Skip to the text

Caput XII. De ministro hujus Sacramenti

Sequitur controversia quinta; Utrum minister Sacramenti Confirmationis sit solus Episcopus. Et quidem lueretici licet hunc ritum et numero Sacramentorum auferant, tamen etiamsi Sacramentum esset ipsorum quoque opinione, negant ad solos Episcopos ejus ministerium ullo modo pertinere. Joannes Wiclet' lib. IV. Trialogi cap. 14. apepte negat esse Episcoporum proprium munus confirmare. Idem habet Calvinus lib. IV Institut. cap. 19. § 10. Kemnitius in 2. part. Examinis, pag. 324. et alii forte omnes, pixesertim cum ipsi vix agnoscant differentiam inter Episcopum, et presbyterum, ut in lib. de clericis ostendimus.

Ex Catholicis solus est Richardus Armachanus, qui in lib. XI. Armenicarum qq. cap. 4. existimat, commune esse Episcopis, et presbyteris munus confirmandi, atque ab hoc Armachano arbitratur Thomas Waldensis lib. II de Sacramentis, cap 114. hausisse WiclefTum suam haeresim: Fuit enim Armachanus paulo antiquior Wicleffo, quamvis eodem saeculo vixerint. Caeteri omnes communi consensu docent, solum Episcopum esse proprium hujus Sacramenti ministum.

Est quidem inter Catholicos quaestio, an saltem ex dispensatione possit presbyter hoc Sacramentum conferre. Nam S. Bonavent. Durandus et Adrianus in 4. dist. 7. contendunt id nullo modo committi posse presbyteris; sed S. Thom. 3. p. quaest. LXXII. art. 11. et omnes ejus discipuli, et multi alii Theologi in IV dist. 7. ut Richardus, Paludanus, Marsilius, et alii, et omnes Canonistae in I. dist. 93. contrarium docent: et quidem longe verius est, quod isti posteriores affirmant. Nam Ambrosius in cap. 4. ad Ephes. testatur in jEgypto presbyteros confirmare in absentia Episcoporum, neque reprehendit eum usum. Gregorius lib. 3. epist. 26. apertissime permittit presbyteris Sardiniae, ut in absentia Episcoporum 'confirment: et quia corruptus est hic locus Gregorii, forte a fautoribus contrariae sententiae; (nam dicit se permittere, « ut baptizandos ungant, » cum dicere deberet, « ut baptizatos») conferatur hic locus cum epist. 9. ejusdem lib. 3. inde enim manifeste apparebit corruptio Si quidem in epist. 26, dicit, se permittere, quod in epist.9. prohibuerat: prohibuerat autem, ne presbyteri ungerent in fronte baptizatos. Unde etiam Gratianus, et S. Thomas hunc locum ita citant, ut esse debet, non ut modo legitur in codicibus impressis. Praeterea Concilium Arausicanum I, can. I. et 2. et Toletanum I, can. 20. et Martinus Bracarensis, cap. 32. Graecarum Synodorum, et Florentinum in instr. Armenorum, idem habent.Denique Concilium Trident.sess. VII. can. 3. de Confirmatione, ideo ait, ordinarium ministrum esse Episcopum, ut indicaret, posse extraordinaria potestate idem fieri etiam a presbytero. Ex quo apparet error Kemnitii, qui in suo Exam. part. 2. pag. 223. dicit, [Concilium definivisse contra S, Thom. et alios quosdam doctores, imo et contra ipsum S. Gregorium, solum Episcopum esse ministrum Confirmationis.

Sed his omissis, probatur Catholica veri¬

ta? apertissimo Scripturae testimonio. Nam Actor. VIII, missi sunt Petrus, et Joannes, ut per impositionem manuum darent Spiritum sanctum iis, quos Philippus in Samaria baptizaverat; et Actor. XIX, Paulus ipse Apostolus manus imponit illis, quos alii baptizaverant. At certe nulla videtur posse fingi causa, cur soli Apostoli manus imponant; imo cur ad hoc ipsum veniant ex uno loco 'ad [alium, nisi quia hoc munus proprie pertinet ad primum gradum Ecclesiasticum, qui est sine controversia Episcopalis.

Ad hoc Wicleffus respondet, illos, quos Philippus baptizaverat, forte non fuisse legitime baptizatos, et ideo rursus fuisse baptizandos ab Apostolis, ut acciperent Spiritum sanctum.

Sed haec solutio ineptissima est. Nam quis credat, (Philippum Diaconum post acceptum Spiritum sanctum non recte baptizasse? et deinde si erant rebaptizandi, quid opus erat, ut Apostoli venirent ex Hierusalem? non poterant significare per litteras, aut alium mittere, qui illos rite baptizaret? Denique Apostoli cur tantum imposuerunt manus, et non etiam baptizarunt, si illi non erant rite baptizati? Neque obstat, quod dicantur baptizati in nomine Domini Jesu, et non in nomine Trinitatis. Nam (ut supra ostendimus) Lucas breviter describit ritum Baptismi, ex parte intelligi volens totum.

Calvinus loco citato respondet, quod Apostoli fecerunt non posse tribui Episcopis, aut certe non solis Episcopis. Nam Episcopi non sunt Apostoli: quod si tenent, quoad aliquid, locum Apostolorum, eundem locum tenent etiam presbyteri. Nam alioqui non liceret presbyteris, sed solis Episcopis communicare sub utraque specie: id enim soli Apostoli in ccena Domini fecerunt.

Respondeo: Episcopos solos simpliciter, et absolute Apostolis succedere. Observandum enim est in Apostolica auctoritate contineri omnem Ecclesiasticam potestatem. Erant enim Apostoli primum Christiani, et membra Ecclesiae. Secundo erant Sacerdotes. Tertio summi Sacerdotes. Quarto summi non uno in loco, sed in toto orbe terrarum, poterant enim ubique praedicare, baptizare, ordinare, leges ferre, punire ete, Sed hoc ultimum in solo Petro fuit ordinarium munus, in caeteris extraordinarium, et quasi delegatum: et idcirco soli Petro succedi videmus, non autem ulli alteri Apostolo in illa summa in totum orbem potestate. Caetera tria erant omnibus ordinaria. Quare licet omnes Christiani aliquo modo succedant Apostolis, quatenus illi fuerunt primi Christiani: et omnes Sacerdotes eisdem Apostolis succedant, quatenus illi fuerunt primi Sacerdotes: et omnes Episcopi eisdem succedant, quatenus illi fuerunt primi summi Sacerdotes: famen soli isti simpliciter illis succedunt, quia succedunt in tota eorum ordinaria auctoritate, in qua sola succedi potest. Idque patet etiam ex praxi, et testimonio Sanctorum. Nam si quis petat, quis successit Apostolo Jacobo? omnes respondent, Episcopus Ilierosolymae. Quis Apostolo Joanni? Episcopus Ephesinus. Ad haec Concilium Neocaesariense can. 13. Damasus in epist. 4. de Chorepiscopis. Hieronymus in epist. ad Marcellam de erroribus Montani. Leo epistola 88. Augustinus in Psal. XLIV in illud: Pro Patribus nati sunt tibi filii; et alii veteres passim affirmant, Episcopos Apostolis succedere.

Sed dices, unde scimus Apostolos manus imposuisse, Actor. 8. ut Episcopos, et non ut presbyteros, vel ut Apostolos per extraordinariam potestatem? Respondeo: quod non ut presbyteri, inde constat, tum quia Scriptura numquam tribuit hoc officium nisi ipsis Apostolis, cum alia officia, ut praedicandi, et baptizandi tribuat etiam aliis inferioribus ministris: quod non ut Apostoli per extraordinariam potestatem, colligitur tum ex eo, quod Heb. VI numeratur haec manus impositio cum reliquis ordinariis Ecclesiae ritibus; tum ex eo, quod semper in Ecclesia mansit ista consuetudo, ut Episcopi manus imponerent baptizatis.

Secundo, probatur eadem veritas testimoniis, et traditione Ecclesiastica. Nam Concilia, Pontifices et Patres citati in prima controversia, communi consensu docent, solos Episcopos esse proprie Sacramenti hujus ministros; idque probant ex cap. Alii Actor.

Tertio, probatur etiam ratione. Nam confirmatio est complementum, et perfectio Baptismi; proinde convenit, ut a primario ministro detur: sic enim in omnibus aliis rebus ultima forma imprimitur a primo agente. Praeterea in Confirmatione adseribimur ad Christi militiam; adseribere autem

ad militiam, proprium est Ducum, et Imperatorum.

Neque argumenta Calvini, et Ivemnitii difficulter solvuntur. Argumentum primum Calvini: Error est Donatistarum, quod Sacramentum pendeat a dignitate ministri. Respondeo: Si de dignitate morali agatur, verum est, si de Ecclesiastica, falsissimum. Alioqui esset etiam error Donatistarum, quod soli presbyteri ministrent corpus Domini, imo et Baptismum, secundum Calvinum. Secundum argumentum: Presbyteri succedunt Apostolis, ut patet de ministerio Eucharistiae, quod solis Apostolis commissum fuerat. Respondeo: Apostolos in ultima ccena presbyteros creatos fuisse, non autem Episcopos; Episcopi enim post resurrectionem facti sunt, cum eis diceretur, Joan. XX. Ecce ego mitto voselc.. Itaque presbyteri in aliqua re Apostolis succedunt, sed non in omnibus, neque absolute, ut diximus.

Tertium argumentum, I. Timoth. IV. Paulus ait: Noli negligere gratiam, quee data est tibi per impositionem manuum presbyte~ rii; et Ananias Actor. IX imposuit manus Paulo, et tamen non erat Episcopus. Respondeo ad hoc argumentum, quod est Armachani; Non tractari eo loco de Confirmatione, sed de Ordinatione Timothei: et praeterea per illam vocem (Presbyterii) intelligi chorum presbyterorum, id est, Episcoporum, ut exponunt Chrysostomus, et alii: multi enim Episcopi, unum Episcopum ordinant; unus autem solus confirmat.

Ad illud.de Anania, quod mutuo accepit Calvinus a Wiclcffo, ut ille ab Armachano; dico Ananiam imposuisse manum Paulo ad hoc, ut visum reciperet, ut ibidem legimus. Quare non fuit conlirmatoria, sed curatoria illa impositio manus; unde facta est ante Baptismum, non postea, ut fieri debet Confirmatio: neque descendit tunc visibiliter Spiritus sanctus, sed ceciderunt tamquam squamae ab oculis ejus: « At, inquiunt, Ananias, cum imponeret manus, dicebat: Salve frater, Dominus Jesus misit me, ut videas, et implearis Spiritu sancto: igitur finis illius impositionis manus fuit donum Spiritus sancti. » Respondeo: Ananiam exposuisse simul finem proximum et remotum sui adventus. Finis enim proximus erat, curatio a caecitate,

finis remotus, perfecta justificatio, et infusio Spiritus sancti, quam paulo post consecutus est Paulus per Baptismum. Unde paulo antea describitur visio Pauli, qua ante praevidit, quod futurum erat: Et vidit, inquit Lucas, virum introeuntem ad se, Ananiam nomine, et imponentem sibi manum, ut visum 7'ecipiat; et cap. XXII. Actor, ubi narrat ipse Paulus totam hanc historiam, nihil se accepisse dicit ab Anania, nisi depulsionem caecitatis, et postea Baptismum. Est autem valde probabile Paulum, ut caeteros Apostolos, immediate a Deo accepisse Confirmationem sine humana impositione manuum.

Argumentum Quartum: Si jure divino Episcoporum est proprium confirmare, quomodo id etiam presbyteris Gregorius concessisse legitur? Respondeo: Jure divino solos Episcopos esse ordinarios ministros hujus Sacramenti. At non inde sequitur, quin extraordinaria concessione id possit etiam presbyteris convenire: sicut etiam jure divino proprium est Episcoporum praedicare; et tamen eorum concessione praedicant etiam Presbyteri, et aliquando etiam Diaconi.

Sed instant quidam Catholicorum: Confirmare, aut convenit Episcopo ratione ordinis, aut ratione jurisdictionis. Si ratione, ordinis, nullo modo potest id concedi iis, qui non habent eum ordinem, ut patet in similibus; nec enim potest ulla dispensatione fieri, ut Diaconus consecret (Eucharistiam. Si ratione jurisdictionis: ergo posset Episcopus non consecratus confirmare; quia habet ipse ordinem presbyteralem, et jurisdictionem Episcopalem. Respondeo: Confirmare esse actum ordinis, et eum ordinem esse etiam in presbytero, saltem inchoatum, et imperfectum. Observandum est enim characterem Episcopalem, sive sit alius a presbyterali, sive idem extensior, et major, esse potestatem absolutam, et perfectam, et independentem conferendi Sacramenta Confirmationis, et Ordinis, et ideo non solum posse Episcopum sine alia dispensatione confirmare, et ordinare, sed etiam non posse impediri ab ulla superiori potestate, quin revera Sacramenta ista conferat, si velit, licet peccet, si id faciat, prohibente summo Pontifice: characterem autem presbyteralem esse quidem potestatem absolu¬

tam, perfectam, et independentem, quoad Sacramentum Baptismi, et Eucharistiae; esse autem potestatem inchoatam, imperfectam, et dependentem a voluntate superioris, quoad Sacramentum Confirmationis. Quocirca nisi perficiatur per dispensationem superioris ea potestas, presbyter confirmando nihil ageret, at si perficiatur, jam ex ipso suo charactere confirmabit. Id quod minus mirum videbitur, si cogitemus, characterem non esse Physicam aliquam potentiam, quae Physice aliquid operetur, (tunc enim difficile esset intelligere quomodo posset perfici per dispensationem Pontificiam) sed esse signum divini cujusdam pacti, quo Deus concurrit ad effectum Sacramentalem producendum cum eo, qui habet characterem, et non cum aliis: facile enim est intelligere, unum characterem esse signum pacti absoluti, alium autem esse signum pacti conditionati. Sed de his hactenus.

Quintum argumentum est Kemnitii, loco citato. Scriptura ignorat differentiam Episcopi et presbyteri. Respondeo: Non Scriptura id ignorat, sed Kemnitius Scripturam ignorat. Nam I. Timoth. VI. cum dicitur: Adversus presbyterum accusationem noli recipere, niti sub duobus, aut tribus testibus; apertissime tantum discrimen ponitur inter Episcopum et presbyteros, quantum est inter principem, et ejus subditos. Quocirca Aeriani ob hoc ipsum haeretici dicuntur ab Epiphanio haeres. 75. et Augustino haeres. 53. quod negaverint hoc discrimen.

Sextum argumentum ejusdem Kemnitii. Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos dicit, ob honorem sacerdotii fieri, ut soli Episcopi manus imponant, non ob legis necessitatem. Respondeo: Locum hunc pro nobis maxime facere. Nam Hieronymus non negat, solis Episcopis licere Confirmationem dare post Baptisma; imo hoc affirmat, et infra id ipsum probat exemplo Apostolorum, qui in Samariam profecti sunt, ut eos confirmarent, quos Philippus baptizaverat. Et praeterea causam reddit, cur id voluerit Dominus proprium esse Episcoporum; quia id requirebat honor summi sacerdotii. Nam ut paulo post ipse idem magis explicat, necesse est in singulis Ecclesiis esse unum Episcopum, ne si multi sint pares, et non ad unum summa referatur, schismata fiant. Hinc igitur Dominus voluit, quaedam

Chapter 13 of 14