XIII. Alexandri et Th. Cardinalium priori et fratribus s. Victoris.—Hortantur eos ad regulae observantiam.
ALEXANDER, dignatione divina, tituli Sancti Laurentii in Lucina, et TH. tituli S. Vitalis presbyteri cardinales apostolicae sedis legati, dilectis et diligendis semper in Christo fratribus priori et capitulo Sancti Victoris, non respicere in vanitates et insanias falsas.
Quod scribimus vobis et universitatem vestram visitamus salutationis alloquio, de cordis affectu, ac bona quam erga vos habemus voluntate procedit. Attendentes enim quantum olim Ecclesia vestra in religione claruerit, et quomodo luce sua in multis locis noctem illustravit alienam, optamus admodum, et si facultas detur, libenter volumus existere adjutores. Et quia minus fecundus ab aliquantis diebus ex neglectu forte cultoris ager vester apparuit, fecunditatem pristinam, Deo irrogante, recipiat et in observantia sacrae religionis et fructu vitae ita refloreat, ut ordo canonicus, qui aliquantulum videtur in locis plurimis infirmatus, per exemplum vestrum atque doctrinam amissum recipiat, Deo adjuvante, vigorem. A plurimis retro annis multum scimus impensum, ut Ecclesiae vestrae status mutaretur in melius, et tolleretur e medio quod fecunditatem dicebatur divini germinis impedire, et videtis id dilatum hactenus, et eo tempore reservatum, quo facilius et cum minori onere vestro effectum posset habere. Non credatis hoc opus hominis exstitisse, sed illius potius, qui posuit arenam terminum maris, et dixit ei: Huc usque venies, et hic infringes tumentes fluctus tuos (Job XXXVIII, 11). Eapropter universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino, quatenus grati ei de tantae super vos benignitatis indicio existentes, levetis corda vestra cum manibus ad eum in coelum, et ita in observantia sacrae religionis immensa studia vestra dirigatis, ut quia Deo fuit cura de vobis, qui nisi adjuvisset vos, paulo minus habitasset in inferno anima vestra, non interveniamini vos de salute vestra existere negligentes, et pro minimo ducere quod tam misericorditer et tam suaviter Deus voluit vobis providere. Obedite abbati quem divina vobis videtis miseratione concessum, habete ipsum sicut patrem animarum vestrarum in omni reverentia et honore, et simultatibus omnibus scandalisque sedatis, communibus votis et tota virtute contendite, ut bonus religionis odor, qui olim de loco vestro usquequaque flagrabat, per Ecclesiam Dei magis ac magis debeat redolere. Profecto nos qui eum pro sua religione sincerae charitatis ulnis amplectimur, et profectum ejus nostrum proprium in Domino reputamus tanto vos in visceribus Christi chariores habebimus, tantoque libentius negotia vestra per nos et per eos qui nobis crediderunt promovere curabimus, quanto amplius ei obedientes noverimus ac devotos, et majori sinceritate dilectionis cum eo audierimus ambulare.
Chapter 30 of 41