VIII. P. Cardinalis ad Guarinum, abbatem s. Victoris.—Quid egerit pro negotio s. Victoris, et quid faciendum consulat.
G., Dei gratia, S. Victoris abbati, totique conventui, eadem gratia tituli S. Chrysogoni presbyter cardinalis, salutem et sinceram amoris perseverantiam.
Accepimus nuper litteras devotionis vestrae et doluimus non solum Ecclesiae gravamen, verum etiam prudentiam vestram nescio quorum consilio seu calliditate adeo declinasse, quod ad pedes archiepiscopi humiliati, quae alius rapuit vos sponderetis soluturos. Cum enim nos pro liberatione Ecclesiae vestrae totis nisibus totaque sollicitudine nos opponeremus parti adversae, duplex nobis incumbebat labor. Primo probare quidem rem tali personae et taliter commissam a vobis minime deberi. Deinde quia cecideratis in causa, innocentiam et paupertatem vestram commemorando, vos a tam gravi casu relevare, requirebamus humiliter et devote a domino papa ut vos a petitione domini archiepiscopi faceret penitus absolvi. Sed quia tanta difficultas negotii, archiepiscopo omnia imperanter et praecise quasi de jure requirente, inaudita est nostra petitio. Impetravimus tandem litteras quam meliores potuimus et judices, quibus per litteras nostras preces porrigimus affectuosas, ut justitiam vestram illaesam modis omnibus conservare studeant. Nunc igitur oculos vos oportet habere apertos et circumspectos. Si enim inter vos et archiepiscopum amicabilis non poterit compositio pervenire, cum dominus papa, cognitis utriusque partis rationibus, ad solvendum, nisi quae in usus Ecclesiae versa fuisse constiterit, vos minime cogat, nec istud judicibus, sed tantum causam fine debito terminandam praecipiat, et in aliquibus vos praejudicio gravari censeatis, respondendum erit vobis constanter. Nos si incaute quidquam promisimus indebitum, reddere nec possumus nec debemus. Sed ad instar pupilli, si lapsus fuerit vel lubrico consilio vel adversariorum dolo, restituendi sumus, alioquin in voce appellationis libere procedere; quoniam et litterae domini papae taliter dictatae sunt, ut vobis appellationem minime prohibeat. Nec oportebit tunc aliquem de fratribus ad nos usque propter haec defatigari, sed unus de pueris vestris rem gestam referat nobis, et nostram circa vos sollicitudinem experiri poteritis.
Chapter 25 of 41