Skip to the text

Caput I. Proponitur materia disputationis sequentis, et qui de ea scripserint breviter indicantur

De peccato originis; quod a peccato primi hominis, de quo in superiore lib. disseruimus, in universum genus humanum derivatum est, disputationis ordo nunc postulat ut disseramus.

Ac tres sunt de peccato originis praicipmc quaestiones: prima, sit ne aliquod peccatum originis; secunda, quid sit illud peccatum; tertia, qua) sit ejus propria poena. Ad has enim quaistiones revocari possunt aliae omnes, ut illae: Quomodo peccatum hoc traducatur, a quo traducatur, ad quos traducatur, unum ne tantum, an alia etiam peccata traducantur. •

Est autem haic de peccato originis disputatio, una ex gravissimis fidei nostrae controversiis. Nam ut S. Augustinus docet in libro de peccato originali cap. 24. in causa duorum hominum, quorum per unum venumdati sumus sub peccato, per alterum redimimur a peccatis, proprie fides Christiana consistit. Et idcirco in lib. i. adversus Julianum c. 2. idem Augustinus de controversia hac ita loquitur: « Alia sunt in quibus inter se aliquando etiam doctissimi, atque optimi regula) Catholicae defensores, salva fidei com¬

page, non consonant, et alius alio de una re melius dicit et verius. IIoc autem unde nunc agimus, ad ipsa fidei pertinet fundamenta. Quisquis in Christiana fide vult labefactare quod scriptum est, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum, et sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur, totum quod in Christum credimus auferre molitur. »

Scripserunt de peccato originis auctores multi, tum veteres tum recentiores. Primus omnium sanctus Augustinus (ejus enim tempore quaistio ha)c orta est, ut ipse testatur lib. m. de peccatorum meritis et remissione cap. 5. G. et 7.) controversiam de peccato originis copiosissime disputavit in libro unico de peccato originali contra Pelagium; in duobus ad Valerium de nuptiis, et concupiscentia; in tribus ad Marcellinum de peccatorum meritis et remissione; in quatuor ad Bonifacium contra duas epistolas Pelagianorum; in sex ad Claudium adversus Julianum; et iti aliis libris, et epistolis suis frequentissime.

Post Augustinum scripserunt de re eadem ex professo, S. Prosper ad capitula Genucnsium, responsione 3. S. Fulgentius lib. de gratia Christi, cap. 4. et 43. et seq. Ilugo de S. Victore lib. i. de Sacramentis part. 7. a cap. 2 i. Anselmus in lib. de conceptu virginali et peccato originali, Petrus Lombardus lib. 2. sent. dist. 30. et 31. et in eamdem distinctionem Theologi Scholastici omnes.

Item Albertus 2. part. tract. 47. Alexander

Alcnsis 2. part. quajst. 122. S. Thomas in •1. 2. qua)st. 81. ct lib. iv. contra Gentes a cap. 5. Henricus quodlib. 1. quaest. 22. et 23. vEgidius quodlib. 6. quaest. 19. Gulielmus Parisiensis in tractatu de vitiis et peccatis.

Et nostro hoc saeculo plurimi circa idem argumentum laborarunt. Ut AlbertusPighius in controversia prima, quae est de peccato originis. Ambrosius Catharinus in lib. de peccato originali. Dominicus a Soto in lib. i. de natura et gratia cap. 7. Alphonsus a Castro in lib. xii. adversus omnes haereses. Andreas Yega lib. ii. in Concilium Tridentinum. Dicgus Payva lib. 3. orthodoxarum explicationum, et lib. v. defensionis Concilii Tridentini. Joannes Driedo lib. i. de gratia ct libero arbitrio, tract. 3. Ruardus Tapperus in explicatione artic. 2. Cunerus Petri in lib. de peccato originali. Theodorus Pcltanus in disceptatione de peccato originis. Jodocus Tiletanus in Apologia pro Concilio Tridentino. Wilhelmus Lindanuslib. iv. Panoplia) c. 10. Andreas Fabricinus in harmonia Confessionis Augustanae artic. 2. ubi ponit varios tractatus insignium Theologorum de hac re. Thomas Stapletonus lib. i. et ii. de justificatione.

Ex adversariis Huldricus Zwinglius scripsit de peccato originis in lib. de Baptismo tract. 3. et rursus copiosius in lib. qui inscribitur: Declaratio de peccato originis ad Urbanum lthegium. Murtinus Lutherus in assert. 2. et 3. articuli. Philippus Melanchthon in locis tit. de peccato originis. Joannes Calvinus lib. ii. Instit. cap. 1. et lib. iv cap. 15. et in Antidoto Concilii Tridentini Martinus Bucerus, et Petrus Martyr'in comment. c. 5. ad lloman. Martinus Keranitius in Examine Concilii Tridentini. Henricus Bullingerus serm. 10. Decad. 3. Matthias Illyricus multa scripsit de peccato originali. Primum in Centuriis, centuria 1. lib. ii. cap. 4. Deinde in lib. de essentia imaginis Dei, ct diaboli; in libro dc occasione vitandi erroris in libro de eximia utilitate hujus doctrinae; in libro Nosce te ipsum. Denique in refutatione quorumdam contrarium sentientium. Scripserunt autem contra. Illyricum multi ex adversariis; ut Joan. Wigandus, Martinus Kemnitius, Tilmannus Heshusius, JoachimusMerlinus et alii.

Chapter 45 of 93