I. Alexandri et Theoderici cardinalium ad Guarinum abbatem.—Gratulantur ei de sua promotione, hortantur ut construendis magnis aedificiis non insistat.
ALEXANDER, dignatione divina, tituli Sancti Laurentii in Lucina, et THEODERICUS tituli S. Vitalis presbyteri cardinales apostolicae sedis legati, dilecto in Christo fratri GUARINO, abbati S. Victoris, exerceri semper in justificationibus Dei.
Scribimus fratribus nostris Senonensi et Bituricensi archiepiscopis, sicut vobis et Ecclesiae vestrae credimus expedire. Sane in honore vobis imposito, et gaudemus super eo quod factum est, quoniam ad salutem multum, auxiliante Domino, provenire speramus, et laetamur quod difficultatem provisionis vobis impositae attenditis et timetis. Utinam hoc religio vestra semper attendat, et cum timore et tremore consideret, cui et unde in die judicii oporteat rationem reddere! Credimus enim quia non facile locus dabitur negligentiae, si hoc sedulo fuerit in animo vestro versatum. Antecessor vester sicut et alii multi de magnarum domorum constructione solliciti fuere: vos qui electi estis a Domino, et veniendo ad religionem talia dimisistis in saeculo, sedete ad pedes Jesu cum Maria, et audite verbum ex ore ipsius, quod commissis vobis ovibus et aliis qui ad vos venerint proponere debeatis, ne, si forte terrenis aedificiis construendis decreveritis insistendum, evangelicum illud valeatis audire: Omnes aedificationes istae destruentur, et nec lapis super lapidem relinquetur. Porro et nos bona spe quam de vestra religione concepimus, et testimonio piae vestrae conversationis imbuti, et personam vestram in visceribus charitatis habere proponimus, et negotia commissae vobis Ecclesiae in timore Dei libenter volumus promovere.
Chapter 18 of 41