Skip to the text

XI. Joannis Neapolitani cardinalis ad Guarinum abbatem et fratres s. Victoris.—Gratias ei refert de concessione Petri canonici quem ei miserat, omnemque ei curam et sollicitudinem pro suis negotiis promittit.

JOANNES Neapolitanus indignus presbyter cardinalis dilectis in Domino fratribus et amicis charissimis G. abbati et conventui S. Victoris Parisiensis salutem et sincerum amorem.

Multimodas gratiarum actiones vobis referimus, quia juxta tenorem praecepti domini papae et nostrae postulationis destinastis nobis fratrem Petrum, virum utique morum honestate et scientia laudabilem, quem cum honore recepimus, et cum multo honore circa nos tenemus. Et postquam receperimus alios canonicos de ecclesiis ordinis vestri, quibus dominus papa eodem modo scripsit sicut et vobis, cum multa et solemni honorificentia instituemus in ecclesia, quam per gratiam Dei magnifice construximus, et amplissimis possessionibus dotavimus. Amodo igitur quasi ex debito tenebimur omni vitae nostrae tempore propensius diligere et juvare Ecclesiam vestram in omni possibilitate nostra juxta voluntatem vestram. Et nunc quoque super quaestione illa quam archiepiscopus Lundensis indebite contra vos movere dignoscitur, sic efficaciter juvimus sicut oportuit et necessarium fuit. Quod itaque plenius cognoscetis, postquam rescriptum litterarum domini papae, quas Lundensi archiepiscopo pro vobis mittit, legeritis, ut ante judices quos dominus papa delegavit ad cognitionem et decisionem querimoniae, quam jam dictus archiepiscopus contra vos facit, propitii vobis sint. Sic ut et partem vestram attentius manu tenere studeant, nostras eis litteras mittimus, et preces illis pro vobis porrigimus, et qualiter in judicio ipsius causae procedere debeant apertissima ratione monstramus. Multi etiam fratrum nostrorum cardinalium, intuitu dilectionis nostrae, litteras suas juxta formam litterarum nostrarum judicibus illis transmittunt. Et haec quidem omnia ex apertione rescriptorum apertius vobis clarescent.

Chapter 28 of 41