Caput X. Generalis recapitulatio septem visionum.
Quia, charissime frater, disponente et adjuvante gratia Dei, propositi sermonis laetum tandem attingimus portum, placet in fine lectionis summam eorum quae dicta sunt ad memoriam revocare, ut omnibus superioribus transmeatis, habeas in littore brevem omnium recapitulationem, quasi speculum in quo totius praecedentis operis materiam formamque possis contemplari. Liber iste in fine totius sacrae paginae quae in canone continetur positus, quasi cacumen et finalis summitas esse videtur arboris ab imis ad alta consurgentis. Sancta quippe Scriptura recte arbori comparatur, quae in sua doctrina et exhortatione ab infimis ad summa sublevatur. Quasi etenim in terram radicem figit, ubi in principio sui de rebus visibilibus et transitoriis ait, dicens: In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I). Deinde secundum progressum temporis quanto magis per oracula prophetarum ad coelestia speranda et quaerenda instruit, tanto magis ad altiora surgit. In evangelica vero doctrina quanto sublimius et clarius summa praenuntiat, tanto vicinius coelestibus appropinquat. In hoc denique libro amico Christi Joanni evangelistae coelitus revelato, et maxime in fine ipsius libri quasi comam super coelum extulit, ubi futurum statum sanctorum et sanctae coelestis Hierusalem pulchram, jucundam, aeternamque aedificationem et mansionem perfecte et manifeste describit. Et licet librum istum post Evangelium attollamus, ac in ipso sacram Scripturam ad modum arboris in coelum propter supradictam causam cacumen extulisse dicamus, nequaquam in hoc evangelicae sublimitati derogamus, vel illam deprimimus, imo magis exaltamus, quia librum istum ab evangelista editum non solum evangelium esse credimus, sed in evangelica doctrina quemadmodum ultimum, ita summum locum obtinere judicamus. Sanctus itaque Joannes apostolus et evangelista prophetiam libri hujus per revelationem divinam accepit, et per septem visiones distinctam ad utilitatem fidelium ex divino praecepto conscripsit. In cujus prima visione post titulum et salutationem apparentis sibi similitudinis descriptionem, episcopos septem Ecclesiarum sibi principaliter commissarum alloquitur. Et episcopum Ephesi, et episcopum Pergami, et episcopum Thyatirae primum de bono laudat, deinde de malo increpat. Episcopum Smyrnae, et episcopum Philadelphiae de bono tantum laudat. Episcopum denique Sardis et Laodiceae de malo solummodo increpat. Et ita sibi principaliter commissis primum diligenter instructis, ad reliquas visiones describendas progreditur: in quibus universalis Ecclesiae sacramentum latius et sublimius continetur. Unde et in principio secundae visionis ascendere jubetur, ut majora esse visurus ostendatur. In secunda itaque visione primum humanae redemptionis sacramentum esse in Christo completum demonstrat, ac deinde sub ordine septem sigillorum secundum progressum temporis usque in finem mundi tumultuante persecutione divinae promissionis oraculum de humana justificatione compleri denuntiat. Et sub eorumdem apertione sigillorum ea quae in sacra Scriptura figuris velantur occulta, sanctis doctoribus revelari declarat. Sanctis etenim doctoribus ea quae in sacra pagina continentur occulta, primum per divinam gratiam aperiuntur, quae postmodum sive per ipsos, sive per alios populis manifeste praedicantur. Unde apte post apertionem sigillorum quae in secunda visione continentur, et per quam coelestium oraculorum reseratio designatur, in tertia visione distributio tubarum describitur, per quam eorumdem oraculorum revelata cognitio mundo manifeste praedicata figuratur. Omne nimirum datum optimum, et omne donum perfectum, quod a Patre luminum descendit: primum paucis videlicet majoribus, id est praelatis et doctoribus revelatur, quia ab ipsis deinde multis, cunctis scilicet Ecclesiae fidelibus communiter praedicatur. Apertio igitur sigillorum quae in secunda visione libri hujus continetur, mysteriorum exprimit revelationem, collatio tubarum quae in tertia sequitur, eorumdem mysteriorum profert praedicationem. Sed, quia boni cognitio vel ejus praedicatio nihil prodest, nisi bona actio sequatur, bene post sigilla et tubas de muliere parturiente in quarta visione subjungitur, qua sanctae labor Ecclesiae, ut bonum auditum in fructum bonae actionis producat, declaratur. In his etiam tribus visionibus cum exhibitione vel acceptione trium praedictorum bonorum turbo persecutionum describitur, quia bonum in praesenti vita sine occursu mali nec acquiritur, nec possidetur. Bonum autem spiritualis gratiae quod ab electis actioni mancipatur, a reprobis contemnitur, sed iste eorum contemptus ab omnipotente Deo graviter vindicatur, dum eorum universitas aut temporali tribulatione affligitur, aut aeterna damnatione punitur. Unde rectissime in quinta visione temporalis afflictio eorum sub effusione phialarum iracundiae Dei, et in sexta sub typo subversae et submersae Babylonis aeterna eorum damnatio designatur, ubi in mundo transitoria, inferno permanens vindicta contemptoribus reddi demonstretur. Sed quemadmodum impii pro culpa damnantur, ita justi pro justitia beatificantur. Quapropter descripta malorum damnatione in sexta visione, in septima consequenter de glorificatione bonorum agitur, ut sicut reprobis stipendium mortis, ita electis praemium beatitudinis dari patenter ostendatur. Diligenter etiam intuendum in his descriptionibus visionum, quod videlicet secunda et tertia, quarta et quinta visio extenduntur ordine narrationis ab exordio Ecclesiae nascentis usque in finem temporis. Sexta vero visio, et septima magis agunt de statu aeternitatis, sexta visione sub nomine Babylonis malorum damnationem, septima sub nomine Hierusalem justorum glorificationem continente. Istae sunt duae civitates, una diaboli, altera Dei, ab initio dissidentes, nunquam inter se pacem habentes. Istae sunt duae mulieres, quarum altera superius legitur amicta sole, altera super bestiam coccineam sedere. Collectio namque malorum et universitas bonorum, civitates sunt, et mulieres sunt: civitates, quia numerosa civium suorum multitudine ditantur, mulieres, quia suis viris, Babylon diabolo, Hierusalem Christo copulatae ad multiplicem prolem fecundantur. Quemadmodum itaque sexta visio describit malorum damnationem, ita et septima bonorum glorificationem, primum describens elementorum innovationem, deinde sanctorum glorificationem. Agit autem de ipsa sanctorum glorificatione, describens sanctam Hierusalem supernam, et claritatem ejus, et muros ejus, portas ejus, angulos ejus, fundamenta ejus, mensuram ejus, et plateas ejus, et alia multa bona coelestia ejus. Sanctus denique theologus librum istum triplici commendatione confirmat, et illum qui ex ipso aliquid auferre, vel illi aliquid apponere praesumpserit, gravissima animadversione feriendum denuntiat. Propterea vero sacra visio primum ponit innovationem elementorum, deinde glorificationem justorum, ut ex visibilibus ad invisibilia conscendamus, et ex pulchritudine elementorum, qualis sit futura beatitudo justorum, quantum possibile est perpendamus, quale videlicet sit illud bonum quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se. Cujus magnitudinis laudem melius tacemus, quia illam praedicare sicut deberemus et vellemus non valemus. Et de sacra prophetia libri Apocalypsis quiescimus, ut mentem per diversarum rerum cogitationem dispersam, ad semetipsam deinceps colligamus. Quod autem in his quae scripsimus minus bene diximus nobis imputamus. Si quod vero digne diximus, illud dono Dei fideliter ascribendum judicamus, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, qui nec loco capitur, nec tempore mutatur, immensus et aeternus, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.
Chapter 73 of 73