Skip to the text

Caput VI - De conversatione fratrum et dilectione quam invicem habebant.

25 ¹ Quando autem se revidebant, tanta iocunditate et spirituali gaudio replebantur, quod nihil recordabantur adversitatis et maximae paupertatis quem patiebantur. ² Solliciti erant cotidie in oratione et labore manuum (cfr.1Cor 4,12) suarum, ut omnem otiositatem animae inimicam a se penitus effugarent. ³ Noctibus vero, similiter solliciti surgere media nocte iuxta illud Prophetae: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Ps 118,62), orabant cum devotione multa et lacrimis frequenter. ⁴ Amore intimo se invicem diligebant, serviebat quoque et nutriebat unus alterum, sicut mater servit et nutrit filium suum. ⁵ Tantum ardebat in eis caritatis ignis, quod eis facile videbatur tradere corpora sua non solum pro nomine Domini nostri Iesu Christi, sed etiam unus pro altero et libenter.

26 ¹ Quadam enim die, cum duo fratres per quandam viam transitum facerent, unum fatuum invenerunt qui in eos lapides iactabat. ² Alter autem illorum fratrum, dum in fratrem suum videret lapides iactari, accurrens et lapidum ictibus se opponens, potius voluit se percuti quem fratrem suum propter flagrantem mutuam caritatem. ³ Haec et his similia saepius faciebant. ⁴ In caritate et humilitate redicati et fundati (cfr. Eph 3,17) erant, et unus reverebatur alium quasi dominus esset suus. ⁵ Quicumque inter eos officio vel gratia praecellebat, humilior et vilior ceteris videbatur. ⁶ Omnes quoque se totos ad obediendum tradebant: quando aperiebatur os praecipientis, pedes suos ad ambulandum, manus quoque ad operandum continuo praeparantes. ⁷ Quicquid paecipiebatur eis, putabant praeceptum esse secundum Domini voluntatem; et ideo suave erat eis et facile omnia adimplere. ⁸ Abstinebant se a carnalibus desideriis (cfr. 1Pet 2,11), et ne iudicarentur semetipsos sollicite indicabant.

27 ¹ Nam si casu unus alteri diceret verbum quod forte posset ei displicere, tantum a conscientia reprehendebatur, quod non poterat quiescere donec diceret suam culpam, et prosternens se in terram, licet inviti, pedem eius super os suum faceret sibi poni. ² Et si ille nullatenus vellet ponere, si praelatus erat qui verbum dixerat praecipiebat ei hoc facere, alioquin a praelato praecipi faciebat, ut effugaretur ab eis malitia et plena semper inter eos dilectio servaretur. ³ Et sic contra vitia singulas virtutes opponere satagebant. ⁴ Quicquid habebant, librum vel tunicam, communiter utebantur, et nullus suum aliquid esse dicebat (cfr. Act 4,32), sicut fiebat in Apostolorum Ecclesia primitiva. ⁵ Cum autem in eis paupertas nimia abundaret, semper tamen largi erant, et omnibus amore Dei se petentibus libenter compartiebantur elemosinas sibi datas.

28 ¹ Quando autem ibant per viam et pauperes sibi petentes inveniebant, aliqui ex ipsis non habentes aliud quod praeberent, de vestimentis suis aliquid pauperibus erogabant. ² Quidam enim eorum caputium divisit a tunica et pauperi petenti tribuit; alius quoque manicam separavit et dedit; alii vero partem aliquam aliam de tunica sua dabant, ut verbum illud Evangelicum observarent: Omni petenti te tribue (Luc 6,30). ³ Quadam vero die venit quidam pauper ad Ecclesiam Sanctae Mariae de Portiuncula, ubi ipsi morabantur, et elemosinam fratribus postulavit. ⁴ Erat autem ibi quaedam clamis, quam quidam eorum habuerat cum adhuc in saeculo fuerat. ⁵ Beatus autem Franciscus dixit illi fratri, cuius fuerat clamis illa, ut eam illi pauperi erogaret. ⁶ Qui libenter et velociter dedit illi. ⁷ Statim autem propter reverentiam et devotionem quam frater habuerat in donando, visum est ei quod elemosina illa caelum ascenderet et sensit protinus novo spiritu se repletum.

29 ¹ Quando autem declinabant ad eos divites huius mundi, recipiebant eos alacriter et benigne, et eos invitabant ut revocarent eos a malo et ad faciendam paenitentiam provocarent. ² Sollicite illo tempore fratres postulabant ne mitterentur in terras unde fuerant oriundi, ut sic effugerent conversationem et familiaritatem consanguineorum suorum, verbumque Propheticum observarent: Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae (Ps 68,9). ³ In paupertate plurimum laetabantur, quia divitiae ab eis non concupiscebantur nisi aeternae. ⁴ Aurum et argentum numquam possidebant, et quamvis omnes mundi huius divitias contemnerent, pecuniam tamen maxime sub pedibus conculcabant.

30 ¹ Quadam vero die, cum fratres morarentur apud Sanctam Mariam de Portiuncula, venerunt quidam homines et intraverunt Ecclesiam, et ipsis nescientibus super altare denarios posuerunt. ² Quidam vero frater, intrans Ecclesiam, inventos accepit denarios et in eiusdem Ecclesiae fenestra quadam posuit eos. ³ Quidam vero alius frater, inventa pecunia ubi frater eam posuerat, retulit sancto Francisco. ⁴ Quod cum audisset beatus Franciscus, fecit diligenter inquiri quis fratrum ibi hanc pecuniam posuisset. ⁵ Quo invento, iussit eum venire ad se et ait: "Quare hoc fecisti? (cfr. Gen 3,13). ⁶ Nesciebas tu me velle quod fratres non solum pecunia non utantur, sed nec etiam tangant eam?". ⁷ Quo audito, frater inclinavit se et dixit flexis genibus suam culpam, rogans ut paenitentiam sibi daret. ⁸ Ipse vero iniunxit ei ut illam pecuniam extra Ecclesiam ore proprio exportaret, donec stercus asininum inveniens, super illo poneret ore proprio quo gerebat. ⁹ Quod frater diligentius adimplevit. ¹⁰ Et exinde fratres admonuit ut ubicumque pecuniam invenirent, vilipenderent et pro nihilo reputarent. ¹¹ Sic igitur continue gaudebant, quia unde turbari possent non habebant. ¹² Quanto namque a mundo erant divisi, tanto magis Deo erant coniuncti. ¹³ Isti intraverunt per semitam, artaverunt viam et custodierunt asperitatem eius. ¹⁴ Ruperunt saxa, conculcaverunt spinas, et sic nobis eorum successoribus viam planam reliquerunt.

Chapter 7 of 14