Skip to the text

Caput V - De persecutionibus quas fratres euntes per mundum perpessi sunt.

19 ¹ Cum autem per viam ipsi devotissimi servi Domini ambularent, et aliquam Ecclesiam habitabilem vel derelictam inveniebant, sive Crucem aliquam secus viam, ad eas se ad orationem devotissime inclinabant dicentes: ² Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, et ad universas Ecclesias tuas quae sunt in universo mundo, quia per sanctam Crucem tuam redimisti mundum. ³ Et ibi credebant et sentiebant se locum Domini invenire. ⁴ Quicumque vero videbant eos, mirabantur dicentes:-"Numquam tales Religiosos vidimus sic indutos". ⁵ Omnibus enim aliis habitu et vita dissimiles, silvestres homines videbantur. ⁶ Quando intrabant civitatem aliquam, castellum aut domum, pacem (cfr. Luc 9,1; 10,5) annunciabant. ⁷ Ubicumque autem inveniebant homines vel mulieres in viis vel in plateis, confortabant eos, ut timerent et amarent Creatorem caeli et terrae, et ut mandatorum eius quae oblivioni tradiderant recordantes, ea studerent amodo opere adimplere. ⁸ Et quidam eorum libenter eos et cum gaudio audiebant, alii autem e contrario deridebant. ⁹ A multis multipliciter interrogabantur, et valde laboriosum erat eis tot et tantis interrogationibus respondere, quia in novis rebus novae interrogationes saepius oriuntur. ¹⁰ Quidam enim interrogabant eos: "Unde estis?". Alii vero dicebant: "De quo Ordine estis?". ¹¹ Illi autem simpliciter respondebant: "Paenitentiales sumus, et in civitate Assisii nati fuimus". ¹² Adhuc enim Religio fratrum non nominabatur Ordo.

20 ¹ Et multi qui videbant et audiebant eos, deceptores vel fatuos aestimabant. ² Et aliquis inter eos dicebat: "Nolo eos in domum meam recipere, ne forte furentur res meas". ³ Et propter hoc in multis locis inferebantur iniuriae multae eis. ⁴ Unde saepius hospitabantur in Ecclesiarum porticibus vel domorum. ⁵ Eodem tempore erant duo fratres apud civitatem Florentiae, qui per civitatem ibant hospitium exquirentes, et nullatenus poterant invenire. ⁶ Venientes igitur ad quandam domum, cui quaedam porticus erat ante et in porticu clibanus quidam, qui dixerunt ad invicem: "Hic poterimus hospitari". ⁷ Rogaverunt ergo dominam illius domus, ut in domo sua eos recipere dignaretur. ⁸ Qua statim hoc facere recusante, deprecati sunt eam ut vel iuxta clibanum eos illa nocte permitteret hospitari. ⁹ Quae concessit eis. Cum venisset autem vir eius et fratres in porticu iuxta clibanum respexisset, dixit ei: "Quare ribaldis istis hospitium contulisti?". ¹⁰ Quae respondit:-"Ego eos in domo nolui hospitari, sed extra in porticu iacere permisi, nec inde nobis possent aliquid furari, nisi forte ligna". ¹¹ Et propter suspicionem istam noluerunt fratribus ad cooperiendum aliquid commodare, licet magnum eo tempore frigus esset. ¹² Surgentes autem fratres nocte illa ad matutinum, ad magis vicinam sibi Ecclesiam perrexerunt.

21 ¹ Mane autem facto, mulier illa vadens ad Ecclesiam ad audiendam Missam, respexit eos in oratione devote et humiliter permanentes. ² Dixitque intra se: "Si homines isti malefactores essent, sicut vir meus dicebat, orationi non sic insisterent reverenter". ³ Cumque hoc mulier cogitaret, ecce vir quidam nomine Guido per Ecclesiam illam ibat, et pauperibus quos inveniebat elemosinas tribuebat. ⁴ Qui cum accessisset ad fratres et denarium unum cuilibet sicut aliis vellet dare, illi accipere renuerunt. ⁵ Quibus ille dixit: -"Quare denarios non accipitis sicut ceteri pauperes, cum ita vos videam inopes et egenos?". ⁶ Respondit ei unus ex eis, frater Bernardus nomine: "Verum est, utique, quod pauperes sumus, sed paupertas nostra non ita gravis est ut pauperum aliorum, quia per Dei gratiam et eius consilium adimplendo pauperes facti sumus".

22 ¹ Admirans super iis homo ille interrogavit eos si adhuc aliquid in saeculo habuissent. ² Qui responderunt se aliqua habuisse, sed amore Dei pauperibus tribuisse. ³ Considerans autem dicta mulier fratres denarios recusasse, accedens ad eos, dixit eis: "Christiani, si ad meum vultis redire hospitium, ego vos recipiam intra domum libenter". ⁴ Cui fratres humiliter responderunt: "Dominus retribuat (cfr. 2Re 2,6) tibi". ⁵ Cum vidisset ergo vir ille quod fratres non poterant hospitium invenisse, apprehendens eos duxit in domum suam et dixit eis: ⁶ "Ecce hospitium quod vobis Dominus praeparavit. ⁷ Manete in eo secundum beneplacitum vestrum". ⁸ At illi gratias egerunt Deo, quia fecit misericordiam suam cum (cfr. Luc 1,72) illis, et exaudivit clamorem pauperum. ⁹ Et manserunt apud eum per dies aliquot. ¹⁰ Et sic propter ipsorum verba quae audivit et exempla bona quae vidit, multa postea pauperibus est largitus.

23 ¹ [Licet autem sic benige tractarentur ab isto], in tantum tamen apud [alios] homines tunc fratres viles communiter reputabantur, ut multi parvi et magni facerent eis et dicerent sicut domini servis suis. ² Et licet haberent vilissima indumenta et paupercula, plures tamen eis libenter auferebant. ³ Cumque sic nudi remanerent, quia unam tantum habebant tunicam (cfr. Luc 6,29), semper tamen formam evangelicam observabant, non eam auferentibus repetentes. ⁴ Si tamen illi pietate moti volebant restituere, recipiebant libenter. ⁵ Et quibusdam lutum in capite iactabant; cuidam quoque eorum taxilli in manu fuerunt positi, si vellet ludere invitando. ⁶ Quidam autem frater post dorsum cuiusdam portatus fuit, appensus per caputium, quantum placuit portitori. ⁷ Haec eis et multa alia faciebant affligentes eos, quae idcirco non dicimus, ne verba nostra nimium dilatemus. ⁸ In tantum enim eos vilissimos reputabant, quod secure et audacter affligebant eos quasi malefactores essent. ⁹ Insuper et in fame et siti et frigore et nuditate (cfr. 1Cor 11,27) multas tribulationes et angustias tollerabant. ¹⁰ Haec autem omnia constanter et patienter, sicut a beato Francisco moniti fuerant, sustinebant. ¹¹ Non contristabantur nec conturbabantur, sed sicut homines in magno lucro positi exsultabant in tribulationibus et gaudebant, et Deum sollicite pro suis persecutoribus (cfr. Mat 5,44) exorabant.

24 ¹ Cumque viderent eos homines in suis tribulationibus exsultare et eas patienter pro Domine tollerare, et ab oratione devotissima non cessare, pecuniam quoque non recipere nec portare, sicut reeipiebant alii pauperes indigentes, et magnam ad invicem dilectionem habere, in qua esse discipuli Domini noscebantur (cfr. Ioa 13,35), multi benignitate Domini corde compuncti sunt; et venientes ad eos de offensis in eos veniam postulabant. ² Ipsi autem, ex corde remittentes eis, alacriter respondebant: "Dominus parcat vobis". ³ Et sic eos libenter postmodum audiebant. ⁴ Et quidam rogabant eos ut in suam eos societatem recipere dignarentur, et ex eis plurimos receperunt, quia tunc temporis propter paucitatem fratrum unusquisque habebat a beato Francisco potestatem recipere quos volebat. ⁵ Et in termino sibi statuto ad Sanctam Mariam de Portiuncula sunt reversi.

Chapter 6 of 14