Skip to the text

IX. Hugonis Petri Leonis cardinalis ad Guarinum et capitulum s. Victoris.—Dolet de facto Ervisii quondam abbatis, suaque illis offert obsequia.

Dilectis in Christo fratribus GUARINO abbati, priori et universo capitulo S. Victoris HUGO PETRI LEONIS , Dei gratia. S. Angeli diaconus cardinalis salutem et dilectionis affectum.

Quanto dilectionem vestram sincerioris brachiis charitatis amplectimur, tanto dolemus amplius et turbamur, cum vos vel monasterium vestrum adversitati cuilibet subjacere audimus, quod in prosperitate gaudere et prae caeteris Gallicanae provinciae monasteriis prae sui honestate ac religione fovemus, et nomen celebrius cognovimus extulisse. Visis siquidem litteris vestris, quibus nobis factum Ervisii quondam abbatis vestri significastis, turbati fuimus, et vehementi amaritudine cordis percussi, utpote qui dolorem vestrum nostrum penitus reputamus, et in laetitia vestra plurimum gratulamur. Ad medelam igitur tanti doloris et gravaminis, petitionem vestram quanta potuimus instantia et sollicitudine promovere curavimus, et quod non est in omnibus sicut voluimus effectui mancipatum, nobis tantum displicuit quantum vestram timemus deficere voluntatem. Inde est quod universitatem vestram rogamus et exoramus attentius, quatenus de nobis tanquam de speciali vestro plenius confidentes, et posse nostrum vestrum omnimode reputantes, pro vestris et Ecclesiae vestrae negotiis ad nos cum omni fiducia recurratis, ut operis exhibitione vobis luce clarius enitescat, quanto circa vos dilectionis fervore ducamur, et ad impendenda grata vobis obsequia prompti simus omnimodis et parati. Propositum etenim et immobilem gerimus voluntatem ea efficere quae vobis noverimus complacere, et ad decorem et augmentum domus et religionis vestrae debeant pertinere.

Chapter 26 of 41