem sanctae civitatis decorem ac jucunditatem, post admirationem stupefactus, et prioris prohibitionis oblitus cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat. Vel certe iterum ante angelum cadens iterum eum adorare volens nobis per hanc iterationem innuit quantam humiliationem, quantam venerationem nostris praelatis quorum verbo vel ministerio gratia nobis spiritualis confertur debeamus exhibere, dum ipse angelum spiritualia, et coelestia bona sibi demonstrantem etiam prohibitus voluit adorare. Sed et ipsi sancti praelati dum eis caput inclinamus, non propter se, sed propter Deum volunt sibi exhiberi honorem hunc quo eos veneramur. Unde et bene angelus qui se adorare theologum prohibuit, post prohibitionem adjecit: Deum adora. Debemus ergo magna reverentia, et solertia nosmetipsos coram illis, qui nobis praelati sunt exemplo beati Joannis humiliare; quia, dum eis inclinamur, non tam ipsos quam in ipsis Deum veneramur. Sed et ipsi apud se ex impenso honore non debent extolli, sed magis humiliari. Quod et angelus subtiliter innuit, ubi dicit: Conservus tuus sum, et fratrum tuorum. Ubi autem postquam dixit conservus tuus sum, et fratrum tuorum, adjecit, prophetarum, et eorum qui servant verba libri hujus, electos praedicatores, et praedicatoribus obedientes comprehendit, et distinxit. Ubi quippe dixit prophetarum, praedicatores expressit, ubi vero addidit, et eorum qui servant verba libri hujus, minores praedicatoribus obedientes designavit. Omnium itaque se recognovit conservum, quia omnes eumdem habere novit Dominum. Quare vero angelus in Veteri Testamento se ab homine adorari sustinuit, sed in novo idipsum fieri constanter prohibuit, jam superius reddidimus causam a sanctis Patribus declaratam, quia videlicet ab homine adorari recusavit, ex quo humanitatis nostrae naturam supra se in Redemptore mundi glorificatam vidit. Deum adora. Quasi diceret: Illi jam soli hunc exhibere debes honorem, cujus ego tecum supra me vereor, et veneror regnantem humanitatem. Ego nimirum a te adorari amodo non patior quia tuam naturam divinitati conregnantem contemplor. Sequitur:

Ne signaveris verba prophetiae hujus libri. Sed et hoc mirandum esse videtur, quia superius sanctus Joannes prophetiae verba libri hujus signare jussus est, ubi scriptum est, signa, id est sigilla quae locuta sunt septem tonitrua, noli ea scribere, id est, noli ea absque figurarum velaminibus scribendo manifestare, et hoc in loco signare ea prohibetur ubi dicitur, ne signaveris verba libri prophetiae hujus. Sed sciendum est quod sacrae Scripturae verba, et secundum aliquid sunt signanda, et secundum aliquid non sunt signanda. Sunt quippe signanda, quia sunt inimicis occultanda, non sunt signanda, quia sunt amicis revelanda. Utrumque autem sanctus Joannes, et quod prohibitum, et quod praeceptum sibi fuit cavit, et observavit, qui et quaedam per obscura figurarum velamina malis studuit occultare, et quaedam vel absque figuris scribendo, vel per semetipsum figuras exponendo, et sic sub aliis velaminibus latentia mysteria fore quaerenda subtiliter insinuando bonis curavit revelare. Sed quamvis sacrae Scripturae mysteria obscuritatibus figurarum signentur ut bonos exerceant, malos lateant, nequaquam tamen ipsi mali de ignorantia sua habent excusationem, quia et manifestiora sacrae paginae verba possunt intelligere, et si vellent vitia deserere, et virtutes exercere, possunt ad occultiora quoque cognoscenda, adjuvante gratia Dei, pervenire. Causam autem quare eum prohibeat verba prophetiae libri hujus signare, id est minus obscure scribendo penitus occultare, subdit, dicens: Tempus enim prope est. Tempus videlicet adventus Christi, ut factores beatificentur, contemptores condemnentur. Non est penitus occultandum, sed studiose propalandum, quod necessario est sciendum, opere complendum, quod certissime constat examinandum et remunerandum. Quod vero impii sacram prophetiam contemnunt, sed justi eam perficiunt declaratur, cum prophetantis voce subditur:

Qui nocet noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc, et justus justitiam faciat adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc. Quasi diceret: Ne signaveris verba ista, sed ea aliis manifesta, quia tempus judicii prope est, quia ex eis impii damnabuntur, justi gloriabuntur. Sed scito quod cum utrisque eadem verba non designando manifestaveris, mali eadem contemnendo ex eis efficientur deteriores, et boni eadem perficiendo meliores. Sciendum est enim quod id quod hic dicitur qui nocet noceat adhuc, nequaquam optantis voce, sed prophetantis profertur, quemadmodum multis in locis sacrae paginae similiter reperitur. Distinguit autem duo mala de malis quorum unum pertinet ad malitiam cordis, alterum ad luxuriam carnis: quod enim dicit, qui nocet noceat adhuc, pertinet ad malitiam; quod vero subdit, qui in sordibus est, sordescat adhuc, ad luxuriam. Mali autem per utrumque vitium se aliquando tantum laedunt, aliquando etiam alios corrumpunt. Qui quanto longius per utriusque pravitatis propagationem extenduntur, tanto deteriores efficiuntur. Aliter: Quod dicit, qui nocet noceat adhuc, potest referri ad illa tam bonis per ipsos malos persecutionem; quod vero dicit, qui in sordibus est, sordescat adhuc ad pro priam eorum pravitatem. Nocere quippe aliquando, spectare videtur etiam ad alterum, sordescere magis ad semetipsum. De bonis etiam duo bona duobus supradictis malis contraria ponit, et ipsa eodem ordine disponit. Nam quod dicit, et justus justitiam faciat adhuc, contrarium est ad hoc quod supra ait, qui nocet noceat adhuc, et quod demum intulit, et sanctus sanctificetur adhuc, repugnat illi quod supra posuit, et qui in sordibus est sordescat adhuc, qui nocet noceat adhuc, et qui in sordibus est sordescat adhuc, et justus justitiam faciat adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc. Quasi dicat: Ex sacra prophetia, et impii per cordis malitiam, et per carnis luxuriam in pejus pervertentur, et justi per justitiam cordis, et sanctimoniam carnis in melius convertentur. Illi alios persequendo, semetipsos polluendo fient deteriores. Justi juste erga alios agendo, semetipsos sanctificando meliores. Prope autem suum adventum adesse, et justum et impium pro merito remunerandum patenter ostendit, cum subjungit:

Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. Ubi nimirum ait: Ecce venio cito, prope esse significavit adventum suum. Ubi addidit, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua, justum et impium denuntiavit pro merito praemio remunerandum. Merces vero ista, et ejus est, et hominis est, ejus, quia eam distribuit, hominis, quia eam recipit. Quae etiam recte cum ipso esse dicitur, quia et potestas, et ipsi misericordia, unde bonus sanctificetur, malus condemnetur. Et ne alium suspicemur utriusque judicem, et remuneratorem ipsemet idipsum confirmat, dicens: Ego sum α et ω, primus et novissimus, principium et finis. Quasi diceret: Revera ego veniam et judicabo, et remunerabo, et non alius, quia ego creavi per potentiam, et ego discernam per justitiam, ego dedi subsistendi originem, ego dabo meriti retributionem. Sententia vero ista qua dicitur: Ego sum α et ω, idcirco frequenter in hoc libro repetitur, ut ei fides firmior adhibeatur. In qua quidem verba sunt diversa, sed intelligentia dignoscitur una; et quia superius dixit, qui nocet noceat adhuc, et qui in sordibus est sordescat adhuc, quod quidem grave atque terribile et quasi quaedam imprecatio et maledictio peccanti, et sacrae locutionis modum non intelligenti forsitan videretur, et in desperationem facile praecipitaretur, ut ei idem verbum allevietur, et si resipiscere voluerit spes illi recuperandae salutis certissima reformetur, apte subditur: Beati qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem. Beati qui lavant stolas suas, id est corpora sua et opera post baptismum crimine polluta, ut sit potestas eorum in ligno vitae, id est ut possint habere Christi veram participationem, et per portas, id est sanctorum fidem intrent in civitatem Hierusalem videlicet coelestem. Ac si diceret: Peccatores si poenitere volueris propter amarius verbum superius dictum, ne desperetis, quia etiam quemadmodum ad beatitudinem pertingunt qui post baptismum se immaculatos servant, ita et illi qui post culpam pollutas stolas mundissime lavant, quod si lavari contempseritis, civitatem sanctam non intrabitis. Nam sequitur:

Foris canes et impudici, et venefici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium, canes: canes sunt immundi et oblatrantes qui semetipsos quotidie sceleribus polluunt, et bene agentibus detractionibus oblatrare nihilominus praesumunt. Quod vero sequitur impudici, venefici, homicidae, idolis servientes, omnis qui amat et facit mendacium, etiam ad litteram recte intelligitur. Nam hi quoque omnes fere foris esse describuntur, quia cum electis in superna civitate mansionem non sortiuntur. Sed et impudicos et alios qui ipsos in ordine sequuntur, etiam secundum spiritualem intelligentiam possumus exponere. Impudici quippe sunt, qui se non solum carnis petulantia, sed et alios quocunque crimine polluunt. Venefici sunt, qui vel pravo exemplo vel verbo alios perimunt. Homicidae sunt, qui vel voluntate, vel verbo, vel exemplo pravitatis proximos occidunt. Idolis servientes sunt, qui ea quae daemonibus placent perficiunt. Amat denique et facit mendacium, qui corde diligit et ore pronuntiat in quo proximum fallat. Isti itaque et caeteri reprobi universi qui per istos figurantur, ab introitu beatae civitatis excluduntur, quia regnum Dei minime consequuntur. Quicunque ergo supernam Hierusalem intrare voluerit, vel se post acceptam gratiam immaculatum conservet, vel si se quocunque crimine pollutum noverit, poenitudine cordis, confessione oris, lacrymarum, et bonorum operum satisfactione stolam suam diligenter mundare festinet. Sequitur: Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in Ecclesiis. Postquam prophetiam suam commendavit auctoritate angeli et auctoritate sui, studet illam commendare auctoritate Christi ut triplici attestatione commendetur, et commendata altius apud auditores confirmetur. Dicitur ergo: Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in Ecclesiis. Jesus enim angelo, angelus Joanni, Joannes Ecclesiis sacrum mysterium revelavit.

Notandum est autem quod sanctus theologus non in Ecclesia sed in Ecclesiis dicit, propter videlicet Ecclesias Asiae, quibus ipsum librum principaliter misit. In fine nempe libri sicut et in principio sermonem ad illos vertit, quibus eum praecipue direxit. Ego Jesus. Ac si diceret: Non solus angelus et Joannes vobis verba libri hujus inscriptione nominum suorum commendaverunt, sed et ego Jesus mei nominis adnotatione vobis ea commendo. Et quasi quis quaereret quis est iste Jesus? multi sunt enim antiquitus vocati Jesus, statim auctoritatem suam describendo qui Jesus ipse sit patenter innotescit. Nam subdit: Ego sum radix et genus David, stella matutina et splendida. Quasi aperte dicat: Dum quantus et qualis sim auditis, quae dico certa fide credere debetis. Ego sum radix et genus David, stella matutina et splendida. Ego sum radix, creando, genus David, de ejus genere carnem sumendo. Ego sum stella, mundo lucem praebendo, splendida omnium sanctorum splendorem excedendo, matutina, futurae, et aeternae diei immensam claritatem praedicendo. Ego igitur tantus talisque verba vobis prophetiae hujus commendo qui etiam alia spiritualia bona vobis tribuo, qui et coelestia et aeterna promitto. Quae eo majori fide a vobis debent credi, quod meo nomine, et auctoritate demonstrantur commendari. Quanta denique dilectione quanto desiderio et Christus et sancta universalis mater Ecclesia nostram salutem concupiscant, sub blanda vocatione declaratur, cum subdicitur:

Et sponsus et sponsa dicunt: Veni. Sponsus quippe, id est Christus, dicit per internam inspirationem, sponsa dicit per praedicationem illi videlicet qui praedestinatus est ad beatitudinem. Veni per fidem et bonam actionem, per conversionem et bonam conversationem. Sponsus et sponsa dicuntur, quia nuptiarum gaudia promittunt. Et ne qui vocatur et audit ab aliorum vocatione sterilis existat, apte subditur: Et qui audit, dicat: Veni. Ille audit qui recte credit, et quod credit opere perficit. Iste talis auditor alios vocare praecipitur, ne lumen boni spiritualis sub modio taciturnitatis ejus abscondatur. Multi namque sunt qui de coelestibus arcanis magna per scientiam capiunt, sed haec aliis ministrare contemnunt. Isti ergo in hoc verbo reprehensibiles esse probantur, quia bonum, quod per eos aliis revelari debuisset, in ipsis occultatur. Sed ne is qui invitatur vel magnitudine peccatorum territus, vel aliqua pusillanimitate praepeditus ad superni boni plenitudinem venire pertimescat, ad ipsum corroborandum ut de eodem bono consequendo fiduciam sumat, bene additur: Qui sitit, veniat: qui sitit, id est qui conversionis habet voluntatem, veniat per conversionem, subaudis securus de venia, accipiat sacramenta, et gratis remittentur ei peccata. Quod etiam apertius innuitur, cum subditur: Qui vult accipiat aquam vitae gratis, aquam vitae, id est gratiam vivificantem, gratis, quia absque meritis humanis, in gratia quippe quae prima datur meritum accipientis non opitulatur, in gratia quae jam bene operanti ut melius operetur confertur, meritum operantis et accipientis non excluditur. Humana nempe actio quemadmodum absque gratia inutilis est, ita cum gratia semper prodest. Primum igitur gratia nobis datur, quae deinceps, merito nostro utrumque cooperante, nobis multiplicatur. Sed et si quis (ut multoties contigisse vel contingere posse creditur) per gratiam ad conversionem aspiret, si ipsam gratiam perfecto corde conceperit (quamvis morte praeventus sacramentis, scilicet baptismo, vel communione corporis et sanguinis Christi participare non possit) salvus est, quia cum gratia perire non potest. In fide etenim jam accepta virtus sacramentorum continetur, et in bona voluntate quae intrinsecus fidem veram inseparabiliter semper comitatur, meritum bonorum operum completur. Gratis ergo aqua vitae tribuitur, quia etiam absque omni merito operis pro sola bona voluntate salus credenti confertur. Qui vult, accipiat aquam vitae gratis. O quam pretiosa sunt ista supernae dignationis oracula, omni pretio praeferenda, omni acceptione digna, omni devotione accipienda, omni memoria retinenda, omni virtute promerenda! Unusquisque ergo videat quanto qualique auditu illa percipiat, percepta custodiat ac perficiat. Triplici itaque auctoritate sanctus Joannes librum istum quemadmodum supra monstratum est commendat, et apud auditores commendando confirmat.

Chapter 71 of 73