Skip to the text

Caput X - Quando cardinales benevoli effecti erga fratres consulere eis et auxilium praestare coeperunt.

42 ¹ Venerabilis autem pater dominus Ioannes de Sancto Paulo cardinalis, qui beato Francisco consilium et protectionem frequentius impendebat, merita et actus beati Francisci et omnium fratrum eius omnibus aliis Cardinalibus commendabat. ² His auditis commota sunt viscera eorum (cfr. 3Re 3,26) ad diligendos fratres, et unusquisque desiderabat ex fratribus in sua curia habere, non pro servitio aliquo recipiendo ab eis, sed propter devotionem et amorem quem habebant plurimum erga fratres. ³ Quadam autem die cum venisset beatus Franciscus ad curiam, petierunt ab eo de fratribus singuli Cardinales; at ille benigne concessit eis secundum voluntatem eorum. ⁴ Defunctus est autem praedictus dominus Ioannes et requievit in pace, qui pauperes sanctos dilexit.

43 ¹ Post hoc inspiravit Dominus quendam de Cardinalibus nomine Hugolinum Episcopum Ostiensem, qui beatum Franciscum et fratres eius dilexit intime, non sicut amicus tantum, sed potius tamquam pater. ² Audita autem fama illius, accessit ad eum beatus Franciscus. ³ Viso autem eo, cardinalis suscepit eum cum gaudio, dicens ei: "Offero vobis me ipsum ad consilium et auxilium et protectionem ad vestrum placitum, et volo quod me recommendatum in vestris orationibus habeatis". ⁴ Beatus vero Franciscus gratias Altissimo reddidit, quod ad dandum consilium et auxilium et protectionem inspiraverit cor illius, et dixit ad eum: - ⁵ "Volo libenter mei et fratrum meorum omnium patrem et dominum vos habere, et volo quod fratres omnes pro vobis rogare Dominum teneantur". ⁶ Deinde rogavit eum ut venire ad Capitulum fratrum in Pentecosten dignaretur. ⁷ At ille annuit, et annis singulis veniebat. ⁸ Quando autem veniebat, exibant ei obviam processionaliter fratres omnes in Capitulo congregati. ⁹ Ille vero, venientibus fratribus, descendebat de equo et ibat pedes cum fratribus usque ad Ecclesiam propter devotionem quem erga ipsos habebat. ¹⁰ Et eis sermonem postmodum faciebat, et celebrabat Missam, et beatus Franciscus Evangelium decantabat.

Chapter 11 of 14