Skip to the text

Caput VI. De qualitate muri, et fundamentorum, et portarum ejus.

« Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide; ipsa vero civitas aurum mundum, similis vitro mundo (Apoc. XXI). » Dixit superius se vidisse civitatem et murum, sive muros ejus, portas ejus, et fundamenta ejus, et haec omnia inter se differre, et alia ab aliis distare. Hic vero exsequitur et ostendit qualis sit murus, qualis civitas, qualia fundamenta, quales portae. Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide. Murus Christus; structura muri, conjunctio Verbi et hominis assumpti. Quae recte dicitur esse ex lapide jaspide, quia firmiter et indissolubiliter permanent in unitate personae. Quae etiam structura non ex quocunque lapide perhibetur esse, sed ex jaspide, qui virescit, quia Christus virorem nobis immarcessibilis aeternitatis repromittit. Ipsa vero civitas aurum mundum similis vitro mundo. Superius monstratum est nomine civitatis minorem Ecclesiam figurari. Est itaque civitas aurum mundum similis vitro mundo, quia sancta Ecclesia etiam in suis minoribus electis velut aurum rutilat fulgore divinae cognitionis, et lucet sicut vitrum puritate confessionis. Vitrum nullas in se sordes celat et sancta electorum simplicitas sua peccata majoribus pure revelat, utrumque vero et aurum et virum mundum dicitur, ut utriusque virtutis puritas et perfectio designetur. Sequitur:

Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonius, sextum sardus, septimum chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazium, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus. Post murum et civitatem, ad fundamenta muri procedit, et eorum pulchritudine sub figura praedictorum lapidum multiformiter describit. Dicimus autem per fundamenta muri duodecim patriarchas, vel potius alios sanctos Veteris Testamenti qui per patriarchas figurantur significari, qui vere omni lapide pretioso ornati sunt, quia et suis temporibus omni genere virtutum firmiter effulserunt, et post se imitatores ipsarum virtutum reliquerunt. Ipsi sunt ergo fundamenta muri, ipsi lapides pretiosi, quia et ex eorum genere sumpsit Christus carnem, et ipsi claruerunt per multiplicem virtutum fulgorem. Quas etiam virtutes per ordinem sub figura pretiosorum lapidum describit, et earum pulchritudinem mirabiliter ostendit. Fundamentum primum jaspis, id est in fundamento primus ponitur jaspis, qui, quia viret, omnium bonorum virens germen signat fidem. Sapphirus, quia coelo sereno similis est, coelestium bonorum signat spem. Chalcedonius, quia quasi palleus ignis lucernae lucet, signat charitatem. Smaragdus, quia et ipse viret, virentem bonae actionis exprimit inchoationem. Sardonius, quia inferius nigrescit, humilitatem. Sardius, qui rubet, passionem. Chrysolithus, qui scintillas emicat ardentes, miraculorum designat operationem. Beryllus qui manum tenentis urit, designat in proximo ex bono exemplo justitiae accensionem. Topazius, aurei et aetherei coloris, omnibus gemmis pretiosior, designat contemplationem. Chrysoprasus viridis, desiderium figurat nunquam marcescentis aeternitatis. Hyacinthus qui cum aere mutatur, cum sereno serenus, cum nubilo nubilus, virtutem fraternae condescensionis. Amethystus purpureus, dignitatem regni coelestis. Qui omnes designato ordine disponuntur, quia sanctorum virtutes non confuse, sed ordinate esse, et pulchre dispositae cognoscuntur. Si quis autem praedictorum lapidum dispositionem voluerit subtilius considerare, non minimam doctrinam in ea poterit invenire. Primus etenim ponitur jaspis, qui significat fidem, quia fides omnium principium est et origo virtutum. Secundus ponitur sapphirus, qui significat spem, quia spes secundum locum habet post fidem. Tertius chalcedonius, qui significat charitatem; additur, quia tertio loco trium principalium virtutum charitas ordinatur. Quartus est smaragdus, qui significat boni operis virentem inchoationem, quia justum est ut qui fide, spe, charitate pollet, in fructum eas boni operis proferre laboret. Quintus est sardonius sive sardonyx, qui per suae partis inferioris nigredinem exprimit humilitatem, quia congruum est ut qui bonum opus proferre laborat non superbire, sed magis humiliari contendat. Sextus sardius, qui sanguineo colore signat passionem; quia, qui tribus primis virtutibus nitet, qui bonum cum humilitate operatur, necesse est ut multa adversa multoties patiatur. Septimus est chrysolithus, quia scintillas emittit, et claritatem miraculorum exprimit, quia qui pro Christo mala patitur, virtute miraculorum nonnunquam clarificatur. Octavus est beryllus, qui manum se tenentis urit, quia talis ac tantus homo non solum sibi proficit, sed et alios multoties ad justitiam accendit. Nonus est topazius aurei, et aetherei coloris, qui signat bonorum coelestium contemplationem, quia qui supradictis bonis decoratur, ad coelestia bona contemplanda merito sublimiter elevatur. Decimus est chrysoprasus, qui per virorem desiderium signat virentis aeternitatis, quia justus postquam aeterna gaudia per contemplationem conspicit, ad haec possidenda totis desideriis inardescit. Undecimus est hyacinthus, qui cum aere mutatur, per quem virtus fraternae condescensionis figuratur, quia nimirum misericordiae, et compassionis visceribus abundat quisquis contemplatae aeternitatis desideriis flagrat. Duodecimus sequitur amethystus, qui purpureo colore regiam dignitatem designat, quia qui supradictis bonis enitescit, potenter semetipsum, et alios regere novit, et ad supernae dignitatis bravium pertingere votis omnibus concupiscit. Recte ergo supradicti lapides tali ordine disponuntur, quia sanctorum virtutes per eos designatae succedenter sibi, sicut monstratum est, apte connectuntur. Sunt et aliae proprietates sive colores quae praedictis gemmis inesse probantur, quibus omnibus sanctorum merita multiformiter figurantur. Sed nos ista sub brevitate transcurrimus, ut non studioso lectori in legendo fastidium aliqua prolixitate generemus. Sancti itaque patriarchae, vel quilibet alii sancti Veteris Testamenti ex ipsis procreati, per ipsos signati; ipsi, inquam, sunt fundamenta muri, ipsi lapides pretiosi. Ipsi sunt fundamenta muri, quia ex ipsis sumpsit Christus carnis originem. Ipsi sunt lapides, per sacrae fidei firmitatem, ipsi sunt pretiosi, per justitiae claritatem. Et ut eamdem fidei firmitatem, et justitiae claritatem apostolos, et apostolorum imitatores habuisse demonstretur, apte subditur: Et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas, id est in unaquaque porta duodecim margaritae. Et singulae portae erant ex singulis margaritis. Portae sunt apostoli, quia per ipsorum doctrinam habemus ingressum regni, in quibus singulis duodecim margaritae esse referuntur, quia ex quatuor partibus mundi ad fidem sanctae Trinitatis per apostolorum duodenariam doctrinam, eorum in fide et justitia sequaces colliguntur. In singulis quippe portis duodecim sunt margaritae, quia per salutiferam apostolorum doctrinam, per quatuor climata mundi ad unam sanctam et individuam Trinitatem, per credulitatis fidem diversae fidelium animae eorumdem apostolorum imitatores sunt collectae. Quae idcirco in portis esse dicuntur, quia per sanctorum apostolorum doctrinam sanctam civitatem ingrediuntur. Et hoc est quod dicitur: Et duodecim portae, duodecim margaritae sunt per singulas. Per portas etenim sunt margaritae, quia per apostolorum doctrinam salvantur fideles animae, per fidem firmae, per justitiam lucidae. Et quia nisi ipsi sancti apostoli margaritae essent, alios margaritas facere vel continere nec possent nec deberent, recte additur: Et singulae portae erant ex singulis margaritis. Ex singulis nimirum margaritis singulae portae sunt, quia sancti apostoli in semetipsis fide firmi exstiterunt, et fulgore justitiae longe lateque claruerunt. Fulgent itaque fundamenta muri, et portae civitatis ex semetipsis fulgent et ex insitis sibi margaritis, quia patriarchae et apostoli in se fulgent per propriam virtutem, et in suis sequacibus fulgent per ejusdem virtutis imitationem. Et magnum quidem ac laude dignum est aliquem in semetipso tantum dono boni coelestis micare, sed valde laudabilius est etiam in proximis per ejusdem boni transfusionem coruscare. Sequitur:

Et plateae civitatis aurum mundum, tanquam vitrum perlucidum. Plateae civitatis sunt sancti inferiores, rebus mundanis laxius, remissius et licentius utentes. Qui et si plateae sunt per laxiorem vivendi remissionem, recti tamen sunt per bonam intentionem, quia, quamvis eos aliquantulum humiliet, et distendat necessitas vitae praesentis, rectitudo tamen dirigit bonae intentionis. Qui bene dicuntur aurum mundum, quia tanquam aurum mundum luce claritatis intime flagrant, et tanquam vitrum perlucidum, quia nullas in se sordium maculas celant, aurum ergo sunt per flammam intus ardentis charitatis, tanquam vitrum perlucidum, per puritatem foras procedentis, et patentis confessionis. Cum igitur tanta sit pulchritudo minorum et inferiorum, quis aestimare poterit pulchritudinem majorum et superiorum? Postquam denique in praecedentibus qualitatem muri fundamentorum, portarum sanctae civitatis sanctus theologus perfecte descripsit, ad ejusdem civitatis quaedam futura, et aeterna bona, per remotionem, et privationem temporalium insinuanda procedit. Unde sequitur:

Et templum non vidi in ea. Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. Et civitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea. Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus Agnus est. Templum in ea non vidit, quia hic solummodo locus oblationis et orationis est, quae ibi locum non habebunt. Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus, id est omnimoda sanctificatio, et totius petitionis permanens exhibitio: sed subtiliter est notandum quod fere ubique cum divinitate humanitatem nomine Agni commemorat, ut utraque natura in Redemptore diligatur, et utrique communis et unita gratia referatur. Et civitas non eget, id est non egebit sole neque luna, ut luceant in ea. Nam claritas Dei, claritas scilicet sanctae Trinitatis illuminabit eam. Et lucerna ejus Agnus est, humanitas videlicet continens Deitatem ad aliorum illuminationem. Nunc itaque eget sancta civitas lumine solis, et lunae, et caeteris multis quae illi modo sunt necessaria, quae si tunc ibi essent ubi ipsa erit, essent superflua. Erunt tamen sol et luna, et lucebunt multo clarius quam modo, ad laudem et gloriam illius qui talia potuit creare, et creata in meliorem statum renovare. Sequitur:

Et ambulabunt gentes in lumine ejus, et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam. Per gentes recte intelliguntur subjecti, per reges praelati. Gentes ergo in lumine ejus ambulabunt, quia electi quique qui, nunc pro amore patriae coelestis majoribus subjiciuntur, tunc in aeterna illius claritate libere gaudebunt. Aliter: In lumine ejus ambulabunt quia futuram illius claritatem modo sperando, ad illam sub stadio vitae praesentis totis nisibus laborabunt. Et non tantum gentes, id est subjecti, verum etiam reges terrae, id est praelati, qui non tantum se, sed et alios regunt in hac terrenitate afferent ad similitudinem victorum, qui spolia in suas urbes ferunt; afferent, inquam, gloriam suam et honorem, gloriam, quae est propria bona conscientia, et honorem exhibitum sibi a subjecta familia; haec afferent in illam, quando in fine mundi, in die judicii, in resurrectione universali, cum sibi commissis habitationem ingredientur supernam. Istis etenim et aliis innumeris bonis sancta coelestis civitas ditabitur et decorabitur, quia ad illius pulchritudinem et ornatum transferetur totum quod nunc unusquisque justus operatur. Sequitur:

Et portae ejus non claudentur per diem. Nox enim non erit illic. Et afferent gloriam et honorem gentium in illam. Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae et Agni. Omnia ista ad futurum beatae civitatis statum, non ad praesentem spectare probantur. Et portae ejus non claudentur per diem. Hic clauduntur portae civitatis Hierusalem, quando vel praedicatio juste subtrahitur, vel aliquis pro culpa sua ab introitu Ecclesiae arcetur. Quod tunc penitus non erit, quia nec ista, nec illa deinceps locum habebit. Quare autem portas ejus non dixerit etiam per noctem non claudendas, sicut ait non esse claudendas per diem, ipse declarat, dicens: Nox enim non erit illic, non enim illic erit nox ista temporis, ubi micabit aeternaliter immensus fulgor Deitatis. Sed etsi secundum intelligentiam spiritualem accipiamus noctem, certe non erit illic nox ulla, quia nec culpa erit, nec poena. O quam clara, quam solemnis erit dies illa quam faciet Dominus, dies illa nostri doloris terminus! Quis illius deificam claritatem possit nunc, vel sensu comprehendere, vel verbo declarare, quae tunc erit in coelo, cum, aere purificato, lunam tunc tanquam solem, solem vero legamus septempliciter quam septem dies fulsurum in mundo? Cum igitur tantam claritatem visibilium et corporalium luminarium tunc futuram et fulsuram aestimemus in hac fabrica mundana, quis valeat immensae et aeternae Deitatis splendorem adhuc in hujus vitae caecitate positus comprehendere, quo tunc perlustrabitur civitas illa superna? Fide ergo credamus quod comprehendere sensu non sufficimus, ut vel sic ad contemplandam illam claritatem quandoque perveniamus. Civitatis denique supernae mirabile bonum latius adhuc describitur, cum adjungitur: Et afferent gloriam et honorem gentium in illam. Supradicti nempe reges, sancti videlicet praelati, afferent gloriam et honorem gentium in illam, id est ipsas gentes testimonio bonae conscientiae interius gloriosas, exhibitione boni operis exterius honorandas, in illam, quando finito mundi termino unusquisque bonus rector gentem sibi modo commissam inducet in supernae habitationis mansionem aeternam. Sed quia bonis intrantibus ad beatitudinem, mali foris relinquuntur ad damnationem, congrue subditur: Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, etiam per consensum tantum in cogitatione, vel faciens abominationem in actione, et mendacium in locutione. Modo intrat immundus in mundo, malus cum bono, mendax cum veridico. Tunc nequaquam intrabit quicunque se modo male vivendo corrumpit. Soli etenim tunc intrabunt qui modo recta sequendo divina praecepta custodiunt. Unde et dicitur: Nisi qui scripti sunt in libro vitae et Agni. In libro nimirum vitae illi soli scripti sunt, qui per gratiam ad gloriam pertingunt. Qui liber vitae Agni dicitur esse, quia bonum coeleste quod divinitas justis tribuendum praedestinavit, humanitas dispensabit. Murus ergo Christus; fundamenta muri, patriarchae; portae civitatis, apostoli; lapides, virtutes; splendor lapidum, exemplum virtutum; plateae civitatis, inferiores sancti licentius utentes rebus mundanis; aurum, fulgor charitatis; vitrum, puritas confessionis.

Chapter 69 of 73