Caput XI - Quomodo Ecclesia eos protexit de manibus persequentium.
44 ¹ Expletis autem annis XI ab inceptione Religionis et multiplicato fratrum numero, electi fuerunt Ministri et missi cum aliquantis fratribus quasi per universas mundi provincias, ubi fides catholica colebatur. ² In quibusdam provinciis recipiebantur sed in eis aedificare habitacula nullatenus sinebantur. ³ A quibusdam vero expellebantur, quia t“mebant ne fratres non essent Christiani fideles, quia adhuc non habebant fratres confirmatam a Papa Regulam, sed concessam. ⁴ Et propterea multas tribulationes passi a clericis et laicis, et a latronibus spoliati, reversi sunt ad beatum Franciscum, angustiati plurimum et afflicti. ⁵ Et hae tribulationes eis factae fuerunt in Hungaria et Alamania et aliis provinciis ultramontanis. ⁶ Notificaverunt autem haec fratres dicto Cardinali domino Ostiensi. ⁷ Qui, vocato ad se beato Francisco, duxit eum ad dominum Papam Honorium quoniam dominus Innocentius fuerat iam defunctus, et fecit scribi sibi aliam Regulam et confirmari, et dicti Papae sigilli munimine roborari. ⁸ In qua Regula terminum Capituli prolongavit propter vitandum laborem fratrum, qui in longinquis partibus morabantur.
45 ¹ Et petiit beatus Franciscus a domino Papa unum de Cardinalibus, qui esset istius Religionis gubernator et protector et corrector, sicut in eadem Regula continetur. ² Et concessit eis dictum Dominum Ostiensem. ³ Post hoc, habito domini Papae mandato, extendens manum suam ad protegendum fratres Dominus Ostiensis misit multis Praelatis litteras apud quos fratres tribulationes passi fuerant, ut non essent fratribus contrarii, sed potius ad praedicandum et habitandum in quis provinciis consilium et auxilium eis darent, tamquam bonis et religiosis viris ab Ecclesia approbatis. ⁴ Et plures ex aliis Cardinalibus miserunt litteras suas similiter ad hoc idem. ⁵ Et sic in alio Capitulo, data a beato Francisco licentia Ministris recipiendi fratres ad Ordinem, fratres in illis provinciis sunt remissi; portantes Regulam confirmatam et litteras, ut diximus, Cardinalis. ⁶ Videntes itaque Praelati Regulam a Summo Pontifice confirmatam, Cardinali quoque Domino Ostiensi cum aliis Cardinalibus bonum de fratribus testimonium perhibente (cfr. Ioa 1,7; 21,24), eis acdificare et habitare et praedicare in suis provincius concesserunt. ⁷ Quo facto et fratribus ibi habitantibus et praedicantibus, videntes multi conversationem eorum humilem, mores quoque honestos et verba ipsorum dulcissima, venerunt ad fratres et sanctae Religionis habitum assumpserunt. ⁸ Videns autem beatus Franciscus fidem et dilectionem quam habebat erga fratres Dominus Ostiensis, intimo corde diligebat eum; ⁹ et quando scribebat ei litteras sie dicebat: "Venerabili in Christo Patri Episcopo totius mundi". ¹⁰ Parvo quoque tempore postmodum revoluto, dictus Dominus Ostiensis iuxta [verbum] propheticum beati Francisci in Sedem Apostolicam est electus,: et vocatus Gregorius Papa nonus.
Chapter 12 of 14