Caput VIII. De materia Sacramenti Confirmationis
Sequitur altera quaestio de materia hujus Sacramenti, de qua, etsi quaidam jam dicta sint in superiori quaestione, tamen accuratius res explicanda est. Igitur materiam hujus Sacramenti remotam Catholici communi consensu esse docent, oleum balsamo admixtum, atque ab Episcopo consecratum; materiam vero proximam, quae proprie est altera pars Sacramenti, unctionem ex praedicto oleo in fronte adhibitam ad formam, seu figuram crucis. Haeretici hoc totum non modo rejiciunt, sed etiam rident, ut ex locis quaestione superiori indicatis intelligi potest; ubi pinguedinem per contumeliam vocant, et Kemnitius pag. 324 non putat impium, qui calceos in itinere torrefactos, Chrismate isto inungat: et reipsa in Gallia Calvinistae dicuntur ocreas suas Chrismate inunxisse. Ut autem commodius haec veritas probari possit, statuam sequentes propositiones.
Prima propositio: « Chrisma, sive Unctio, materia est Sacramenti Confirmationis. » Haec certissima est Catholicis, ex Concilio -Florentino in Instructione Armenorum, et Concilio Tridentino, session. 7. canon. 2. de Confirmatione. Probatur primo ex duobus locis Scripturae, ubi vel expresse fit mentio hujus unctionis, vel certe ad eam alluditur. Prior est, II. Corinth. 1. Qui confrmat nos Deus, et unxit nos, et signavit, et dedit pignus Spiritus in co?'dibus nostris. Hunc locum exponunt de Sacramento Confirmationis, Ambrosius libro de iis, qui initiantnr mysteriis, cap. 7. et Anselmus, ac Theodo-
retus in commentario, et verba ipsa satis aperte hoc significant. Nam in primis verbum (Confrmat) proprium est hujus Sacramenti, in quo robur datur. Deinde ( Unxit nos) vel refertur ad ipsam unctionem externam, vel si referatur ad internam, fit allusio ad externam; ideo enim interna illa illustratio, et operatio Spiritus sancti dicit unctio, quia per unctionem externam, dari et significari solet. Illud autem ( Signavit nos) referri potest tum ad internam obsignationem per characterem, tum ad externum Signaculum crucis, quod in hoc Sacramento in fronte imprimitur. Denique illud ( Dedit pignus Spiritus in cordibus) apertissime designat effectum principalem hujus Sacramenti, qui est donum charitatis. Posterior locus est I. Joan. II. Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Hunc locum de hoc Sacramento exponit Cyrillus catechesi 3. mystagogica, et Augustinus tract. 3. in epistolam Joannis, ubi dicit, esse quoddam Sacramentum unctionis, cujus tantum virtus invisibilis sit.
Secundo probatur, et quidem efficacius ex communi consensu Pontificum, Conciliorum, et Patrum Graecorum, ac Latinorum, quos supra citavimus. Tametsi enim Scripturae testimonia primum locum habent, quando perspicua sunt: tamen cum ea non sunt ita manifesta, plus momenti habet Ecclesiae auctoritas, quam ipsa Scriptura apertissime commendat.
Secunda propositio: « Materia confirmationis non est oleum simplex, sed oleum mixtum balsamo. » Probatur Primo, ex traditione majorum. Nam in primis Dionysius Areopagita, etiamsi non nominat balsamum, tamen aperte describit ab effectu, seu proprietate: siquidem in Ecclesiast. hierarch. cap. 4. part. 3. dicit, Chrisma componi ex variis rebus, et odoriferum esse: « Discimus, inquit, unguenti compositionem esse collectionem suaviter spirantium materiarum. » Secundo, Clemens lib. VII. Constitut. Apostol. cap. 44. in benedictione Chrismatis mentionem facit fragranti* ordoris. Tertio, Fabianus Papa et Martyr in epist. 2. ad Orientales aperte dicit, Christum ipsum instituisse, ut Chrisma conficeretur ex oleo admixto balsamo. Quarto, Cyprianus, vel quicumque est auctor, in sermon. de unctione Chrismatis: « Hodie, inquit, in Ecclesia sacrum Chrisma conficitur, in quo mixtum oleo balsamum sacerdotalis, et regiae gloriae exprimit unitatem ». Quinto, Gregorius Turonicus lib. de gloria Martyrum, cap. 40. enarrans ingens miraculum, quod exstat etiam apud Prudentium in lib. contra Judaeos, pro eo, quod Prudentius dixerat: « Totus et unctus n (sic enim requirebat ratio carminis) ille ait: « Baptismo totus, et balsamo unctus». Ubi videmus, Gregorio interprete, tempore Prudentii in Chrismate fuisse balsamum; immo etiam diu ante Prudentii tempora. Is enim narrat historiam, quae tempore Ethnici Imperatoris acciderat; qui cum victimarum intestina inspiceret, et inde per artes daemonum responsa quaereret, nihil efficere potuit; quod daemones timuerint praesentiam adolescentis, qui cum Imperatore aderat, qui et Baptismo totus, et Chrismate in fronte delibutus fuerat.Sexto, Gregorius Papa, utsupra citavimus in 1 cap. Cantic. disertis verbis asserit, Chrisma ex oleo, et balsamo confici: neque aliquid novi instituit, sed solum refert, quod iu usu Ecclesiae erat. Septimo, Concilium II. Bracarense, can. 4. celebratum paulo post Gregorii mortem, expresse etiam meminit balsami; ut etiam Concilium Florentinum in instructione Armenorum, et omnes Scholastici ac recentiores auctores.
Caeteri Patres veteres, etiamsi non expresse balsamum nominent, tamen satis aperte idem significare videntur, cum non oleum, sed Chrisma appellant unctionem, quae datur in Sacramento Confirmationis: nam ex Ecclesiae usu Chrisma non significat simplex oleum, sed unguentum confectum ex pluribus rebus. Id patet ex Innocentio III, cap. Pastoralis, extra de Sacramentis non iterandis; ubi referens quemdam in Sacramento Confirmationis per errorem unctum simplici oleo benedicto, non autem unguento ex oleo et balsamo, ut est consuetudo; scribit eum unctum fuisse simplici oleo benedicto, non Chrismate: ubi distinguit Chrisma ab oleo propter alterius liquoris admixtionem. Sic etiam Concilium II Carthaginiense, can. 3 et Concilium 111 Carthaginiense, can. 36. dicunt, non licere presbytero Chrisma conficere. Quid autem est Chrisma conficere, nisi ex pluribus liquoribus unum unguentum facere?
Secundo, accedit figura Testamenti veteris. Nam unguentum, quod Deus jussit fieri Exodi XXX. quo unguentur tabernaculum, et sacerdotes, figura erat Chrismatis, quo un¬
gitur Ecclesia, quae est verum Dei tabernaculum, ut docent Cyprianus sermone de unctione Chrismatis, et Petrus Damianus serm. 1. de dedicatione. Illud autem erat ex oleo olivarum cum admixtione odoriferorum succorum, quorum unum erat DtT3 quod stacten, et etiam balsamum fuisse dicitur.
Denique accedit etiam congruentia, quam dum ridiculam videri vult Kemnitius, ipse se ridiculum probat. Ratio Theologorum, et ipsius etiam S. Thomae, 3. par. quaest. LXXII. art. 2. est, quia debet materia Sacramenti significare effectum Sacramenti. Porro effectus hujus Sacramenti praecipuus est confirmatio in fide, quae duo requirit; puritatem, et fervorem fidei in corde, et constantem confessionem in ore: primum apertissime significatur oleo, quod liquor purissimus, et subtilis, lucidus, et calidus est: secundum non minus apte significatur balsamo, quod bonum odorem effundit ad alios.
Praeterea hujus Sacramenti effectus significari sunt in illis igneis linguis, quae apparuerunt super Apostolos in die Pentecostes. Etsi enim Apostoli sine Sacramento confirmati sint illo die ab ipso Deo immediate; tamen non sine visibili symbolo effectum invisibilem significante. Illis ergo duobus symbolis, igni et linguis, seu potius uni ex duabus partibus constanti, id est, linguis igneis respondent optime in Sacramento nostro oleum et balsamum, seu Chrisma ex oleo, balsamoque confectum.
Hanc rationem his verbis Kemnitius irridet, pagina 286: <i Arrige aures, optime lector, magnum enim, et insigne audies acumen. » Et infra: « Miraberis scio, ubi audieris; Igni in Pentecoste respondet in Pontificia Confirmatione oleum. Qua ratione? quia oleum nutrit ignem. Sed idem facit etiam baculus quercineus, fumo bene induratus. Speciei linguarum respondet balsamum, quia est odoriferum. Sed quid linguae commune est cum odoribus? num lingua odoramur? » Haec ille.
At non mirum si absurdus homo, absurde intellexit, quae bene a docitis viris dicta, et scripta sunt. Non enim dicimus oleum respondere igni, quia nutrit ignem; sed quia sicut in Scripturis per ignem significatur sapientia, et charitas, et ipse Spiritus sanctus illustrans, et calefaciens corda, ut ignis illustrat, et accendit corpora: ita etiam in Scripturis oleum, sive unctio significat eandem charitatem, et sapientiam, et ipsum Spiritum sanctum. Nam oleum res facit lucidas, et perspicuas, et simul favet, emollit, penetrat etc. Itaque de igne legimus Lue* XII. Ignem veni mittere in terram, et ad Ileb. XII. Deus noster ignis consumens est; et similiter de unctione legimus, Act. X. Unxit eum Spiritu sancto, et virtute; et I. Joan. II. Unctio docebit vos de omnibus. Non inveniet autem Kemnitius, ubi in Scripturis Spiritus sanctus baculo quercineo comparetur. Quod attinet ad linguas et balsamum, in eo posita est similitudo, quod sicut per linguam communicatur vox, et eo modo foras prodit confessio fidei: ita per balsamum communicatur odor, et eodem modo significatur exterior protestatio ver* fidei. Sed de nugis Kemnitianis satis.
Tertia propositio: « Chrisma, quod est materia Sacramenti Confirmationis, prius consecratura, ac benedictum esse debet. » In hac etiam Catholici omnes conveniunt. Et quia Calvinus, et Kemnitius hanc benedictionem superstitiosam, et magicam vocant, ita ut Calvinus lib. IY. Instit. cap. 19. §. 8. vocet Chrisma consecratum, obram Diaboli mendacio pollutum; et Kemnitius pag. 287. dicat appellari debere Chrisma excantatum: probanda est h*c veritas testimoniis veterum sanctorum Pontificum, Conciliorum, Patrum.
Igitur probatur primo, ex traditione Ecclesiastica sanctorum Pontificum. Clemens Romanus satis fuse de ista consecratione tractat, quam etiam Apostolis tribuit lib. VII Apostolor. constitut. cap. 42. et 44. Idem docet Fabianus Papa et Martyr, in epist. 2. supra notata, qui etiam addit singulis annis feria 5. in Coena Domini novum Chrisma consecrandum. Damasus I, epist. 4. Innocentius I, epist. I. cap. 3. Leo I, epist. 88. Gelasius I, epist. i. Joannes III, in epist. unica. Gregorius I, in cap. 1. Cantic. et Innocentius III, cap. Cum venisset, extra de sacra unctione, disertis verbis docent, Chrisma esse consecrandum, idque a solo Episcopo.
Secundo, probatur ex Conciliis. Concilium Nicnum canon. 69. secundum Arabicum codicem in Latinum nuper conversum, expresse meminit triplicis consecrationis, qu etiam nunc in Ecclesia viget, id est, olei catechumenorum, olei infirmorum, et Chris¬
matis. Concilium Laodicenum canon. 48. sacratissimum Chrisma vocat; quo nomine non illud appellaret, nisi consecratum esset. Concilium Romanum sub Sylvestro canon. 5. prohibet presbyteris, ne Chrisma faciant, quia nimirum id ad munus Episcopi pertinet. Porro Chrisma facere non est solum miscere oleum cum balsamo, sed etiam simul consecrare: nam alioqui etiam pharmacopol* Chrisma facere possent. Idem paulo post prohibuerunt Concilia Carthaginiensia II, canon. 3. et III, canon. 36. jubet Parochis, ut omni anno ante Pascha petant Chrisma ab Episcopo proprio, idque non per clericos juniores, sed per seipsos, aut per illum, qui sacrario prest. Ubi videmus in hoc Concilio, quod apud omnes est maxima: auctoritatis, idem haberi de Chrismate singulis annis renovando, quod habetur in epistola Fabiani, quam nonnulli apochrypham esse volunt. Videmus prterea quantam reverentiam huic sancto oleo Concilium detulerit, cum prohibuerit deterri a clericis junioribus, sed expresse prceperit, ut ipse, qui prest parneci*, aut certe qui pr*est sacrario, illud accipiat ab Episcopo. Idem habet Concilium Vasense canon. 3. ubi etiam dicit, non decere, ut summa infimis committantur, et ideo non debere Chrisma deferre clericum ullum, nisi ut minimum sit Subdiaconus. Concilium Toletanum I. canon. 20. iterum declarat soli Episcopo licere Chrisma consecrare, et ab eo petendum singulis annis paule ante Pascha. Concilium II Hispalense, canon. 7. I Bracarense canon. 37. Concilium sancti Bonifacii Martyris, quod exstat in vita ipsius, et Wormasciense Concilium caron. 2. et 8. ac denique Florentinum in instruet. Arraenorum idem habent.
Notandum autem est, hc Concilia non solum antiquissima esse, prter Florentinum, sed in diversissimis provinciis celebrata. Nicnum, et Laodicenum in Grcia, Romanum, et Florentinum in Italia, Carthaginensia in Africa, Toletanum, et Hispalense in Hispania, Bracarense in Lusitania, Vasense in Gallia, Concilium S. Bonifacii, et Wormasciense in Germania. Ex quo intelligi potest omnino, totam veterem Ecclesiam conculcare h*reticos hujus temporis, qui Chrismatis consecrationem ut rem magicam exeerantur.
Tertio, probatur ex Patribus. Dionysius Areopagita toto 4. cap. hierarchiae Ecclesiasticae de ista consecratione agit, quam etiam ab Apostolis se didicisse affirmat. Theophilus Antiochenus Episcopus ab Apostolo Petro VI, in lib, I. ad Autolycum (qui habetur in V tomo bibliothecae sanctorum Patrum) vocat sanctum Chrisma divinum oleum; ubi etiam dicit Christianos ab hac unctione denominari. Quod est notandum contra Kemnitium, qui pag. 305. arguit Cyrillum mendacii contra verbum Dei, quod dixerit non esse dignos nomine Christiani, qui non sunt uncti Chrismate: « Cum tamen constet, inquit Kemnitius, nomen Christianum ortum esseAntiochice, teste Luca Act. XI. » Quasi vero non potuerit Antiochiae primum hoc nomen imponi, et tamen a Chrismate derivari. Certe melius noverat res Antiochenas Theophilus Antiochenus, et proximus Apostolicis temporibus, quam Kemnitius Germanus, et qui paulo ante vivere coepit.
Tertullianus lib. de Baptismate: « Exinde, inquit, egressi de lavacro perungimur benedicta unctione. » Cyprianus lib. I. epist. 12. « Oleum, inquit, in altari sanctificatur; sanctificare autem olei creaturarum non potuit, qui nec altare habuit, nec Ecclesiam. Unde nec unctio spiritualis,apud haereticos esse potest, quando constet oleum sanctificari, et Eucharistiam fieri apud illos omnino non posse. » Auctor sermone de unctione Chrismatis, apud eundem Cyprianum: «Hodie, (id est, feria. 5. in ccena Domini) unguentum ad sanctificationem paratur. » Basilius lib. de Spiritu sancto, cap. 27. « Benedicimus, inquit, aquam Baptismatis, et oleum Unctionis. » Gyrillus caleches. 3. mystagog. « Sanctum unguentum non amplius est unguentum nudum, posteaquanl consecratum est, sed Christi Chrisma. » Optatus lib. II. « Ut omnia, inquit, sacrosancta Episcopi vestri violarent, Eucharistiam jusserunt canibus infundi; et ampullam Chrismatis per fenestram, ut eam frangerent, projecerunt. » At certe nec sacrosanctum Chrisma vocaretur, nec cum Eucharistia conferri posset, nisi consecratura. Augustinus lib. V. de Baptismo, cap. 19. et 20. tractans argumentum Cypriani, quo ille probare valebat, haereticos non habere vera Sacramenta, quia non possunt consecrare
oleum, qno inunguntur baptizati, ut accipiant Spiritum Sanctum: non ait (quod certe dicere debuit secundum Calvinum et Kemnitium) non esse opus oleum consecrare, imo superstitionem, et incantationem esse olei consecrationem, sed respondet, posse haereticos oleum consecrare, quia nimirum potestas consecrandi non est in illis ab haeresi sed ab ordinatione, quam veram, et sanctam susceperunt. Et probat a simili: nam si possunt sacerdotes homicidae, et adulteri in Ecclesia, etiam Cypriano consentiente, oleum consecrare, cur non haeretici, modo sint vere ordinati? « Cur, inquit, ad verba, quae procedunt ex ore homicidae, possit Deus oleum sanctificare, et in altari quod haeretici posuerunt, non possit, nescio. » Vide etiam tract. 118. in Joan. prope finem.
His accedant Beda in cap. VIII. Actor. Ilupertus lib. V. de divin. offic. cap. 17. et 18. Isidorus lib. I. de divin. offic. cap. 28. Rabanus lib. II. de Institut. clericor. c. 26. Alcuinus lib. de divin. offic. cap. de feria 5. in ccena Domini, et Amalarius lib. I. de officiis Ecclesiast. cap. de eadem feria 5. et Petrus Damianus serm. 1. de dedicatione templi.
Quarta propositio: « Unctio Chrismatis ad crucis figuram in fronte hominis baptizati fieri debet, ut sit vera, et proxima Sacramenti hujus materia. » Haec satis patet ex locis supra citatis. Expresse enim nominant signaculum in fronte ex Pontificibus Damasus, Innocentius, Leo, Joannes III et Gregorius I. Ex Conciliis II. Hispalense, et Florentinum, ex Patribus Tertullianus lib. de praescriptione: « Signat, inquit, in fronte milites suos; » Cyrillus catechesi 3. mystagogic. Prudentius in, Au¬
gustinus in Psalm. CXLI. in illa verba: In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi (f); ubi dicit, Sacramenta varia, in variis partibus accipi, quaedam toto corpore, ut Baptismum, quaedam in ore, ut Eucharistiam, quaedam in fronte, signaculum crucis in Confirmatione. Et causam reddit, quia frons est locus pudoris: datur autem hoc signaculum, ut non erubescamus Dominum confiteri, etiam coram persecutoribus. Idem habent Rabanus, Petrus Damianus, et alii omnes.
Chapter 9 of 14