Caput VII - Qualiter iverunt Romam et dominus Papa concessit eis Regulam et praedicationem.
31 ¹ Videns autem beatus Franciscus quod fratres suos numero et merito augeret gratia Salvatoris, dixit eis: "Video, fratres, quod Dominus congregationem magnam facere vult de nobis. ² Euntes ergo ad matrem nostram Romanam Ecclesiam, notificemus Summo Pontifici quae Dominus per nos facit, et de voluntate eius et praecepto quod coepimus faciamus". ³ Cumque placuisset eis quod dixerat, assumpsit secum duodecim fratres et iverunt Romam. ⁴ Cumque per viam incederent, dixit eis: "Faciamus unum de nobis ducem nostrum et habeamus eum nobis quasi vicarium Iesu Christi. ⁵ Quocumque ei declinare placuerit, declinemus et quando hospitari voluerit, hospitemur". ⁶ Et elegerunt fratrem Bernardum, qui primus a beato Francisco receptus fuerat, et sicut dixerat opere perfecerunt. ⁷ Gaudentes ibant et verba Domini loquebantur; et nullus eorum audebat aliquid dicere, nisi quod ad laudem Domini et gloriam pertineret, et quod esset ad utilitatem animarum ipsorum, vel orationi vacabant. ⁸ Dominus autem eis hospitium et cibum necessitatis eorum tempore praeparabat.
32 ¹ Cumque venissent Romam, invenerunt Episcopum civitatis Assisii, qui Romae tunc temporis morabatur. ² Qui videns eos, cum ingenti gaudio eos recepit. ³ Episcopus autem notus erat cuidam Cardinali, qui dominus Ioannes de Sancto Paulo dicebatur, et erat bonus homo et religiosus, et servos Domini plurimum diligebat. ⁴ Cui dictus Episcopus patefecerat propositum et vitam beati Francisci et fratrum suorum. ⁵ Qui, his auditis, beatum Franciscum et aliquos de fratribus suis cum desiderio videre affecatabat. ⁶ Cumque audisset quod essent in Urbe, misit pro eis et ad se venire fecit. ⁷ Videns autem eos, cum devotione et amore suscepit illos.
33 ¹ Cum autem paucis diebus cum eo morati fuissent, et quod verbis de ipsis audiverat videret opere refulgere, eos intime diligebat. ² Et dixit beato Francisco: "Recommendo me vestris orationibus, et volo ut sicut unum de vestris fratribus me de cetero habeatis. Dicite ergo mihi, quare venistis?". ³ Tunc beatus Franciscus totum ei suum propositum revelavit et quod Domino Apostolico loqui volebat et de voluntate eius et praecepto prosequi quod agebat. ⁴ Cui respondit: "Ego volo esse procurator vester in curia domini Papae". ⁵ Et sic pergens ad Curiam dixit domino papae Innocentio Tertio: "Inveni virum perfectissimum, qui secundum formam sancti Evangelli vult vivere et perfectionem evangelicam observare. ⁶ Per quem credo quod Dominus velit per universum mundum totam suam Ecclesiam renovare". ⁷ Quo audito dominus Papa miratus est, et dixit ei: "Ducas eum ad me".
34 ¹ Sequenti igitur die duxit eum ad Papam. ² Beatus autem Franciscus domino Papae totum suum propositum patefecit, sicut antea dixerat Cardinali. ³ Respondit ei dominus Papa: "Nimis est dura et aspera vita vestra, si volentes facere congregationem nihil vultis in hoc saeculo possidere. ⁴ Unde enim necessaria vobis provenient?". ⁵ Respondit beatus Franciscus: "Domine, confido in meo Domino Iesu Christo. ⁶ Quoniam qui promittit nobis dare in caelo vitam et gloriam, non subtrahet nobis necessaria corporis in terra tempore opportuno". ⁷ Respondit Papa: "Verum est quod tu dicis, fili; tamen humana natura fragilis est et numquam in eodem statu permanet (Iob 14,2). ⁸ Sed vade et ex toto corde Dominum deprecare, ut meliora et utiliora animabus vestris tibi dignetur ostendere. ⁹ Et rediens mihi nuncia, et ego ea postmodum concedam".
35 ¹ Tunc abiens ad orationem, oravit ad Dominum puro corde, ut per suam ineffabilem pietatem hoc ei ostendere dignaretur. ² Cumque iam in oratione perseverasset et totum cor suum ad Dominum collegisset, factum est verbum Domini in cor eius, et per similitudinem dixit ei: ³ "Fuit in regno cuiusdam magni Regis mulier quaedam, paupercula plurimum sed decora, quae oculis Regis placuit, et ex ea plures filios generavit. ⁴ Quadam vero die coepit mulier illa cogitare intra se dicens: 'Quid faciam ego paupercula, cui tot nati sunt filii nec possessiones habeo, unde vivere possint?'. ⁵ Cum vero in corde suo talia cogitaret, et prae multitudine cogitationum tristis eius facies redderetur, apparuit Rex et dixit ei: 'Quid habes, quia cogitantem te video, et esse tristem?'. ⁶ At illa dixit ei omnes animi sui cogitationes. ⁷ Respondit ei Rex, dicens: 'Noli timere (cfr. Luc 12,32) de tua nimia paupertate, nec de filiis tibi natis et plurimis nascituris, quoniam cum multi mercenarii in domo mea abundent panibus, nolo ego quod filii mei fame pereant (cfr. Luc 15,17), sed volo eos plus aliis abundare'". ⁸ Intellexit statim vir Dei Franciscus se per mulierem illam pauperculam designari. ⁹ Ex hoc igitur vir Dei suum propositum stabilivit, sanctissimam paupertatem de cetero observare.
36 ¹ Et surgens eadem hora ivit ad Apostolicum, et ea quae sibi Dominus revelaverat indicavit. ² Audiens autem hoc dominus Papa miratus est vehementer, quoniam homini tam simplici suam Dominus revelaverat voluntatem. ³ Et cognovit quoniam non in sapientia hominum ambulabat, sed in ostensione Spiritus et virtute (cfr. 1Cor 2,4). ⁴ Deinde inclinavit se beatus Franciscus et promisit domino Papae obedientiam et reverentiam humiliter et devote. ⁵ Et alii fratres, quia obedientiam nondum promiserant, secundum praeceptum domini Papae beato Francisco obedientiam et reverentiam similiter promiserunt. ⁶ Et dominus Papa concessit ei Regulam et fratribus eius habitis et futuris. ⁷ Et dedit ei auctoritatem praedicandi ubique, sicut ei Spiritus Sancti gratia largiretur, et quod possent etiam fratres alii praedicare, quibus esset a beato Francisco officium praedicationis concessum. ⁸ Exinde coepit beatus Franciscus per civitates et castella populo praedicare (cfr Luc 8,1)' sicut ei Spiritus Domini revelabat. ⁹ Posuit autem Dominus in ore eius verba honesta, melliflua atque dulcissima, ita ut vix posset de audiendo eum aliquis satiari. ¹⁰ Dictus autem Cardinalis, propter devotionem quem habebat in Fratrem, omnibus illis XII fratribus clericam fecit dari. ¹¹ Et postea ordinavit beatus Franciscus quod fieret Capitulum bis in anno, in Pentecostem et in festo Sancti Michaelis in mense septembris.
Chapter 8 of 14