Caput III - De primo foco ubi morati sunt et de persecutione parentum suorum.
14 ¹ Postquam vero dicti frater Bernardus et frater Petrus, venditis facultatibus suis earum pretium (ut diximus) pauperibus erogarunt (cfr. Luc 18,22), induti sunt sicut vir Dei beatus Franciscus indutus erat, et associati sunt ei. ² Non habentes autem hospitium ubi manerent, abierunt et invenerunt Ecclesiam quandam pauperculam quasi derelictam, quae Sancta Maria de Portiuncula dicebatur. ³ Et fecerunt ibi unam domunculam, ubi pariter morabantur. ⁴ Post dies octo iterum venit ad eos alius vir nomine Aegidius, de civitate eadem, homo devotissimus et fidelissimus, cui Dominus gratiam multam dedit. ⁵ Et cum devotione magna et reverentia, flexis genibus, beatum Franciscum rogavit (cfr. Mar 10,17) ut eum in societatem suam recipere dignaretur. ⁶ Quod audiens et videns beatus Franciscus laetus efficitur, et recepit eum alacriter et libenter. ⁷ Et sic isti quatuor habuerunt immensam laetitiam et spirituale gaudium magnum valde (cfr. Mat 2,10).
15 ¹ Dehinc assumpsit beatus Franciscus fratrem Aegidium et eum in Anconitanam Marchiam secum duxit, et duo alii remanserunt. ² Euntes autem in Domino non modicum exsultabant. ³ Vir autem Dei Franciscus voce clarissima exsultavit, gallice decantans, laudans et benedicens (cfr. Luc 24,53) Dominum. ⁴ Magna siquidem in eis laetitia abundabat, quasi ab eis esset thesaurus maximus acquisitus. ⁵ Multum enim gaudere poterant, quia multa reliquerant et tamquam stercora reputaverant, quae consueverunt homines contristare, considerantes proinde amaritudines quas saeculi dilectores in delectationibus saecularium patiuntur, in quibus multa miseria et tristitia reperitur. ⁶ Dixit autem beatus Franciscus ad comitem suum fratrem Aegidium:-"Similis erit Religio nostra homini piscatori, qui mittit retia sua in aquam capiens multitudinem piscium copiosam. ⁷ Videns autem piscium multitudinem, magnos eligit in vasis (cfr. Mat 13,47-48) suis, parvos in aqua relinquens". ⁸ Miratus est ergo dictus Aegidius vehementer de prophetia quem Sanctus protulit ore suo, cum sciret parvum numerum fratrum esse. ⁹ Adhuc non praedicabat populo vir Dei. ¹⁰ Quando tamen per civitates et castella (cfr. Mat 9,35; Luc 8,1) transitum faciebant, hortabatur viros et mulieres ut timerent et amarent Creatorem caeli et terrae, et paenitentiam agerent de peccatis quis. ¹¹ Frater vero Aegidius respondebat dicens: "Optime dicit; credatis ei".
16 ¹ Qui eos audiebant, dicebant ad invicem: "Qui sunt isti, et quae verba dicunt?". ² Quidam eorum dicebant quia stulti vel ebrii videntur. Alii autem dicebant: "Non sunt verba stultorum ea quae proferunt ore suo". ³ Respondens unus eorum dixit: "Propter summam perfectionem Domino adhaeserunt aut insani facti sunt, quia vita corporis eorum desperata videtur. Nudis pedibus ambulant, vires vestes induti sunt, parco cibo utentes". ⁴ Adhuc tamen non sequebantur eos. ⁵ Mulieres autem iuvenculae, videntes eos a longe, fugiebant paventes ne forte stultitia tenerentur. ⁶ Quamvis autem minime ipsos sequerentur, timorati nihilominus remanebant visa forma sanctae conversationis qua insigniti pro Domino videbantur. ⁷ Cumque circuissent illam provinciam, ad dictum locum Sanctae Mariae de Portiuncula sunt reversi.
17 ¹ Paucisque diebus elapsis, tres alii viri de civitate Assisii venerunt ad eos, videlicet frater Sabbatinus, frater Ioannes et frater Moricus Parvus, beato Francisco ut eos in societatem suam reciperet humiliter supplicantes. ² Qui benigne et alacriter recepit eos. ³ Quando vero petendo elemosinas per civitatem ibant, vix volebat aliquis ei dare; sed dicebant eis: "Dimisistis res vestras et vultis comedere alienas". ⁴ Et sic patiebantur penuriam multam valde. ⁵ Parentes quoque eorum et consanguinei persequebantur eos; et alii de civitate illa, parvi et magni, mares et feminae, despiciebant et deridebant eos tamquam insensatos et stolidos, nisi solus Episcopus civitatis, ad quem ibat frequenter beatus Franciscus ad consilium postulandum. ⁶ Propter hoc autem persequebantur eos parentes eorum et consanguinei, et alii deridebant, quia eo tempore nullus inveniebatur qui omnia sua relinqueret et iret petendo elemosinas ostiatim. ⁷ Quadam vero die cum adisset beatus Franciscus dictum episcopum, Episcopus dixit ei: "Dura multum mihi videtur et aspera vestra visa, nihil possidere in hoc saeculo nec habere". ⁸ Cui sanctus Dei sic respondit: "Domine, si possessiones aliquas haberemus, arma ad protegendum necessaria nobis essent, quia inde quaestiones oriuntur et lites plurimae, et solet inde dilectio Dei et proximi impediri. ⁹ Idcirco nolumus in hoc saeculo temporale aliquid possidere". ¹⁰ Et placuit Episcopo hoc responsum.
Chapter 4 of 14