Skip to the text

VI. Gilduini, abbatis Fontis Joannis, ad Guarinum, abbatem s. Victoris.—De annona quam ab eo mutuo petebat.

Venerabili et dilecto Patri GUARINO, abbati coenobii S. Victoris, frater GILDUINUS Fontis Joannis abbas cum obsequio, salutem.

Dilectioni vestrae et fratrum vestrorum possibilitatem nostram obsequi voluntarii sumus. Annona vero quam vobis exposcitis commodari magna ex parte jam praeparata est, scilicet a paleis excussa. Proinde provideat charitas vestra, ut apud grangiam nostram, quae apud Moretum est, feria V post festum S. Jacobi, nuntium vestrum praesentem inveniamus. Non autem mittatur navis donec pervenerit nuntius vester, qui nobiscum annonam videat, et quantum sine gravamine domus nostrae poterimus, libentissime commodabimus. Vale.

Chapter 23 of 41