Skip to the text

VII. Joannis, comitis Augi, ad Guarinum, abbatem s. Victoris.—Ut canonici quos Augum direxit, consuetudines Aroasiae observent, alioquin recedant.

GUARINO, Dei gratia, abbati S. Victoris Parisiensis, JOANNES comes Augensis, salutem et dilectionem.

His litteris discretioni paternitatis vestrae insinuare curavi, quam graviter et quam aspere et quasi infestanter barones mei in me insurgentes totusque clerus meus, multae quoque religiosissimae personae me affligentes incessanter vituperant, pro eo quod de Ecclesia Augi sic contra rationem inconsulte disponere decreverim, et quod vestros canonicas contra institutum patris et meum in ea receperim. Objiciunt enim mihi id quod verum est, scilicet, quia pater meus ex quo canonicos regulares apud Augum zelo Dei instituit, statim assensu Galfridi, archidiaconi Rothomagensis, et postea rogatu et admonitu atque exhortatione Hugonis archiepiscopi Rothomagensis, donavit et ego concessi ecclesiam praedictam in manu abbatis Arwasiae ad tenendum et conservandum ordinem in perpetuum secundum regulam beati Augustini, et ita quod abbas Augi semel in anno revisitaret capitulum ecclesiae S. Nicolai de Arowasia, ut si quod minus esset reintegraretur. Quapropter mando, mandans quoque vestrae diligentissimae paternitati supplico, eamque super omnia rogo et obsecro ut pax in Ecclesia Augi habeatur. Rogero abbati et sociis ejus quos ad nos transmisisti per obedientiam praecipiatis, et praecipiendo injungatis, ut secundum morem et consuetudinem Arowasiae ordinem religionis in Ecclesia Augi teneatis, aut omnino recedant. Nolo enim amplius ferre sententiam excommunicationis quae proinde super me Dominicis diebus singulis datur. Grave etenim mihi videtur quod tandiu eam sustinui. Quod si haec non feceritis, veraciter dico, quia nunquam amplius eos dilexero; sed destruam in quibuscunque potero. Vale.

Chapter 24 of 41