Caput IV - Quomodo fratres admonuit et misit per mundum.
18 ¹ Sanctus autem Franciscus, cum iam Spiritus Sancti gratia plenus (cfr. Act 6,5.8) esset, quae ventura erant fratribus quis praenuntiavit. ² Et convocans ad se istos sex fratres suos quos habebat, in silva quae erat iuxta Ecclesiam Sanctae Mariae de Portiuncula, ad quam ipsi ad orationem frequenter ibant, ³ dixit eis: "Consideremus, fratres carissimi, vocationem nostram, quia misericorditer vocavit nos Deus, non tantum pro nostra sed pro multorum utilitate et etiam salute. ⁴ Eamus ergo per mundum, exhortantes et docentes homines et mulieres verbo et exemplo, ut agant paenitentiam de peccatis suis et mandatorum Domini recordentur, quae oblivioni tanto tempore tradiderunt". ⁵ Et iterum dixit eis: "Nolite timere, pusillus grex (luc 12,32), sed in Domino fiduciam habeatis. ⁶ Et nolite dicere inter vos: 'insipientes sumus et sine litteris quomodo praedicabimus?'. ⁷ Sed memores estote verborum Domini, quae locutus est discipulis quis dicens: 'Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis Mat 10,20)'. ⁸ Ipse enim Dominus dabit vobis spiritum et sapientiam (cfr. Luc 21,15) ad exhortandum et praedicandum viris et mulieribus suorum viam et opera mandatorum. ⁹ Invenietis autem fideles homines, mansuetos, humiles et benignos, qui vos et verba vestra recipient cum gaudio et amore. ¹⁰ Invenietis alios infideles, superbos et blasphemos (cfr. 2Tim 3,2), resistentes et exprobrantes vobis et verbis vestris. ¹¹ Ponite ergo in cordibus vestris patienter et humiliter haec omnia tolerare". ¹² Cumque fratres haec verba audissent, formidinem habuerunt. ¹³ Videns autem beatus Franciscus eos timere, dixit eis: "Nolite expavescere (Mar 16,6). ¹⁴ Scitote enim quia non post multum temporis venient ad nos multi sapientes, prudentes et nobiles (cfr.1Cor 1,26), eruntque nobiscum. ¹⁵ Praedicabunt gentibus et populis, regibus et principibus et multi ad Dominum convertentur. ¹⁶ Et per universum mundum multiplicare faciet Dominus suam familiam et augeri". ¹⁷ Et cum consumasset omnia verba haec, benedixit eis, et abierunt.
Chapter 5 of 14