Caput VIII - Quomodo ordinavit quod fieret capitulum et de his quae in capitulo tractabantur.
37 ¹ In Pentecoste conveniebant omnes fratres ad Capitulum apud Ecclesiam Sanctae Mariae de Portiuncula. In quo Capitulo tractabant qualiter possent melius Regulam observare. ² Et constituebant fratres per singulas provincias qui populo praedicarent, et qui fratres in sua provincia collocarent. ³ Sanctus autem Franciscus admonitiones, reprehensiones et praecepta fratribus faciebat, sicut ei, prius consulto Domino, videbatur. ⁴ Omnia autem quae dicebat eis in verbo, affectuose et sollicite prius eis opere ostendebat. ⁵ Venerabatur Praelatos et sacerdotes sanctae Ecclesiae. ⁶ Seniores etiam reverebatur; nobiles vero et divites honorabat; pauperes quoque intime diligebat, et compatiebatur eis. ⁷ Universis denique se subditum exhibebat. ⁸ Cumque omnibus fratribus esset sublimior, unum tamen de fratribus secum morantibus guardianum suum et dominum constituebat, cui obediebat humiliter et devote, ut a se omnem occasionem superbiae effugaret. ⁹ Humiliabat hic Sanctus caput suum inter homines usque ad terram, et ideo inter Sanctos et electos suos illum Dominus exaltavit (cfr. Luc 14,11) in caelis. ¹⁰ Admonebat eos ut sollicite observarent sanctum Evangelium et Regulam quam promiserant; et maxime ut circa officia ecclesiastica et ordinationes essent reverentes, solliciti et devoti Missam audirent et viderent Corpus Domini nostri Iesu Christi; ¹¹ et in reverentia haberent sacerdotes qui tractant haec veneranda et maxima Sacramenta, et in quocumque loco eos invenirent, caput eis flecterent manumque deoscuIarentur. ¹² Et si eos equitantes invenirent, reverentiam eis facerent, et nedum manum eis deoscularentur, sed etiam pedes equorum super quos equitarent, propter reverentiam potestatis ipsorum.
38 ¹ Admonebat etiam eos, ut nullum hominem iudicarent aut despicerent, nec etiam eos qui delicate bibunt et comedunt et induuntur, sicut etiam in Regula continetur. ² "Nam Dominus noster eorum est Dominus, et qui vocavit nos potest vocare illos, et qui voluit iustificare nos potest et iustificare (cfr. Rom 8,30) illos". ³ Et ipse dicebat: "Et ego volo eos tamquam meos fratres et dominos revereri. ⁴ Fratres mei sunt, quia omnes sumus ab uno Creatore; domini mei sunt, quia adiuvant nos ad paenitentiam faciendam, necessaria corporis nobis dantes". ⁵ Hoc quoque dicebat eis: "Talis fiat [a] vobis vestra conversatio inter gentes, ut quicumque vos viderit vel audierit, Patrem nostrum qui est in caelis glorificet (cfr. Mat 5,16) et collaudet". ⁶ Magnum namque desiderium ei erat, ut ipse et fratres eius semper opera facerent de quibus Dominus laudaretur. ⁷ Et dicebat eis: -"Sicut vos ore pacem nuntiatis, ita in cordibus vestris pacem amplius habeatis, ut nullus per vos provocetur ad iram et ad scandalum; sed omnes per vestram pacem et mansuetudinem ad pacem et benignitatem revocentur. ⁸ Quia ad hoc vocati sumus, ut vulneratis medeamur, alligemus confractos (cfr. Ez 34,4) et erroneos revocemus. ⁹ Multi videntur nobis membra diaboli, qui adhuc discipuli Christi erunt".
39 ¹ Arguebat autem eos de multa austeritate quem suo corpori faciebant: quia tunc temporis fratres ieiuniis et vigiliis (cfr. 2Cor 11,27) et corporalibus exercitationibus ninuum insudabant, ut cuncta in se carnis reprimerent incentiva. ² Tantam afflictionem sibimet faciebant, quod quilibet videbatur habere odio semetipsum. ³ Audiens et videns hoc beatus Franciscus arguebat eos, ut diximus, et ne tantum facerent iniungebat. ⁴ Tam plenus erat gratia et sapientia Salvatoris, quod admonitionem devote, reprehensionem rationabiliter, et praeceptum dulciter faciebat. ⁵ Inter fratres qui ad Capitulum conveniebant, non audebat aliquis eorum invicem negotia saecularia recitare; ⁶ sed colloquebantur de vitis sanctorum Patrum, aut de perfectione alicuius fratris, vel quomodo melius possent in Domini nostri gratiam pervenire. ⁷ Si qui autem de fratribus convenientibus ad Capitulum habebant aliquam tentationem a carne vel a mundo (cfr. 1Ioa 2,16), vel aliam tribulationem, audiendo beatum Franciscum qui ferventer et dulciter loquebatur et videndo eius praesentiam, cessabant ab eis tentationes. ⁸ Compatienter namque loquebatur eis, non sicut iudex, sed sicut pater filiis et infirmo medicus, ut impleretur in eo verbum Apostoli: ⁹ Quis infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur et ego non uror? (2Cor 11,29).
Chapter 9 of 14