Skip to the text

Caput III. Probatur veritas testimoniis SS. Pontificum

Nunc secundo probanda est veritas ex veterum et Sanctorum Pontificum responsis. Adferemus autem testimonia, quse non quidem disertis verbis affirment, Confirmationem esse Sacramentum (id enim neque necessarium est, et facile posset detorqueri ad significationem Sacramenti largo modo accepti) sed testimonia afferemus quse rem ipsam demonstrent; id est, caeremoniam dantem gratiam, et a Baptismo distinctam.

Primus igitur sit S. Clemens Romanus. Vide lib. III. constit. cap. 10. 16. et 17. et lib. VII. cap. 44.

Secundus sit S. Urbanus in epistola sua decretali: « Omnes, inquit, fideles per manuum impositionem Episcoporum Spiritum sanctum post Baptismum accipere debent, ut pleni Christiani inveniantur. »

Tertius sit S. Cornelius Papa et Martyr, in epist. ad Fabium Antiochenum apud Eusebium lib. VI. hist. cap. 33. « Non fuit, inquit, signaculo Chrismatis consummatus, unde nec Spiritum sanctum potuit promereri. »

Quartus sit Melchiades Papa et Martyr, in epist. ad Episcopos Hispaniae; interrogatus, utrum majus Sacramentum esset Baptismus, an Confirmatio; respondit his verbis: «Scitote utrumque magnum esse Sacramentum. h Et addit, Confirmationem in eo praestare Baptismo, quod solum a summis sacerdotibus, id est, Episcopis confertur. Ubi apertissime docet, Confirmationem esse Sa¬

cramentum vere, et proprie dictum; quia confert cum Baptismo, et aliquo modo etiam Baptismo anteponit: Baptismum autem omnes fatentur Sacramentum esse vere, ac proprie dictum.

Quintus sit sanctus Eusebius Papa in epistol. 3. « Manus, inquit, impositionis Sacramentum magna veneratione tenendum est, quod ab aliis perfici non potest, nisi a summis sacerdotibus. » Et probat ex Actis Apostolorum.

Sextus sil sanctus Innocentius I, in epist. 1. ad Decentium cap. 3. « Presbyteris, inquit, Chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab Episcopo fuerit consecratum; non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur Episcopis, cum tradunt Spiritum sanctum Paracletum. » Et adducit exemplum Apostolorum Actorum VIII. ubi Innocentius aperte distinguit Episcopalem Confirmationem, quo tradit dicit Spiritum sanctum, ac proinde Sacramentum esse, ab unctione, quae fit in Baptismo, quae non est Sacramentum, sed quid Sacrainentale; et praeterea ad Apostolorum doctrina hoc desceadere.

Septimus sit S. Damasus in epist. 4.

Octavus sit S. Leo epist. 86. alias 88.

Nonus sit S. JoannesIII. in epist. ad Episcopos Germaniae. Hi tres Pontifices declararunt non licere Chorepiscopis, sed solis Episcopis dare Spiritum sanctum per manus impositionem, et unctionem Chrismatis in fronte. Ac Joannes III, citans D.imasum et Leonem, causam reddit cur tam ipse, quam illi ita declaraverint; quia in Actis cap. VIII. soli Apostoli dabant Spiritum sanctum per manus impositionem: ubi videmus eos loqui de illa caeremonia, quae Apostolis fuit in usu.

Decimus sit S. Gregorius, qui lib. III. epist. 9. monet, ne presbyteri signare audeant Chrismate baptizatos in fronte, cum ad Episcopi munus id pertineat. Et in cap. 1. Cantic. in illud: In vineis E 'ng addi, inquit, « balsamum nascitur, quod cum oleo Pontificali benedictione Chrisma efficitur, quo dona sancti Spiritus exprimuntur. » Adde etiam Innocentium III. cap. Cum venisset, extra de sacra unctione.

Chapter 4 of 14