Caput XIII
esse propria Episcoporum, ut inde eorum eminentia supra caeteros appareret. Illud— autem (non ob legis necessitatem) non refertur ad legem ministrandi confirmationem, sed ad legem consequendae salutis: significat enim Hieronymus non esse necessarium ad salutem absolute, ut quis ab Episcopo confirmetur; nam etiam sine tali Confirmatione per solum Baptisma salvari potest. Unde continuo subjungit, explicans quod dixerat: « Non ob legis necessitatem; alioqui lugendi essent, qui in vinculis a presbyteris, vel diaconis baptizati ante moriuntur, quam ab Episcopis invisantur. » Quod si id non placeat, dici potest, loqui Hieronymum de lege, quae sumatur ex natura rei, ut sensus sit; id esse tributum solis Episcopis, non ob legis necessitatem, id est, non quod id necessario requirat natura rei, quasi aliter fieri non posset; sed quia voluit Dominus hac re honorare Episcopalem dignitatem.
Septimum argumentum. A multis jam annis in Germania nulli fere Episcopi confirmant, sed suffraganei quidam, qui sunt fictitii Episcopi, et larvee Episcoporum potius, quam Episcopi. Respondeo: Suffraganeos esse veros Episcopos, quia et Ordinationem habent, et jurisdictionem, licet careant possessione propriae Ecclesiae. Quocirca licet non possint extra suam Ecclesiam confirmare sua auctoritate, possunt tamen si ad id invitentur a proprio Episcopo.
De cieremoniis Confii'inationis.
Duplices sunt caeremoniae in hoc Sacramento. Primum enim multae caeremoniae adhibentur in consecratione Chrismatis feria 5. in ccena Domini. Deinde quaedam etiam adhihentur in ipsa collatione hujus Sacramenti.
Ac ut a Primo genere incipiamus, tractant de ritu consecrationis omnes, qui scribunt de divinis officiis, cap. de feria 5. in coena Domini, ut Isidorus, Alcuinus, Amalarius, Itabanus, Rupertus et alii.
Fiunt autem quatuor caeremoniae. Primo benedictiones olei, et balsami per oratio¬
nes: et hoc reprehendi non potest, cum Apostolus, I. Timoth. -I. dicat, omnia sanctificari per verbum Dei, et orationem.
Secundo fiunt etiam benedictiones olei et balsami per signum crucis: ac ne id quidem reprehendi potest, cum sine hoc signo nihil consecrari possit, ut testantur omnes fere Patres, sed praecipue Chrysostomus horail. 55. in Matth. et in libro quod Christus sit Deus; et Augustin. tract. 118. in Joan. et ser. 181. de tempore, cap. 3.
Tertio, halat Episcopus aliquoties super ampullam Chrismatis. Et quidem haec caeremonia ridicula, et magica videtur haereticis: nam id aperte scribit Kemnitius, pag. 285. et Calvinus ad hanc caeremoniam respexit, cum ait lib. IY Institut. cap. 19. §. 10. Chrisma faBtido anhelitu inquinari: tamen et antiquissima est, cum ejus meminerint auctores citati, Amalarius et alii; et praeterea, ab exemplo Domini sumpta, qui in Apostolis insufflavit, Joan. XX. ut ea caeremonia demonstraret, Spiritum sanctum in eos descendere. Et sane cum vult Ecclesia descensum sancti Spiritus designare ad aliquid sanctificandum; quo meliori signo uti potest, quam eo, quo Christus ipse ad rem eandem designandam uti voluit? Quod si magica est ha)c caeremonia, Christum Magiae doctorem faciemus, quod est impium et blasphemum. Neque magica dici potest ulla caeremonia, nisi cum effectus mirabilis expectatur a Diabolo, cum quo foedus ineunt magi: nos autem effectum a Diabolo nullum expectamus, sed a solo Deo, a quo id per orationes petimus, ut saepe dictum est.
Quarta caeremonia est, quod Chrismajam consecratum, salutatur ab Episcopo, et Presbyteris, his verbis: « Ave sanctum Chrisma. «Atque hanc caeremoniam idololatricam esse dicunt adversarii. Tilmannus Heshusius, lib. de erroribus Pontificiorum, tit. 22. num. 26. « Chrisma, inquit, tantum non adorandum: Siquidem haec verba dici jubent: Ave sanctum Chrisma. » Reprehendit etiam hanc caeremoniam Kemnitius, pag. 289. et Calvinus lib. IY. Institut. cap. 19. §. 21. Sed inepte in primis ad idololatriam hoc referunt, cum aliud sit salutare, aliud adorare: alioqui etiam Dominus, qui Matth. ult. dixit mulieribus: Avete, eas adorasse diceretur. Adhibetur quidem Chrismati consecrato reverentia, quia est res sacra, et vim habet ut Dei instrumentum sanctificandi: sed non adoratur ut Deus, alioqui etiam Hebraei idololatrae fuissent, qui arcam Domini ligneam adorabant; idque faciebant Propheta monente Psalm. XCVIII. Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. Dices: ridiculum videtur salutare rem inanimam. Respondeo: id esse usitatissimum, in signum gratulationis etiam res inanimas salutare, ac si viverent, et sentirent. Ita Nazianzenus orat, ad 160. Patres cum Episcopatu se abdicaret, vale dicit cathedrae, templo, psalmodia1, aliisque id genus rebus. Hieronym. in epist. de obitu Paulae, describit salutationem quam B. Paula ad Bethlehem habuit, cum eam primum vidit. Imo et.Eneas apud Virgilium in VII. Eneidos Italiam salutat, cum eam primum ingreditur. Suntque ejusmodi exempla plane infinita.
Jam vero in ipsa Confirmatione praeter caeremoniam essentialem ungendi, et signandi frontem cruce; adhibentur etiam aliae octo caeremoniae. Prima ut susceptor adsit, sicut in Baptismo, qui confirmandum offerat Episcopo. Estque haec caeremonia antiquissima, ut patet ex decretis antiquorum Pontificum, et Conciliorum, quae citantur a Gratiano, 30. quaest. 1. can. Si quis; et can. de his; et quaest. 4. can. Si quis ex uno; et de Consecrat, dist. 4. can. in Catrfchismo.
Secunda, ut variae preces dicantur super confirmandos, et quidem cum manus impositione; quem ritum solum adversarii non reprehendunt.
Tertia, ut confirmato pax” detur rab Episcopo, in signum acceptae gratiae Spiritus sancti, cujus effectus est pax.
Quarta, ut confirmatum Episcopus manu leviter cedat, ut is intelligat se contra ignominiam, et verba pro Christo ferenda, pa- / tientia praecipue armandum.
Quinta, ut fascia ligetur frons, tum ne Chrisma facile defluat, tum ut significet,
acceptam gratiam diligenter conservandam, juxta illud I. Joan. II: Unctionem, quam accepistis, maneat in vobis. Sed in hae re servanda est Ecclesia) consuetudo: alicubi enim ad septem dies frontis fascia conservatur, alicubi ad tres, alicubi continuo abluitur, et exsiccatur Chrisma a sacerdotibus, ut fascia opus non sit.
Sexta, ut ad septem dies non lavetur caput, seu frons. Cujus ceeremonise meminit Ilugo lib. II. de Sacramentis par. 7. cap. 6, Tertullianus lib. de Baptismo scribit a die Baptismi per totam hebdomadam Christianos lavacro abstinere solitos: quod quidem faciebant non tantum ob Baptismum, sed etiam et fortasse praecipue ob Chrisma, quod eodem die dari solebat.
Septima, ut in Sabbato Paschae, et Pentecostes detur Confirmatio, quia videlicet iis diebus dari debet Baptismus, ut supra diximus. Hoc tamen tempore, quia ut plurimum non dantur simul haec Sacramenta, laudabilis est consuetudo multorum Episcoporum, ut in festis Pentecostes praecipue confirment, quia nimirum in eo festo data est prima Confirmatio a Deo sanctis Apostolis.
Octava, ut a jejunis detur, et accipiatur confirmatio; de qua re extant canones Conciliorum, apud Gratianum de Consecrat, dist. 5. can. Ut jejuni, et can. Ut Episcopi.
Ad haec omnia Kemnitius addit pag. 323. mirum esse cur Pontificii malint has suas caeremonias, quam examen puerorum, professionem fidei, et adhortationem; ac tragice queritur, a nobis ista omnia rejici, nec pati nos velle ullam emendationem. Sed sunt ista omnia verba otiosa. Nos enim nihil horum rejicimus, sed volumus omnia fieri suo loco, et tempore; nec patimur nobis eripi Sacramentum a Christo institutum, et caeremonias a Patribus traditas praetextu examinis puerilis. Ac de Sacramento Confirmationis satis dictum est.
Chapter 14 of 14