Caput XI. De effectu hujus Sacramenti
Duplex est Sacramenti hujus effectus. Unus, quod gratiam confert gratum facientem, et quidem majorem, quam ipse Baptismus, in ordine ad roborandam animam contra Diaboli impetus: sed minorem iii ordine ad remissionem peccati, quia non remittit totam poenam, ut facit gratia Baptismi. Neque est opus hic aliquid addere, cum id satis copiose probatum sit supra in prima Controversia: inde enim probavimus, Confirmationem esse' Sacramentum proprie dictum, quia Scripturae, et Patres omnes affirmant dari per hanc caeremoniam copiosissimam gratiam, atque adeo ipsum Spiritum sanctum.
Alter effectus est character, quo adseribimur in Christi militiam, sicut per Baptismum in Christi familiam. Probatur autem iste character Confirmationis, eo modo, quo character Baptismi, ex eo, quod non potest repeti Confirmatio. Nam supra ostendimus, rationem, cur Sacramenta quaedam sint initerabilia, nullam posse reddi sufficientem, praeter characterem; quocirca etiam ab effectu demonstratur evidenter character, cum ostendimus aliquod Sacramentum esse initerabile.
Esse autem initerabilem Confirmationem, Primo expresse probatur ex Apostolo. Hebr. VI. Non iterum jacientes fundamentum pcenitentice ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum etc. ubi teste Chrysostomo, Theodoreto, Theophylacto et aliis, Apostolus per impositionem manuum intelligit Confirmationem, qua3 dabatur statim post Baptismum; ac docet non licere ei, qui lubitur post Baptismum et Confirmationem, iterum redire ad Baptismum,et Confirmationem: haec enim sunt fundamenta, quae non jaciuntur nisi semel. Secundo idem patet ex Concilio Toletano VIII, can. 7. ubi aperte dicitur, Chrisma semel collatum reppti non
posse, ut nec sacrum Ordinem. Item ex Concilio Tarraconensi, et ex decreto Gregoriill, apud Gratianum, distinet. 5. de consecratione, can. Dictum est, et can. De homine: quibus adde Concilium Florentinum in instruet. Armenor., et Tridentinum sess. VII. can. 9. Tertio idem patet ex Patribus. Nam Cyprianus, seu quicumque fuit auctor, in sermone de ablutione pedum: « Baptismum, inquit, repeti Ecclesiasticae prohibent regulae: nemo sacros Ordines semel datos iterum renovat: nemo sacro oleo lita iterum linit, aut consecrat: nemo impositioni manuum, vel ministerio derogat sacerdotum: quia contumelia esset Spiritus sancti, si evacuari posset, quod ille sanctificat, vel aliena sanctificatio emendaret, quod ille semel statuit, et confirmat». Augustinus lib. II contra litteras Petiliani, cap. 404. (ut supra notavimus) aperte docet, Sacramentum Chrismatis semel datum, permanere etiam in pessimis, nec unquam aboleri: ex quo manifeste sequitur repeti non posse. Similia docet Rabanus lib. I. de Instit. Clericorum, cap. 30. Amalarius lib. I.de officiis Ecclesiasticis, cap. 7. et alii recentiores.
Chapter 12 of 14