Caput I - De modo quo B. Franciscus coepit servire Deo.
3 ¹ Postquam impleti sunt anni ab incarnatione Domini 1207, mense aprilis XVI kalendas mai, videns populum suum Deus, quem Unigeniti Filii sui sanguine redemerat pretioso, mandatorum eius oblitum beneficiisque ingratum, cui licet digno morte multo tempore misertus fuerat, adhuc tamen nolens mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat (cfr. Ez 33,11), sua benignissima misericordia motus voluit operarios mittere in messem suam (cfr. Mat 9,38). ² Et illuminavit virum, qui erat in civitate Assisio, nomine Franciscum mercatoremque officio, dispensatorem vanissimum opulentiae saecularis.
4 ¹ Qui cum quadam die in apotheca, in qua pannos consueverat vendere, circa huiusmodi negotia secum sollicitus cogitaret, apparuit pauper quidam postulans ab eo pro Domino elemosinam sibi dari. ² Cui dictus Franciscus, illectus cogitatione divitiarum et cura supradictorum, data licentia elemosinam denegavit. ³ Quo recedente, divina prospectus gratia, coepit seipsum redarguere velut magnae rusticitatis ⁴ dicens: "Si pro aliquo Comite vel Barone magno pauper huius postulasset, ei petita porrexisses. ⁵ Quanto magis pro Rege Regum et omnium Domino (cfr. Apoc 17,14) hoc facere debuisti?". ⁶ Cuius rei causa exinde in corde suo proposuit pro tanto Domino postulata de cetero se nemini negaturum. ⁷ Et vocans dictum pauperem sibi elemosinam est largitus. ⁸ O cor, inquam, omni plenum gratia, fructuosum et illuminatum! ⁹ O firmum et sanctum propositum, cui mirabilis et insperata succedit de futuris illuminatio singularis. ¹⁰ Nec mirum certe, cum voce formata Sancto Spiritu vociferet Isaias: Cum effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies (Is 58,10), ¹¹ Et: cum fregeris panem tuum esurienti, tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et anteibit faciem tuam iustitia tua (Is 58,7-8).
5 ¹ Huic beato Viro tempore procedente accidit quoddam mirum quod indignum puto silentio transeundum. ² Quia cum nocte dormiret in stratu suo, apparuit ei quidam qui, vocans eum ex nomine, duxit in quoddam indicibilis et speciosae amoenitatis palatium, plenum armis militaribus et etiam cruciatis resplendentibus clipeis ad murum pendentibus circumquaque. ³ Quo interrogante cuius essent haec arma tanto splendore fulgentia et palatium sic amoenum, responsum accepit ab eo a quo ducebatur: "Haec omnia sunt tua cum palatio militumque tuorum". ⁴ Qui expergefactus coepit saeculariter cogitare, tamquam qui nondum plene spiritum Dei gustaverat, se debere in hoc magnifice principari. ⁵ Qua de re eo multipliciter cogitante, deliberavit fieri miles, ut principatus huiusmodi sibi militi offerretur. ⁶ Unde disposuit ad comitem Gentilem, praeparatis sibi pannis pretiosis, ut potuit, quatenus ab eodem comite miles fieret, in Apuliam proficisci. ⁷ Et ex hoc laetior effectus solito, ab omnibus mirabatur. ⁸ Quibus de hac nova laetitia interrogantibus unde esses respondebat: "Scio me magnum Principem affuturum".
6 ¹ Et assumpto scutifero ascendens equum, versus Apuliam equitabat. ² Cum autem Spoletum pervenisset sollicitus sui itineris, et nocte facta se deposuisset ad dormiendum, audivit semidormiens vocem quandam ipsum quo vellet ire interrogantem. ³ Cui per ordinem totum suum propositum revelavit. ⁴ Cui vox iterum: "Quis potest tibi melius facere, Dominus an servus?". Qui respondit: "Dominus". - ⁵ "Quare ergo relinquis pro servo Dominum et Principem pro cliente?". ⁶ Cui Franciscus: "Quid, Domine, vis faciam (cfr. Act 9,6)?". - ⁷ "Revertere, ait, in terram tuam (cfr. Gen 32,9), facturus quae tibi Dominus cfr. Act 22,10) revelabit Č. ⁸ Qui subito divina gratia in virum, ut sibi videbatur, alterum est mutatus (cfr. 1Re 10,6).
7 ¹ Mane autem facto revertitur ad propria, ut sibi fuerat imperatum. ² Et iter faciens, cum Fulgineum devenisset, vendidit equum cui insedebat et vestimenta quibus ad eundum in Apuliam se ornaverat, vilioribus se induens vestimentis. ³ Quo peracto, assumpta acquisita ex his pecunia, cum de Fulgineo versus Assisium reverteretur, appropinquans cuidam Ecclesiae in honorem Sancti Damiani fabricatae, invento ibidem residente quodam paupere sacerdote nomine Petro, sibi dictam pecuniam tradidit conservandam. ⁴ Qui sacerdos renuit eandem servare pecuniam, cum non haberet ubi posset eam ad placitum collocare. ⁵ Quo audito vir Dei Franciscus, in fenestram quandam dictae Ecclesiae proiciens, vilipendit. ⁶ Qui ductus Dei spiritu, videns dictam Ecclesiam minantem ruinam et pauperem, de eadem pecunia eius structuram fulcire proposuit, ac habitare ibi, deliberans [eius] pauperiem liberare [ac] relevare. ⁷ Quod etiam procedente tempore, praevio Dei nutu, opere adimplev’t.
8 ¹ Quo audito pater ipsum carnaliter diligens et dictam sitiens pecuniam, in ipsum saevire coepit, et lacessens Franciscum diversis improperźs ab eo pecuniam postulabat. ² Qui coram Episcopo Assisino pecuniam ipsam et vestimenta quibus tegebatur-nudus sub pelle dicti Episcopi, qui ipsum amplexatus est nudum, remanens-patri alacriter resignavit. ³ Quem rebus iam vacuum temporalibus, indutum veste vilissima et despecta, revertentem ad dictam Ecclesiam moraturum Dominus ditavit pauperem et despectum; ⁴ replens eum Spiritu suo sancto, posuit in ore eius verbum vitae, ut praedicaret et annuntiaret inter gentes iudicium et misericordiam, poenam et gloriam, et ut mandata Dei quae oblivioni tradiderant ad memoriam revocarent. ⁵ Constituit, eum Dominus principem super multitudinem gentium (cfr. Gen 17,4; 45,8), quam per ipsum Deus de universo mundo congregavit in unum. ⁶ Duxit illum Dominus per viam rectam (cfr. Sap 10,10) et artam, quoniam non aurum, non argentum, non pecuniam, non aliquam rem voluit possidere (cfr. Mat 10,9), ⁷ sed in humilitate, paupertate et simplicitate cordis sui Dominum est secutus.
9 ¹ Nudis pedibus ambulans, contemptibili habitu indutus erat, zona quoque vilissima cingebatur. ² Et ubicumque pater eius inveniebat eum, vehementi dolore repletus maledicebat eidem. ³ At beatus vir quendam senem pauperem, nomine Albertum, assumebat postulans benedictionem ab eo. ⁴ Multi quoque alii deridebant eum et verba ei injuriosa dicebant; et pro insano quasi ab omnibus habebatur. ⁵ Ipse autem nihil curabat, nec eis etiam respondebat; sed cum omni sollicitudine studebat opere adimplere, quae ostendebat ei Deus. ⁶ Nec in doctis humanae sapientiae verbis, sed in ostensione et virtute Spiritus (cfr. 1Cor 2,4.13) ambulabat.
Chapter 2 of 14