Caput VII. Diluuntur solutiones adversariorum ad Patrum testimonia, quae sunt etiam argumenta ipsorum contra veritatem
Nunc quid adversarii ad tam multa Patrum testimonia respondeant, et quid nobis objiciant, videamus. Calvinus primo simpliciter rejicit Patres. Num lib. IV, cap. l£). § 4. Hieronymum dicit in eo hallucinari, quod Apostolicam observationem esse putaverit, ritum Confirmationis. Et § 8. et 10. vehementissime invehitur in S. Melchiadem, ut supra cap. 1. notavimus. Denique § 12. ita loquitur: « Jam vero cum verbo Dei, et probabili ratione defici se vident, praetexunt, quod solent, vetustissimam esse hanc observationem, et multorum srnculorum consensu firmatam. Etiamsi id verum esset, nihil tamen efficiunt. Non e terra est Sacramentum, sed e caelo; non ex hominibus, sed ab uno Deo. » Haec ille. Quasi vero nos adferamus Patres, ut Sacramentum ab iis institutum doceamus. Fatemur Sacramenta esse de caelo, non de terra: sed tamen testes Sacramentorum homines adhibemus. Quamquam neque testimonium hoc de terra dici debet, sed de coelo: non enim hoc testimonium ex capite suo ipsi confingunt, sed ex Apostolorum doctrina, et traditione deducunt. Adde, quod nec admittimus nos destitui verbo Dei, ut in 2. cap. ostendimus.
Secundo; Idem Calvinus ibidem negat Patres agnovisse hoc Sacramentum: « Sed quid, inquit, vetustatem objectant, cum veteres dum proprie eloqui volunt, nusquam plura duobus Sacramentis recenseant? Si ab hominibus petendum esset nostrae fidei praesidium, habemus arcem inexpugnabilem, numquam veteribus agnita fuisse pro Sacramentis, quae isti Sacramenta ementiuntur. De manuum impositione loquuntur veteres, sed an Sacramentum vocant? Augustinus aperte affirmat lib. III. de Baptismo, cap. 16. nihil aliud esse, quam orationem. » Addit Kemnitius pag. 319. Gratiani auctoritatem, qui canon. Arianos I. quaest. 1. ex hoc loco Augustini colligit, manus impositionem, non esse Sacramen¬
tum, quia repeti potest; cum nihil sit, nisi oratio quaedam.
Haec secunda solutio duobus clarissimis mendaciis constat. Quod enim Calvinus ait, veteres non agnoscere nisi duo Sacramenta proprie dicta, constat esse mendacium ex testimoniis citatis, et idem mendacium refutavimus cum ageremus de numero Sacramentorum. Quod autem Calvinus negat, veteres Sacramentum appellasse ritum Confirmationis, mendacium esse patet ex testimoniis Melchiadis, et Eusebii, Cypriani, atque Augustini supra citatis. Ad locum ex Augustino citatum respondeo, Augustinum loqui de simplici manus impositione, quae fiebat in reconciliatione pcenitentium, non de manus impositione cum Chrismate, quae est proprie Sacramentum Confirmationis.
At instat Calvinus, atque ait: « Neque hic mihi putidis suis distinctionibus obganniant, non ad Confirmationem illud Augustinum retulisse, sed ad curatoriam, vel reconciliatoriam. Exstat liber, etc. » Ac probat hic agi de utraque simul, quia loquitur Augustinus de haereticis, qui ad Ecclesiam redeunt, qui quidem non rebaptizantur: tamen imponuntur eis manus, et eo modo datur eis Spiritus sanctus. Et confirmat hoc idem ex lib. 5. cap. 23. de Baptismo.
Respondeo: haec omnia si quid probarent, probarent solum Confirmationem esse Sacramentum iterabile; non autem probarent, non esse Sacramentum proprie dictum, quod Calvino probandum erat. Nam sic loquitur Augustinus: « Manus autem impositio non sicut Baptismus repeti non potest: quid enim est aliud, nisi oratio super hominem? » Ubi Augustinus ex eo quod manus impositio est oratio, non colligit non esse Sacramentum, sed non esse Sacramentum tale, ut repeti non possit. Alioqui Sacramentum esse manifeste probatur. Nam hic est materia sensibilis, impositio manuum: est forma, oratio; est effectus, gratia Spiritus sancti, ut ipse Calvinus contendit. Cur ergo non est Sacramentum? At neque ex hoc probari potest Confirmationem esse Sacramentum iterabile. Nam (ut dixi) non agitur hic de Confirmatione, sed de reconciliatione pcenitentium. Id quod probo his rationibus.
Primo, Augustinus passim docet Confirmationem, fieri Chrismate, ut patet ex locis supra allegatis. Hic autem non solum non meminit Chrismatis, sed aperte indicat se loqui de impositione manuum sine Chrismate; alioqui non diceret: « Quid est aliud, nisi oratio? » posset enim responderi, est consecratio, et consignatio per Chrismatis unctionem.
Secundo, Sacramentum Confirmationis semel datum non potest repeti, ut ex Concilio Tarraconensi, et ex rescripto Gregorii II, testatur Gratianus, distinet. 5. de consecrat, canon. Dictum est, et canon. De homine. Et praeterea idem aperte colligitur ex Augustino lib. II. contra litteras Petiliani, cap. 104. ubi dicit, Sacramentuum Confirmationis, sicut etiam Baptismi interdum in pessimis hominibus esse, et manere, licet ad judicium. Quod si manet etiam in pessimis, non debet, nec potest eis dari, cum reconciliantur, quia jam habent, nec amiserunt. At hoc loco dicit, manus impositionem repeti posse: non igitur loquitur de manus impositione Confirmatoria.
Tertio, Augustinus loquitur de reconciliatione haereticorum, ut Calvinus fatetur, et ex utroque loco citato perspicuum est. Sed manus impositio reconciliatoria distincta erat, praesertim in Ecclesia Occidentali a manus impositione Confirmatoria; ergo non loquitur Augustinus de Confirmatoria. Assumptio probatur tum ex Vigilio Papa in epist. I. cap. 3. ubi hoc expresse testatur: tum ex Gregorio lib. IX. epist. 61. ubi dicit, Arianos in Ecclesia Orientali, consuevisse recipi per unctionem Chrismatis; in Occidentali per solam impositionem manuum. Cujus diversitatis ratio assignari solet, quia Ariani Orientales non confirmabantur per Chrisma in sua secta, Occidentales autem confirmabantur; et ideo in Oriente oportebat eos ungere, cum redibant ad Ecclesiam, quia hoc eis deerat. Unde etiam in concilio Nicaeno ex Arabico nuper translato canon. 31. jubentur Ariani inungi, cum ad Ecclesiam veniunt. Vel certe si etiam in Occidente Ariani rejiciebant Confirmationem; tamen cum ad Ecclesiam redibant, non statim Chrismate ungebantur, sed postea per opportunitatem, ut modo facimus cum Lutheranis. Vel denique illa unctio in Ecclesia Orientali non erat Sacramentum, sed ritus quidam. Quidquid sit, Gregorius expresse dicit, in Occidente non inungi, sed simpliqiter reconciliari per impositionem manus. Quare S. Augustinus, qui de Ecclesia Occidentali erat, cum loquitur
de reconciliatione haereticorum per impositionem manuum, non agit de Confirmatione, quae non fit sine unctione, sed de simplici reconciliatione.
At duo videntur obstare huic nostra; explicationi. Unum, quod Augustinus lib. III. de Baptismo, cap. 16. id est, in illo ipso capite, ubi dicit, impositionem manuum nihil esse, nisi orationem, dicit etiam per eam manuum impositionem nunc non exspectari, ut homines loquantur linguis, ut fiebat tempore Apostolorum, sed satis esse si infundatur Spiritus sanctus invisibiliter; quem locum nos supra citavimus pro Sacramento Confirmationis. Ergo Augustinus loquitur de manus impositione Confirmatoria; vel certe aequivoce accipit in uno et eodem capite manus impositionem; quod videtur absurdum. Alterum est, quod lib. V. de Baptismo, cap. 23. Augustinus dicat per manus impositionem reconciliatoriam dari Spiritum sanctum. At hic per nos est effectus Confirmationis; ergo eadem erat apud Augustinum impositio manus Confirmatoria, et reconciliatoria.
Respondeo ad primum, vario modo accipere Augustinum in eo capite manus impositionem, sed sine ullo vitio. Nam propositum ejus erat solvere argumentum S. Cypriani, qui ex eo, quod in sola Ecclesia Catholica dari potest, et accipi Spiritus sanctus, colligebat Sacramenta haireticorum non esse vera et rata. Ad hoc argumentum diluendum Augustinus initio capitis explicat, quid intelligi debeat per Spiritum sanctum, cum dicitur non posse dari, vel accipi, nisi in Ecclesia Catholica per manus impositionem: ac dicit intelligi donum charitatis; hoc enim non possunt habere nisi boni, et ideo non nisi in Ecclesia Catholica; quia extra illam nulli sunt boni. Hoc autem loco accipit Augustinus manus impositionem in genere, sive sit Confirmatoria, sive reconciliatoria, sive (ut sic loquar) Ordinatoria: semper enim per eam datur gratia, et charitas, nisi ponatur obex. Deinde vult Augustinus ostendere per manus impositionem dari revera donum charitatis; et declarat exemplo manus impositionis Confirmatori®, cum dicit, nunc non exspectari, ut loquantur linguis, quibus manus imponitur, sed latenter eis infundi charitatem. Itaque ibi accipit manus impositionem magis stricte, (id est, pro sola Confirmatoria) nec tamen est vitiosa sequivocatio, quia quod convenit toti generi, recte declaratur exemplo unius speciei. Postea redit ad argumentum Cypriani, et distinguit tria; Sacramentum, donum Spiritus sancti gratis datum, ut prophetiam; et donum gratum faciens, id est, charitatem: ac dicit extra Ecclesiam, vel in malis hominibus esse posse duo priora, non tamen tertium; et idcirco debere ad Ecclesiam redire, ut in ea per manus impositionem reconciliato - riam illud accipiant. Et quia poterat aliquis suspicari, non posse repeti hanc manus impositionem sicut non potest repeti Baptismus, nec Confirmatio, nec Ordinatio, ideo Augustinus subjungit posse repeti manus impositionem, id est, reconciliatoriam, quia nihil est aliud, nisi oratio super hominem, id est, non est consecratio aliqua, quae maneat, et characterem imprimat, unde repeti non possit, sed est tantum caeremonia adjuvans orationem.
Ad alterum argumentum respondeo, ut jam dixi, Spiritum sanctum dari, per omnem impositionem manuum, sed ad varios effectus. Nam per impositionem manuum Confirraatoriam datur ad roborandam animam in fidei confessione; per Reconciliatoriam datur ad remissionem peccatorum; per Ordinatoriam datur ad potestatem ministrandi Sacramenta.
Ad locum Gratiani aKemnitio additum, respondeo; Gratianum velle dicere non esse Sacramentum Ordinis, vel etiam Confirmationis, impositionem manuum, de qua loquitur Augustinus; id quod recte ille dicit, ac recte etiam probat ex eo, quod repeti potest. Non autem negat esse Sacramentum reconciliationis: nam alioqui etiam Eucharistia repeti potest, et tamen est verissimum Sacramentum,
Tertia solutio est, quod apud veteres Confirmatio fuerit tantum Catechesis puerorum, qui in infantia baptizati fuerant. Ita Calvinus ibidem §. 4. etl3. ubi citat Leonem epist. 35 et 77. et Hieronymum contra Luciferianos: quam eandem solutionem omnes alii amplectuntur. At vanissima est: nam Primo, nec Scriptura, nec ullus veterum meminit hujus Catechesis. Scriptura Actor. 8. et 19. dicit, Apostolos orasse, et imposuisse manus, et eo modo dedisse Spiritum sanctum: examinis puerorum nulla mentio. Similiter loquuntur Patres, ut supra ostendimus. Porro etiam S. Leo epist. 35. et 77. nihil dicit de hac re; nam loquitur de re¬
conciliatione haereticorum, non de examine puerili. Hieronymus quoque examen non nominat. Praeterea ista solutio non est conformis Patrum doctrinae, sed etiam ei repugnat. Patres enim dabant Confirmationem per unctionem, et manus impositionem etiam infantibus, ut expresse docent Innocentius I, epist. I, et liber de Ecclesiasticis dogmatibus, cap. 52. et Ordo Romanus. Et praeterea id certissimum est, quia dabant olim infantibus etiam Eucharistiam, ut patet ex Cypriano in sermone de lapsis, et tamen Eucharistiam non dabant, nisi post Confirmationem, ut ex Dionysio, Ambrosio, et aliis patet. At certe infantes non sunt capaces examinis, nec Catechismi; nec adversarii volunt examen etiam infantium, sed puerorum jam adultorum; igitur evidens est, omnes Patres non loqui de ritu Confirmationis, quam sibi haeretici hoc tempore confinxerunt. Denique, omnes fere Patres meminerunt Chrismatis, et signaculi crucis in fronte, et in hoc ponunt essentiam hujus Sacramenti, ut ex eorum testimoniis constat.
Jam vero Kemnitius in 2 par. Examinis, pag. 297 et deinceps disserit de sententiis Patrum, ac ad quinque capita revocat omnes suas solutiones.Primo dicit, multos auctores qui citantur pro Sacramento Confirmationis, esse apocryphos, et supposititios. At id nihil est. Nam etiamsi epistohe citatae Melchiadis, Eusebii, et Urbani, necnon liber Dionysii Areopagitae, homiliae Eusebii Emisseni, et sermones Cypriani de operibus Cardinalibus Christi, sint apud nonnullos dubiae Scripturae, vel etiam supposititiae: tamen multos habemus alios certissimos, et probatissimos auctores; et isti ipsi sunt antiquissimi, et optimi, licet non sit certum, an sint illi, quorum nomina praeferunt.
Secundo, Kemnitius addit, alios auctores qui de Chrismate agunt, certos quidem esse, sed ex schola Montani prodiisse, ut Tertullianum et Cyprianum. Sed hoc esse impudens mendacium, demonstravimus, cap. I.
Tertio, dicit, alios esse auctores certos, et probatos, qui de unctione mentionem faciunt, sed eam vocare Sacramentum improprie, et largo modo, quia est humana caeremonia quaedam in Baptismo adhiberi solita: sicque exponit loca Augustini a nobis citata ex lib. XV. Trinit. cap. 26 et lib. II. contra literas Petiliani, cap. 404. At multum hic
errat Keranitius. Supra enim ostendimus, Patres fere omnes distinguere Confirmationem a Baptismo, et effectum spiritualem ei tribuere, qui non convenit nisi vere ac proprie dictis Sacramentis. Id quod etiam manifeste patet ex locis Augustini citatis, quae suo more Kemnitius truncata, et imperfecte citavit. Nam in priore loco dicit, praepositos Ecclesiae imponere manum, et Chrismate inungere ad hoc, ut detur Spiritus sanctus, ut olim fecerunt Apostoli, Actor..VIII. At certe Apostolorum actio non fuit humana caeremonia adjuncta Baptismo, sed alia, et quidem divina, et efficacissima. In posteriore loco Augustinus multum laborat, ut ostendat veram Confirmationem posse dari, et accipi a malis, ut ipsum etiam Baptismum. At quid opus erat hoc probare de humana, et sterili caeremonia? quis enim de eo dubitare poterat? Deinde ibidem Augustinus dicit, malos accipere Sacramentum Confirmationis visibile, sine invisibili gratia Spiritus sancti, idque ad judicium. At certe non distingueret Sacramentum visibile ab invisibili gratia in malis, nisi crederet in bonis ista conjungi, et unum per alterum dari: neque ad judicium sumitur caeremonia humana, etiamsi a malis sumatur. Denique ibidem Augustinus dicit, Sacramentum Chrismatis esse sacrosanctum, sicut est ipse Baptismus. At quanta blasphemia fuisset aequare humanam caeremoniam Sacramento Baptismi!
Quarto, Kemnitius dicit, etiamsi veteres varie loquantur de hac re, tamen nullum esse in puriore antiquitate Patrem, qui detrahat Baptismo suos effectus, ut eos tribuatGhrismati, ut modo faciunt Papistae. Et quiaCyrillus videbatur illi valde obstare, in dubium revocat, an sint ejus illae Catecheses, et an ipse aliquando erraverit in fide; et tandem rejicit tamquam falsa, quae dicit Cyrillus.Sed haec omnia merae nugae sunt. Nam nec nos dicimus detrahendos esse Baptismo suos effectus, sed damus utrique Sacramento effectus proprios. De Catechesibus autem Cyrilli nemo unquam dubitavit, neque profert Kemnitius ullam rationem, vel conjecturam, cur dubitandum sit. De fide autem, et probitate Cyrilli exstat egregium testimonium in epist. Concilii Constantinopolitani ad Damasum apud Theodoretum lib. V. cap. 9. ubi tota illa Synodus Oecumenica Cyrillum
vehementer commendat, quod multa, et varia certamina cum Arianis ob fidem Catholicam gesserit.
Quinto, Kemnitius dicit, Patres loqui valde dissimiliter ab auctoribus recentioribus.Nam veteres inculcant manus impositionem, qua} tamen nunc abolita est; item veteres nominant oleum, sed nullus probatus auctor addit mixtionem cum balsamo, ut modo faciunt omnes recentiores: veteres tribuunt Baptismo eos effectus, quos recentiores tribuunt Confirmationi, ut dare gratiam, dare Spiritum sanctum, perficere, armare contra Diabolum etc. Denique veteres Unctionem annectunt Baptismo, recentiores separant, ac si duo essent Sacramenta. At hic etiam valde hallucinatur Kemnitius. Nam in primis falsum est, esse abolitam manus impositionem, ut supra ostendimus, cap. 2. Deinde balsami cum oleo mixti expresse meminit Gregoriusl. Papa, in cap. I. Canticorum, qui certe probatissimus auctor est; sed de hac re postea. Praeterea falsum est eosdem effectus tribui a Patribus Baptismo, quos nos tribuimus Confirmationi, etiamsi nomina effectuum saepe sint eadem. Nam Baptismus dat gratiam, et Spiritum sanctum, sed ad alios effectus, quam Confirmatio. Unde etiam Dominus Joan. XX. dedit Apostolis Spiritum sanctum per insufflationem; et tamen eodem tempore promisit illis Spiritum sanctum, Actor. I et dedit Actor. II. Sic etiam Baptismus armat, quia dat gratiam bene operandi; sed Confirmatio addit peculiare robur ad profitendam fidem. Unde dicitur Apostolis jam baptizatis Luc. ult Sedere in civitate, donec induamini virtute ex alto. Denique Baptismus perficit in suo genere, quia facit vere, et integre justos, et Dei filios; et tamen Confirmatio adhhc perficit in alio genere: quomodo infans perfectus homo est, quoad essentiam, et tamen non est perfectus, quoad molem. Itaque iidem Patres, qui magnifice loquuntur de Baptismo, magnifice etiam loquuntur de Confirmatione, ut ex locis citatis patet.
Quod autemKemnitius objicit de conjunctione unctionis cum Baptismo, ostendit ejus imperitiam. Nam solebantveteres etiam Eucharistiam conjungere cum Baptismo, sive adultos, sive infantes baptizarent: et tamen nemo negat Sacramenta esse distincta, Baptismum, et Eucharistiam. Hoc tempore cum
baptizantur adulti, eodem die datur Baptismus, Confirmatio, et Eucharistia, utveteresfaciebeant: sed cum baptizantur infantes, differuntur alia duo Sacramenta, donec ad usum rationis pervenerint, qui ea percepturi sunt; quia non sunt ea Sacramenta infantibus necessaria, at majori cum fructu, et reverentia percipiuntur ab adultis. Neque in hoc a nobis Lutherani dissentiunt.
Chapter 8 of 14