Caput IX. CAPUT IX
Solvuntur objectiones contra materiam Confirmationis.
Prima objectio Brentii in Confessione Wirtembergensi, cap. de Baptismo. Usus Chrismatis ad elementa hujus mundi pertinet, et ad Judaicas caeremonias, a quibus nos revocat Paulus Coloss. II. Si mortui estis cum Christo, ab elementis mundi hujus, quid adhuc his detinemini? Respondeo; Si argumentum valeret, probaret etiam non esse utendum aqua in Baptismo, nec pane in Eucharistia, quia his rebus utebantur etiam Judaei, cum haberent aquam expiationis, et panes propositionis: quare sicut potuit aqua, et panis deservire umbrae, et veritati, sic potest etiam oleum. Paulus autem revocat nos a caeremoniis Judaicis, quae vere elementa erant, et egena, ut ipse alibi dicit, cum justificare non possent: non autem a Sacramentis Christianis, licet in eadem materia consistant.
Secunda objectio. Dionysius Areopagita non obscure significat ritum Chrismatis desumptum ab athleticis unctionibus Ethnicorum, et partim ex lege Mosaica. At Moses Deuteronom. XII. « Cave, inquit, ne imiteris Gentes, et requiras caeremonias eorum etc.» Respondeo; Dionysium tribuere Chrismatis doctrinam Apostolis Christi, non Ethnicis, aut Judaeis, ut supra ostendimus. Quod autem ait de Judaeis, pertinet ad figuram hujus Sacramenti, non ad ipsam essentiam, et veritatem. Quod vero de athletis dicit, non pertinet ad caeremoniam et cultum, ut somniat Brentius, sed ad effectum Sacramenti per similitudinem explicandum: ut enim athletae ungebantur, ut vincerent in certamine corporali, ita nos ungimur sancto Chrismate, ut vincamus in certamine spirituali. Qua similitudine utuntur plurimi Patres, Chrysostomus, Ambrosius, Augustinus, et alii. Non igitur facit ad rem testimonium Deuteronomii: non enim athletae unguntur, ut ea caeremonia Deum colant.
Tertia objectio. Acta Conciliorum testantur Chrisma institutum esse a Sylvestro; non igitur Apostolis in usu esse potuit, ut Fabianus scribit. Respondeo; Acta Conci¬
horum, seu potius Damasus in vita Sylvestri, solum testatur, Sylvestrum praecepisse, ut presbyteri tangerent verticem baptizati Chrismate, quae unctio distincta est a Sacramento Confirmationis, quod in fronte ab Episcopo datur. Non potuisse autem Chrisma a Sylvestro institui, evidenter patet ex Tertulliano, Theophilo Antiocheno, Cypriano, Cornelio, et aliis supra citatis, qui fuerunt ante Sylvestrum, et expresse Chrismatis meminerunt.
Primum argumentum objicit Kemnitius contra propositionem primam ex Scripturis. Nam Act. II. et X. datur Spiritus sanctus sine ullo Chrismate. Item Actor. VIII et XIX fit mentio impositionis manuum, non autem Chrismatis.
Respondeo: Quod attinet ad cap. II et X Actor, non fuisse in his locis ministerio Sacramentorum datum Spiritum sanctum, sed singulari privilegio datum a Deo effectum Sacramenti sine Sacramento.
Quod vero pertinet ad alia duo loca, duae dari solent responsiones. Prior est aliquorum Scholasticorum, qui dicunt, Apostolos vario modo ministrasse hoc Sacramentum; ac primis quidem temporibus, quia visibiliter descendebat Spiritus sanctus, non usos fuisse eos ulla unctione, sed simplici manus impositione: siquidem, effectum internum satis testabatur externus ille ignis, qui divinitus apparebat. At postea cum formae illae visibiles cessassent, tum adhibere eos coepisse unctionem, ut per eam significarent id, quod antea visibili specie divinitus apparente significabatur. Si objicias non potuisse Apostolos instituere materiam Sacramenti: Respondent, eos non instituisse, sed a Christo id mandatum accepisse, ut modo uterentur manus impositione, modo Chrismate, prout opportunum esse judicarent. Haec solutio non est omnino improbabilis, et ab ea non adhorret Sanctus Thomas, 3. par. quaest. LXXII. art. 2. et fortasse possent huc trahi testimonia Concilii Florentini, et Innocentii cap. Cum venisset, extra de sacra unctione, qui dicunt dari in Ecclesia Sacramentum Confirmationis loco manus impositionis Apostolicae.
Est tamen alia solutio, quae longe mihi probabilior videtur, Thomae Waldensis tom. II. de Sacramentis, cap. 113. et Ilugonis de S. Victore lib. II. de Sacramentis, par. 7. cap. 2. qui dicunt idem esse unctionem Chrismatis, et manus impositionem;
Nam in epistolis Pauli et Joannis habetur mentio, non tamen institutio Chrismatis.
Tertia objectio Kemnitii contra secundani propositionem. Nativum balsamum una cum arboribus jam periisse constat. Scribit enim Plinius lib. XII. cap. 2o. verum balsamum solum in duobus hortis Judaeae nasci solitum: qui horti jamdudum vastati sunt: « Periit igitur, inquit Kemnitius, materia Confirmationis, si ea necessario balsamum requirit: neque potest suppleri artificio, et fictitio balsamo balsamum naturale: quemadmodum nec aqua Baptismi fictilia aqua nec vinum Eucharistia; fictitio aliquo vino.» His addunt quidam Catholici, non esse probabile Christum instituere voluisse Sacramentum aliquod in re tam incerta, rara, pretiosa, qua; vix magno labore, et sumptibus obtineri potest.
Respondeo: Quaestionem esse inter Thcomgos, utrum balsamum requiratur in Chrismate necessitate Sacramenti, an solum necessitate praecepti. Et quidem veteres omnes Theologi dist. 7. lib. IV. sent. et Jureconsulti in cap. Pastoralis, extra de Sacramentis non iterandis; docent balsamum requiri necessitate Sacramenti, ita ut Sacramentum irritum sit, si absque balsamo detur. Tamen recentiores quidam, Cajetanus in 3. part. quaest. LXXI1. art. 2. Dominicus a Soto lib. IV. sent. dist. 7. quaest. 1. art. 2. et Franciscus Victoria in summa de Sacramento Confirmationis, putant balsamum non requiri ad essentiam Sacramenti, sed necessario adhibendum ex divino praeopto. Utrique nituntur quodam textu Juris canonici cap. Pastoralis, extra de Sacramentis non iterandis; quem textum utraque opinio ad se trahit. Neutra opinio est de fide, vel contra fidem; et fallitur Kemnitius pag. 309. ubi docet. Concilium Florentinum definivisse contra Scholasticos, balsamum requiri in Chrismate. Nam Concilium non expressit, quo modo requiratur, sed dixit materiam esse oleum cum balsamo, ut etiam in Eucharistia dixerat materiam esse vinum cum aqua: et tamen omnes fatentur aquam non esse ita de essentia, ut sine ea sit irritum Sacramentum.
Ad argumentum autem Kemnitii nego balsamum verum, et nativum periisse. Nam etsi aliquando opinione Plinii tantum in duobus hortis Judaeae nascebatur balsamum; tamen in ludiis nascitur, et inde adhuc advehitur. Neque refert si id Plinius ignora¬
vit: nec enim ille omnia scire potuit. Neque balsamum, quod affertur ex ludiis artificiosum, aut fictilium dici debet, licet forte non sit idem specie cum eo, quod nascitur in Paloestina. Varia; enim possunt esse species balsami, ut sunt variae species vini; et quaelibet idonea est ad Sacramentum conficiendum. Adde, Plinium id, quod refert de duobus horiis, referre de tempore antiquo: nam suo tempore fatetur multas fuisse arbores balsami in Palaestina: et Hieronymus, qui trecentis annis fuit post Plinium, in cap. XXVII Ezechielis, imo et Gregorius qui ducentis.annis post Hieronymum, et quingentis post Plinium, in cap. Canticorum, affirmant fempore suo in vineis Engaddi balsamum gigni solitum. Falsum igitur est balsamum nativum periisse. Ad confirmationem respondet praxis Ecclesiae. Licet enim ratum et pretiosum sit balsamum: tamen adhuc numquam defuit Ecclesiae, neque ex penuria balsami praetermissa est aliquando Confirmatio. Quod si per annos mille, et fere sexcentos Deus providit, certe non deerit deinceps.
Quarta objectio est contra tertiam propositionem, quia videtur esse quaedam species magice et incantationis, ritus consecrandi Chrismatis. Sed de hoc argumento supra diximus in materia de Sacramontis in genere, et dicemus etiam postea cum agemus de caeremoniis hujus Sacramenti.
Quintam objectionem contra quartam propositionem sumit Kemnitius ex Cyrillo et Ambrosio. Cyrillus enim catechesi III mystagogica dicit, Chrismate inungi omnes fere corporis sensus; Ambrosius autem lib. de iis qui initiantur mysteriis, cap. 6. dicit, caput inungi, et inde unguentum ad barbam defluere. Non igitur certum est, quod nos diximus, Chrisma in fronte adhibendum esse. Respondeo: Cyrillum loco citato, praecipue velle frontem inungi, ut ipse expresse ait, deinde alios sensus; quod quidem non est contra nos: siquidem id solum asserimus, nisi in fronte adhibeatur Chrisma, Sacramentum nullum esse; non tamen negamus, quin deinde possit juxta varios Ecclesiae mores inungi etiam alia aliqua corporis pars. Porro Ambrosius loco citato a Kemnitio, non agit de confirmatione, sed de unctione, quae fit in Baptismo, quam etiam nos fatemur in vertice capitis faciendam: de Confirmatione autem agit Ambrosius, cap. sequenti.
Chapter 10 of 14