IV. Guarini, abbatis s. Victoris, ad Joannem cardinalem Neapolitanum.—Se non posse ei quos petierat fratres mittere, uno jam defuncto, altero graviter aegrotante; sed et aegre alios mitti posse.
Reverendo domino et Patri in Christo charissimo J., Dei gratia, S. R. E. cardinali, GUARINUS, ecclesiae B. Victoris Parisiensis minister humilis, salutem in Domino, et promptum cum devotione servitium.
Praedecessori meo de duobus fratribus, ac denuo cerata epistola, idem parvitati meae vestra mandavit sublimitas, ipsos quos volebatis, utrisque in litteris etiam subjunctis nominibus, Petrum videlicet Petragoricum et Hugonem de S. Germano specialiter designastis, quorum alter, Deo vocante, transiit; reliquus vero sine spe evadendi morbo incurabili infirmatur. Cum autem morte et languoris praepediente molestia, eorum posset neuter destinari, quid agere nesciens, dominos Senonensem ac Bituricensem aliosque prudentes ac religiosos viros conveni, quid super hoc mihi faciendum consulerent: laudaveruntque ex quo in vestra epistola eligendi pro voluntate alterius nihil reliqueratis arbitrio, alios non esse tutum dirigere, ne forte onerosi magis quam grati, si non eos quos volebatis misissem, sed alios. Ob hoc etenim differendum consuluerunt, ut comperta vobis multiplici Ecclesiae necessitate, compassionis visceribus, parcendo ei, vestra pietas condescendat. Viri quippe religiosi, quorum quondam religione et providentia regebatur Ecclesia, maxima jam obierunt ex parte, paucique surrexerunt post eos. Domus perturbationibus fatigata, oppressa debitis, bonis temporalibus nuda. Et, si inter tot curarum angustias, eos paucos, qui mihi remanserunt, qui me adjuvando supportare debent, cogor dimittere; et, si oculos qui mihi religionis et disciplinae debent viam monstrare, perdidero, de facili profecto errare continget, nec solus potero onus et providentiam domus portare. Tandem, humanum dico, secreta infirmitate operiens mortem, valde et propter terrae insuetam asperitatem et aeris qualitatem corruptam fratres pavescunt: quoniam si nostrates laici cum illuc vadunt, quive spatiandi, eundi et redeundi habent libertatem omnimodam, vix vel modicum vivere possunt; isti claustro clausi, quomodo vivere in longinquis possent? Has causas et occasiones fratres praetendunt, unde et gravissimum duco eis injungere quod si fit, contra voluntatem suscipitur; si non fit, periculose valde negatur. Parcat igitur nunc, domine, infirmitatibus nostris vestrae clementiae magnitudo, et ecclesiae instantes attendite necessitates. Ego enim, in quibuscunque potero, vestris sum paratus obedire mandatis.
Chapter 21 of 41