Skip to the text

Caput II - De duobus primis fratribus sequentibus Beatum Franciscum.

10 ¹ Videntes autem haec et audientes duo viri de civitate illa, visitatione divinae gratiae inspirati, ad eum humiliter accesserunt. ² Unus ex his fuit frater Bernardus et alius frater Petrus. ³ Et dixerunt ei simpliciter: "Volumus esse tecum de cetero, et facere quae tu facis. Dic ergo nobis quid de rebus nostris facere debeamus". ⁴ Qui de adventu et voto eorum exsultans benigne respondit eis: "Eamus et a Domino consilium requiramus". ⁵ Abierunt igitur ad quandam civitatis eiusdem Ecclesiam, et intrantes in eam positis genibus humiliter in oratione dixerunt: ⁶ "Domine Deus, Pater gloriae, rogamus te ut per tuam misericordiam ostendas nobis quid facere debeamus". ⁷ Expleta autem oratione dixerunt sacerdoti eiusdem Ecclesiae, qui ibidem praesens erat: ⁸ "Domine, ostendas nobis Evangelium Domini nostri Iesu Christi".

11 ¹ Et cum aperuisset sacerdos librum, quia ipsi adhuc bene legere nesciebant, invenerunt statim locum ubi scriptum erat: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo (Mat 19,21), ² Et iterum revolventes invenerunt: Qui vult venire post me (Mat 16,24), et cetera. ³ Et iterum revolventes reppererunt: Nihil tuleritis in via (Luc 9,3), et cetera. ⁴ Audientes autem hoc gavisi sunt gaudio magno valde (cfr. Mat 2,10), et dixerunt: "Ecce quod desiderabamus, ecce quod quaerebamus". ⁵ Dixitque beatus Franciscus: "Haec erit regula nostra". ⁶ Deinde ait illis duobus: "Ite et sicut audistis consilium Domini faciatis". ⁷ Abiit ergo frater Bernardus et quia dives erat, venditis omnibus possessionibus suis, fecit multam pecuniam inde. ⁸ Ille vero frater Petrus pauper fuerat temporalibus, sed iam dives spiritualibus factus erat. ⁹ Facit ergo et ipse sicut habuerat consilium Domini. ¹⁰ Congregantesque pauperes civitatis, ipsis pecuniam quem de facultatibus suis venditis tulerant erogabant.

12 ¹ Dum hoc facerent et beatus Franciscus adesset, venit quidam sacerdos Silvester nomine, a quo beatus Franciscus emerat lapides pro Ecclesia Sancti Damiani resarcienda, apud quem etiam morabatur antequam socios haberet fratres. ² Videns igitur dictus sacerdos illos taliter pecuniam expendentes, avaritiae anhelans aestibus, concupivit de illa pecunia sibi dari et coepit murmurare, dicens: "Francisce, non bene persolvisti mihi de lapidibus quos emisti a me". ³ Audiens autem beatus Franciscus illum iniuste murmurantem qui a se omnem avaritiam repulerat, accessit ad fratrem Bernardum et mittens manum in clamidem eius, ubi erat pecunia, extraxit manum plenam denariis deditque sacerdoti. ⁴ Iterumque manum ponens in clamide extraxit denarios, ut semel iam fecerat, et iterum dedit dicto presbitero, dicens ei: "Habes adhuc plene solutionem?". "Plene", inquit. ⁵ Quo facto sacerdos laetus ad domum suam regreditur.

13 ¹ Post paucos dies idem sacerdos, a Domino inspiratus, coepit super iis quae beatus Franciscus fecerat cogitare, dieens: "Nonne ego miser sum qui, cum sim senex, haec temporalia concupisco et quaero, et hic juvenis ea pro Dei amore despicit et abhorret?". ² Nocte itaque sequente vidit in somnis Crucem immensam valde, cuius summitas caelos tangebat, pes autem eius in ore beati Francisci stabat (cfr. Gen 28,12). ³ Latera autem Crucis ab una parte mundi usque ad partem alteram tendebantur. ⁴ Evigilans igitur ille sacerdos, credidit beatum Franciscum esse vere amicum Dei, et quod esset per universum mundum Religio quam coeperat dilatanda. ⁵ Et sic coepit deinde timere Deum et paenitentiam agere in domo sua. ⁶ Et parvo post tempore evoluto, fratrum Ordinem est ingressus, et bene vixit et gloriose finivit.

Chapter 3 of 14