Caput IX - Quando fuerunt missi fratres per omnes mundi provincias.
40 ¹ Expleto autem Capitulo, benedicebat omnibus fratribus in Capitulo et per provincias, quibus volebat, singulos destinabat. ² Quicumque ex eis habebant spiritum Dei et loquentiam ad praedicandum, clerici sive laici, dabat eis licentiam et obedientiam praedicandi. ³ Ipsi vero recipiebant benedictionem illius cum laetitia magna et gaudio in Domino Iesu Christo. ⁴ Ibant per mundum tamquam advenae et peregrini (1Pet 2,11) nihil portantes per viam, nisi tantum libros in quibus possent dicere Horas suas. ⁵ Ubicumque inveniebant sacerdotem, pauperem vel divitem, inclinantes se, sicut a beato Francisco docti fuerant, eis reverentiam faciebant. ⁶ Et quando erat hora hospitandi, libentius hospitabantur apud eos, quem apud alios saeculares.
41 ¹ Et quando apud eos habere hospitium non valebant, interrogabant quis in terra illa esset homo spiritualis et timens Deum, apud quem possent honestius hospitari. ² Et parvo post tempore inspiravit Dominus unum timentem se per civitates singulas et castella ubi erant venturi (cfr. Luc 10,1) qui eis hospitia praepararet, donec ipsi postmodum aedificaverunt loca sua in urbibus et in castris. ³ Dedit eis Dominus verbum et spiritum secundum opportunitatem temporis, ad proferenda verba acutissima penetrantia multorum corda audientium, et maxime invenum plus quem senum. ⁴ Qui relinquentes patrem et matrem (cfr. Mat 19,29) et omnia sua, sequebantur eos sanctae Religionis habitum assumentes. ⁵ Et tunc temporis maxime in ista Religione adimpletum est verbum Domini in Evangelio sic dicentis: ⁶ Non veni mittere pacem in terram sed gladium; ⁷ veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam (Mat 10,34-35). ⁸ Illos autem quos fratres recipiebant, ad beatum Franciscum adducebant ut induerentur ab eo. ⁹ Similiter et multae mulieres virgines et non habentes viros, audientes - "Quid faciemus (cfr. Act 2,37) et nos? Vobiscum esse non possumus. ¹⁰ Dicite ergo nobis quomodo salvare nostras animas valeamus". ¹¹ Ad hoc ordinaverunt per singulas civitates quibus potuerunt monasteria reclusa ad paenitentiam faciendam. ¹² Constituerunt etiam unum de fratribus qui esset visitator et correptor earum. ¹³ Similiter et viri uxores habentes dicebant: "Uxores habemus, quae dimitti se non patiuntur. ¹⁴ Docete ergo nos quem viam tenere salubriter valeamus". ¹⁵ At illi ordinaverunt ex ipsis ordinem, qui Paenitentium Ordo vocatur, facientes hunc a Summo Pontifice confirmari.
Chapter 10 of 14