Skip to the text

Caput IV. Idem probatur ex Conciliis

Primum est Eliberitanum Concilium antiquissimum canon. 38. Postquam enim dixerat posse laicum in necessitate baptizare, addit: « Si supervixerit, ad Episcopum eum perducat, ut per manus impositionem perfici possit. » Idem etiam infra can. 77. jubet Diacono, si quos baptizaverit.

Secundum est Concilium Arelatense I, tempore S. Sylvestri celebratum, quod can. 8. jubet haereticis ad Ecclesiam redeuntibus, si baptizati fuerint in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, non iterum tradi Baptismum, sed manus ab Episcoqo imponi, ut accipiant Spiritum sanctum: quia nimirum haeretici illi Baptismum dare solebant, sed non Confirmationem.

Tertium est Arelatense II, sub eodem Sylvestro, quod idem statuit can. 17. nisi quod exprimit etiam Chrisma cum manus impositione.

Quartum sit Laodicenum etiam antiquissimum, ubi canon. 7. jubentur Novatiani sancto Chrismate inungi; et canon. 48. « Oportet, inquit, baptizatos sacratissimum Chrisma percipere, et coelestis regni participes fieri. »

Quintum sit Aurelianense Concilium apud Gratianum de consecr. distinet. 5. canon. Ut jejuni: « Ut jejuni, inquit, ad Confirmationem veniant perfectae aetatis, ut moneantur confessionem prius facere, ut mundi donum Spiritus sancti valeant accipere. »

Sextum sit Meldense Concilium apud eundem Gratianum eadem distinet, canon. Ut Episcopi; «Ut Episcopi, inquit, non nisi jejuni per impositionem manuum Spiritum sanctum tradant. »

Septimum sit Concilium II Uispalense, canon. 7. ubi idem repetitur quod supra ex Leone I. citavimus.

Octavum sit Concilium, quod celebravit sanctus Bonifacius Episcopus et Martyr, quod exstat in vita ipsius in tomo III, Surii, ubi statutum est, ut Episcopi circumirent dioeceses Confirmando.

His accedant Concilia generalia, Constantinopolitanum III, canon. 7. Florentinum in

instruet. Armenorum, et Tridentinum sess. VII. canon. I. de Confirmatione.

Chapter 5 of 14