Caput X. De forma Sacramenti Confirmationis
Forma hujus Sacramenti sunt hcec verba: c Signo te signo crucis, et confirmo te Chrismato salutis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti ». Neque dubitari potest, quin haec sit conveniens forma, cum aperte explicet, et causam principalem, quae est sancta Trinitas, et causam ministerialem, quae est ille, qui verba ipsa profert, et denique effectum Sacramenti, qui est facere Christi militem insigniendo illum cruce, et roborare, atque armare confirmando Chrismate. Habetur autem haec forma disertis verbis in Concilio Florentino in Pontificali Romano, et apud S. Thom. 111 par. quaest. LXXII art. 4.
Apud antiquiores auctores non habentur haec omnia verba, et hoc ordine, tamen habetur idem sensus, et hoc sufficit. Nam vis formae Sacramentalis posita est in sensu, non in sono, aut numero litterarum: alioqui si quis Graece, aut Hebraice, aut alio idiomate ista verba proferret, nihil efficeret. Igitur Ordo Romanus, qui est antiquissimus liber, cum ab Alcuino, et Amalario citetur, qui fuerunt ante annos 800. in officio Sabbathi sancti describens ritum confirmationis, dicit Episcopum per modum orantis haec verba pronuntiare: «Signa eos Domine signo crucis»; ac deinde cum tangit pollice frontem, dicere: « Ego te confirmo, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti ». Ubi videmus plane eundem sensum verborum. Neque refert, quod ibi dicatur: « Signa eum», et nos dicamus: « Signo te »: nam semper significamus Deum esse, qui signat principaliter, et hominem qui signat ministerialiter: unde etiam forma Graecorum, qua in Baptismo utuntur: « Baptizetur servus Christi») censetur ab omnibus legitima, etiam si nos alio modo dicamus. Quod etiam in Ordine Romano non habetur [Chrismate salutis) non videtur multum referre: nam includitur in verbo ( Confirmo ) et satis ostenditur ipsa actione, Chrismate illum confirmari; quomodo idem esset si quis diceret, baptizo te, vel baptizo te aqua. Quare non videtur illa particula essentialis, licet omitti non debeat,
quia Ecclesia praescribit, ut dicatur: quemadmodum in forma Baptismi: « Ego te baptizo etc. » illud (ego) non est de essentia, et in forma Eucharistiae: « Hoc est enim corpus meum », illud (enim) et in forma calicis ( mysterium fidei) et quaedam alia non sunt de essentia.
Ex quo duo quaedam intelligimus. Primo Alcuinum in lib. de divinis officiis, cap. de Sabbato sancto, ubi dicit, Romae Pontificem, cum confirmat, solitum ungere frontem, et dicere: « In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti », non integram formam retulisse, sed solum partem: nam citat Ordinem Romanum, in quo expresse habentur plura, ut jam dixi. Secundo intelligimus, falli quosdam, qui existimant Ambrosium posuisse formam Confirmationis, cum ait:
« Venisti ad sacerdotem; quid tibi dixit? Deus Pater omnipotens, qui te regeneravit ex aqua, et Spiritu sancto, concessitque tibi peccata tua, ipse te ungat in vitam affernam », lib. II de Sacramentis, cap. 7. Nam haec verba, quae Ambrosius ponit, in Ordine Romano dicuntur a presbytero, cum linit verticem baptizati; post quam caeremoniam sequitur postea Confirmatio Episcopalis. Unde etiam Amalarius lib. I de officiis Ecclesiasticis, cap. 27. dicit, ista verba esse presbyteri, qui solum forma deprecatoria utitur. Episcopus enim non solum deprecatorie, sed etiam ex potestate sua, quam a Deo accepit, dicit: «Ego te confirmo». Porro ex Patribus Ambrosius satis aperte hujus formae meminit, cum ait in lib. de iis, qui initiant, mysteriis, cap. 7: « Serva quod accepisti; signavit te Deus Pater, confirmavit te Christus Dominus ». Neque est mirum, quod quaedam omiserit: nam eo loco non referebat ipsam formam, sed tantum revocabat in memoriam Confirmatorum ipsum ritum, quo fuerant confirmati; ad id autem satis erat si principalia verba commemoraret.
Non debet autem mirum videri, si Patres non expresse ponunt hanc formam: nam neque aliorum Sacramentorum formas describunt, tum quod res essent omnibus Christianis notse ob quotidianum usum, tum etiam ne Gentilibus, qui libros nostros videbant, proderent ejusmodi mysteria sine necessitate. Itaque nullus fere est veterum, qui disertis verbis scripserit formam Baptismi esse: « Ego te baptizo, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti», tantum dicunt qui enim inungit, manus imponit: et idcirco utrumque significari, etiamsi alterum tantum exprimi videatur. Haec solutio probabilior est. Nam constat Apostolos in Confirmatione usos esse Chrismate, cum id asserant Dionysius, et Clemens; et praeterea unctionis meminerint antiquissimi auctores, Theophiius Antiochenus, Tertullianus, Cyprianus, Cornelius, Origenes, et alii, ante quos non fuit ullum Concilium Oecumenicum, in quo id institui potuerit. Constat etiam optandum esse, ut possit defendi, Apostolos semper eadem materia usos, et non modo una, modo altera: id enim tutius, et expeditius est. At cur, quaeso, id non potest defendi? « Quia, inquiunt, Lucas meminit impositionis manuum, et non meminit Chrismatis. » Sed nec usquam Lucas, aut alia Scriptura, aut etiam ullus veterum dicit, Apostolos vario modo hoc Sacramentum ministrasse. Et praeterea in verbis Lucae posse intelligi etiam Chrisma, multis modis probare possumus: Apostolos autem mutasse materiam, nescio an ullo modo probari possit, nisi recentiorum auctoritate.
Primo igitur sic probd: Apostolos semper manus imponendo signasse Chrismate, ac proinde Lucam ritum illum compendio perstrinxisse, et ex una parte rem totam intellexisse. Nam Patres, qai uno in loco dicunt per impositionem manus dari Spiritum sanctum, iidem in alio loco dicunt dari per unctionem Chrismatis, et aliquando utrumque simul conjungunt; ex quo apparet utrumque ad ritum hunc pertinere, et illis perinde esse, sive unum, sive alterum exprimant. Tertullianus libro de resurrectione carnis supra citato, tractans hunc ritum, dicit, carnem ungi, signari, et manus impositione obumbrari: tamen in libro de proscriptionibus solum exprimit signari in fronte; et lib. I. in Marcionem, solum exprimit unctionem; libro de Baptismo exprimit unctionem; et manus impositionem. Ita videmus unum auctorem modo unam partem, modo duas, modo tres ejusdem ritus exprimere; et tamen semper rem eamdem significare. Cyprianus lib. I. epist. ult. solum meminit unctionis; lib. II. epist. f. solum meminit manus impositionis, cum de una re, et eadem loquatur; in epistola vero ad Jubajanum, cum manus impositione
addit signaculum dominicum, de quo nihil dixerat in prioribus duabus epistolis. Sic etiam Concilium I Arelatense, cap. 8. tantum nominat manus impositionem; et tamen Concilium II Arelatense paulo post celebratum, et eandem rem tractans, canon. 17. nominat unctionem Chrismatis. Damasus, et Leo supra citati, dicunt non licere Chorepiscopis ungere frontem baptizatorum Chrismate: et tamen Joannes III, hoc ipsum decretum citans, et nominatim allegans Damasum, et Leonem, ne semel quidem meminit Chrismatis, aut frontis, sed perpetuo hunc ritum vocat manus impositionem; ac hujusmodi exempla plurima possent adferri. Quid igitur mirum si S. Lucas ex una parte totum ritum significarit?
Secundo, idem probo alia ratione. Nam Patres, quando dicunt solos Episcopos, per unctionem Chrismatis dare Spiritum sanctum, semper allegant verba Lucae Act. VIII. ut patet ex Innocentio epist. 1. Damaso epist. 4. Leone epist. 88. Cypriano ad Jubajanum, Augustino lib. XV. Trinit. cap. 26. et ex aliis supra citatis. Ergo aut Apostoli Actor. VIII. manus imponendo ungebant Chrismate, aut isti omnes Patres male argumentantur. Dices, Bene illi argumentantur, quia licet Apostoli, Actor. VIII. non uterentur Chrismate, tamen Chrisma successit in locum manus impositionis, qua illi utebantur. Sed contra; nam si ita esset, saltem aliquis Patrum aliquando id significasset, ut intelligeremus vim argumenti ipsorum.
Tertio, idem probo ex aliis similibus.Scripturm locis, ubi brevissime aliquid comprehenditur, et tamen necesse est plura intelligere. Exemplum esse potest, quod Paulus in epistolis ad Timotheum, et ad Titum semper ordinationem vocat manus impositionem. Exemplum adfert Augustinus lib. de fide et operibus, cap. 9. ex cap. VIII. Actor. Ibi enim legimus, Eunuchum a Philippo baptizatum, cum dixisset: Credo Filium Dei esse Jesum (f). Augustinus autem recte notat Lucam per compendium rem attigisse, sed omnino credendum esse de multis aliis interrogatum Eunuchum, et multas alias cajremonias adhibitas in illo Baptismo. Alterum exemplum esse potest id, quod Lucas ait, Apcstolos baptizasse in nomine Christi, Actor. VIII. XIX. et alibi.
Nam ut supra ostendimus, Apostoli baptizabant in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: sed Lucas id per compendium dicere maluit, sciens rem esse notissimam. Aliud exemplum esse potest in eo, quod Paulus ait ad Tit. III. nos salvari per lavacrum regenerationis: ubi nihil dixit de verbo, et tamen intellexit sine ullo dubio lavacrum cum verbo, ut ipse idem alibi expressit Ephes. Y. Et multa sunt hujusmodi, qua? longum esset recensere.
Una est hic difficultas, quod videtur hsec nostra solutio repugnare Innocentio III, cap. Cum venisset, extra de sacra unctione, et Concilio Florentino in instr. Armenorum. Nam Innocentius dicit, per frontis Chrismationem designari manus impositionem Apostolorum: Concilium autem dicit loco illius manus impositionis dari nunc in Ecclesia Confirmationem.
Respondeo: In primis, non omnia quae habentur in Decretis, aut Conciliis ad fidem pertinere, sed solum ea, quae definiuntur: hoc autem,;de quo agimus non definitur, sed tantum obiter dicitur ad rem explicandam.
Dico tamen Secundo et melius, ac tutius, Innocentium, et Concilium non velle dicere, Chrisma esse loco impositionis manuum, quasi Apostoli non uterentur Chrismate, et nos non utamur impositione manus: sed velle dicere, id ipsum quod Apostoli faciebant, cum dicebantur imponere manus, facere nunc Episcopos, cum dicuntur Confirmare, vel Chrismate. Distinguitur enim in his locis, non ritus a ritu, sed modus loquendi a modo loquendi; et personae a personis; et denique illa particularis impositio manuum ab ista, quae modo est: siquidem tunc communiter dicebatur hoc Sacramentum impositio manus, nunc dicitur communiter Confirmatio; praeterea illam dabant Apostoli, istam Episcopi; denique illa erat efficacior, quia cum effectu interno, dabat etiam externum, et cum gratia gratum faciente, dabat etiam dona gratis data linguarum, et miraculorum etc. Hac ergo ratione dici potest id, quod nunc fit, esse loco ejus, quod tunc fiebat, licet sit idem, quoad substantiam. Et quod hic sit sensus eorum locorum, probatur dupliciter. Primo, quia Concilium ct Innocentius, non dicunt, Chrisma esse loco impositionis manuum, sed Sacramentum Confirmationis esse locq impositionis manuum. At certe Apostoli omnium Tom. III.
consensu dabant Sacramentum Confirmationis, sive adhibuerint Chrisma, sive non. Secundo, quia Concilium et Innocentius ibidem dicunt Episcopos esse in Ecclesia loco, seu vice Apostolorum. At certe Apostoli veri Episcopi erant, licet aliquid etiam amplius haberent.
Secunda objectio Kemnitii contra eandem propositionem sumitur ex Patribus. Nam ut ipse dicit, Tertullianus in lib. de Baptismo dicit, hanc unctionem sumptam esse ex veteri disciplina, id est, ex Testamento veteri; proinde non a Christo institutam. Cyprianus in sermone de ablutione pedum, dicit has caeremonias non a Christo, sed ab hominibus institutas, et in sermone de Chrismate dicit, relictam esse hanc unctionem ex Testamento veteri. Basilius ait, nullam extare ).oyov ye^oappcvov de unctione Chrismatis. Atque ex his auctoribus dicit Kemnitius satis aperte refelli mendacium Fabiani Papae et Martyris, qui asseruit hanc unctionem a Christo ipso Apostolis traditam.
Respondeo, Tertullianum id solum asserere, praecessisse in Testamento veteri figuras hujus Sacramenti; ex quo nou sequitur non esse a Christo institutum: nam ibidem asserit diluvium fuisse figuram Baptismi, et tamen fatetur Kemnitius non negasse Tertullianum Baptismum a Christo institutum. Cyprianus in sermone de ablutione pedum non loquitur de Sacramento Confirmationis, cum dicit caeremonias Sacramentorum ab hominibus institutas, sed intelligit alios ritus, quos adhibemus: imo contrarium colligitur ex hoc auctore, nam in isto sermone de ablutione pedum, dicit Christum esse auctorem sui Sacramenti, et sermone sequenti, qui est de Chrismate, dicit hanc unctionem esse divinitus institutam; et esse Sacramentum: ex quo certe colligitur a Christo institutam. Neque obstat, quod asserat manasse ex Testamento veteri, quia id intelligit ratione figurarum, ut diximus de Tertulliano. Porro Basilius nihil affirmat contra nos, aut S. Fabianum: neque enim aut S. Fabianus, aut nos dicimus esse scriptam in divinis litteris institutionem Chrismatis; sed dicimus haberi ex traditione non scripta, et tamen certissima; et cui fides habenda est, ut ipsi verbo scripto, ut ibidem scribit Basilius, libro videlicet, de Spiritu sancto, cap. 27. Neque id repugnat iis, quse dicta sunt initio capitis superioris.
Baptisma dari cum invocatione Trinitatis. Imo Dionysius, cap. ult. hierarchiae Ecclesiasticae dicit fas non esse litteris mandare verba, quibus in administratione Sacramentorum utitur Ecclesia. Et Innocentius I, in epist. 1. cap. 3. de Confirmatione loquens: « Yerba, inquit, dicere non possum, ne magis prodere videat, quam ad consultationem respondere. » Denique ipse etiam Magister sentent.lib.IV dist. 7. noluit verba formae hujus Sacramenti ponere: tantum ait, formam esse manifestam, nimirum verba, quibus Episcopi ubique utuntur, cum hoc Sacramentum administrant.
Sed objectiones haereticorum videamus.
Prima objectio Calvini est lib. IV Institut. cap. 19. §. 5. ubi postquam recitaverat formam illam: « Signo te signo crucis etc. Pulchre, inquit, et venuste, sed ubi Dei verbum? » Respondeo: Dei verbum non scriptum, sed traditum, satis testari morem universae Ecclesiae Catholicae. Nam neque aliorum Sacramentorum formae expresse in Scripturis habentur: nusquam enim scriptum est, in Baptismo dicendum esse: « Ego te baptizo ». Et praeterea Calvinus fatetur Ordinationem ministrorum esse Sacramentum in eodem cap. 19. lib. IV. Institut. §. 31. et tamen nusquam inveniet verbum in Scriptura, quod cum elemento faciat Sacramentum, ut ipse requirit de Confirmatione. Addo praeterea, nos in genere verbum habere Act. 8. ubi dicuntur Apostoli orasse cum manus imponerent. Nam formae Sacramentorum passim a Patribus dicuntur preces mysticae, licet interdum proferantur per verbum indicantis: nam semper a Deo cxpectatur, et petitur principalis operatio in Sacramentis. Denique II. Cor. I. alludens Paulus ad formam hujus Sacramenti, expressit principalia verba, cum ait: Qui nos confirmat Deus, et signavit etc..
Secunda objectio, §. 7. « Unde, inquit, vocant oleum salutis? quis eos in oleo salutem quaerere docuit? «Et infra:»Hoc vero non a me, sed a Domino, audacter pronuncio, qui oleum vocant oleum salutis, salutem, qua; in Christo est, abjurant, Christum abnegant, partem in regno Dei non habent.
Oleum ventri, et venter oleo: utrumque Dominus destruet ». Respondeo: Totum hoc argumentum niti Calvini auctoritate. Nam verbum Dei non protulit, quamvis se ex Dei nomine loqui mentiatur, ubi dicatur salutem, qua; est in Christo, abjurare, qui oleum Confirmationis vocant oleum salutis. Et- quidem si in oleo sine Christo salutem quaereremus aliquid Calvinus diceret, sed cum oleum faciamus instrumentum dumtaxat applicandae gratiae Christi; mirum est unde suspicari potuerit Calvinus, Christum negare, qui oleum vocat oleum salutis. Adde, quod ejusmodi phrases sunt in Scripturis frequentissimae, ut IV. Reg. XIII. sagitta salutis, II. Cor. VI. dies salutis, Actor XIII. verbum salutis, Luc. I. scientia salutis. Adde etiam, quod Calvini argumentum non minus valet contra aquam Baptismi, et panem Eu charistia;, quam contra oleum Confirmationis: nam et illadicitur lavacrum regenerationis, et renovationis, Tit. III. et panis Eucharistiae dicitur panis vitee, Joan. VI. Respondet ibidem Calvinus in Sacramentis duo spectanda esse, naturam elementorum, et eam esse corruptibilem, et salutem adferre non posse; et vim spiritalem a verbo Dei impressam, et ratione illius aquam in Baptismo, et panem, ac vinum in Eucharistia salutem adferre. At cur, quaeso, non idem nos de oleo dicere possumus?
Tertia objectio est Kemnitii in 2 part. Examinis, pag. 288. forma hujus Sacramenti: « Signo te signo crucis etc. » non habetur in vetustis scriptoribus, nec in ipsis* Canonibus etc. Respondeo: Jam reddidi causam hujus rei.
Quarta objectio ibidem. In ipsis Pontificalibus non est eadem lorma. Nam Gabriel recitat quosdam pro « Chrismate salutis », dicere: « Chrisma sanctificationis»; et Gerson habet formam: «Firmo te signo crucis, et Chrismate salutis». Respondeo: Ista omnia in idem coincidere cum nostra forma: semper enim est idem sensus, sive dicas Salutis, sive sanctificationis, sive confirmo, sive firmo etc., quamvis enim oporteat praescriptis verbis uti, et nihil mutare, et qui secus faciunt, peccent, tamen (ut saepe diximus) dum idem sensus manet, semper Sacramentum conficitur: et potest facile fieri, ut in variis Ecclesiis sit aliqua varietas in vocibus, modo maneat sententia eadem: ut etiam patet in forma Baptismi Latinorum et Graecorum.
Chapter 11 of 14