Skip to the text

X. Bernardi cardinalis ad Guarinum abbatem et capitulum s. Victoris.—Condolet gravamini monasterii Sancti Victoris, commendatque illis Bernardum nepotem suum.

BERNARDUS Dei gratia Portuensis et S. Rufinae episcopus, venerabili fratri GUARINO ecclesiae B. Victoris abbati et capitulo, salutem et Deum deorum in Sion videre.

Vestrae religionis gratanter susceptis litteris, ipsarum tenorem diligenti meditatione considerare non omisimus, vestrae domus ruinam et gravamen non modicum attendentes. Verum quia nostrum est a crebris concussionibus tueri Ecclesias, et vestram praecipue, quam quasi propriam reputamus, et cujus assidua, ut credimus, oratione protegimur, interposuimus partem, domino papae instanter suadentes ut vestram in tanto casu Ecclesiam pontificali gratia protegeret et studiosius defensaret. Quod taliter demum factum esse credimus, ut si vestra propensior cura sollicite studuerit, parva vel nulla restitutione pecuniae praedictam vestram gravabit Ecclesiam. Petimus igitur et propensius suademus, quatenus vestrae nobis orationis non subtrahentes munus, Deum incessabiliter pro nobis exorare dignemini, quia nostra, in quantum poterimus, nullatenus vobis deerit protectio: rogantes quatenus Bernardum nepotem nostrum more solito diligatis, honeste illud quod cum Nicolao clerico nostro ei promisistis pro hospitio largientes. Hoc enim charius habebimus, quam si in propria deponeretur camera. Praeterea rogamus, quatenus latori praesentium misericorditer vestra provideat discretio, pro impenso servitio ei congruum exsolventes beneficium, quo suam inopem possit defendere vitam. Scitis enim hunc multoties se morti et periculis pro vestra Ecclesia fideliter opposuisse.

Chapter 27 of 41