Caput XII - De transitu beati Francisci, miraculis et canonizatione.
46 ¹ Viginti autem annis expletis postquam beatus Franciscus evangelicae perfectioni adhaesit, voluit misericors Deus quod ipse requiesceret a laboribus suis (cfr. Apoc 14,13): ² quoniam multum laboravit in vigiliis, in orationibus et in ieiuniis, in obsecrationibus, in praedicationibus, in itineribus, in sollicitudinibus (cfr. 2Cor 6,5; 11,26-28), in compassione proximorum; totum enim cor suum praebuit Deo Creatori suo, et ex toto corde suo dilexit eum, ex tota anima et ex totis (cfr. Mat 22,37) visceribus suis. ³ Portabat enim Deum in corde, laudabat ex ore, glorificabat in suis operibus. ⁴ Et si aliquis Deum nominaret, sic dicebat:-"Caelum et terra se inclinare deberet in nomine (cfr. Phip 2,10) isto". ⁵ Volens autem Dominus ostendere dilectionem quam habebat in eum, posuit in membris eius et latere eius Stigmata dilectissimi Filii sui. ⁶ Et quoniam desiderabat famulus Dei Franciscus venire in domum suam et locum habitationis gloriae suae (cfr. Ps 25,8), vocavit eum Dominus ad se, et sic gloriose migravit ad Dominum. ⁷ Post hoc apparuerunt multa signa et miracula in populo, propter quae multorum corda hominum, qui duri erant ad credendum in iis quae Dominus in famulo suo ostendere dignatus fuerat, in mollitiem fuerunt mutata, ⁸ dicentes:-Nos insensati vitam eius aestimabamus insaniam et finem illius sine honore. ⁹ Ecce quomodo computatus est inter filios Dei et inter Sanctos sors illius est (Sap 5,4-5).
47 ¹ Venerabilis autem dominus et pater dominus Gregorius papa Sanctum, quem dilexit in vita, post mortem quoque veneratus est. ² Et veniens cum Cardinalibus ad locum ubi corpus Sancti sepultum erat, eum in Sanctorum catalogo adnotavit. ³ Multi propterea magni viri et nobiles, relictis omnibus, ad Dominum sunt conversi cum uxoribus et filus et filiabus et familia sua tota. ⁴ Uxores et filiae in monasterio sunt reclusae. ⁵ Viri autem et filii fratrum Minorum habitum assumebant. ⁶ Et adimpletum est verbum illud, quod fratribus ante praedixerat: ⁷ "Non post multum temporis venient ad nos sapientes et prudentes et nobiles multi (cfr. 1Cor 1,26) et habitabunt nobiscum".
Chapter 13 of 14