Skip to the text

Caput VI. Idem probatur ex Latinis

I. Tertullianus in libr. de resurrectione carnis, videtur totum ritum brevissimecomprehendere, id est, unctionem, signum crucis, et impositionem manus: « Caro, mquit, ungitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut anima muniatur; caro manus impositione adumbratur, ut anima Spiritu illuminetur. » Et ibidem conjungit hoc Sacramentum cum Baptismo, et Eucharistia: nam antea dixerat: « Caro abluitur, ut anima emaculetur. » Et post illa omnia subjungit: « Caro corpore Christi vescitur, ut anima de Deo saginetur. » Idem in lib. I. contra Marcionera non procul a fine, iterum conjungit olei unctionem cum aqua Baptismi, et pane Eucharistiae: et similiter in lib. de praescriptione haereticorum. Denique in lib. de Baptismo, sic ait: * Exinde egressi de lavacro, perungimur benedicta unctione. » Et paulo post: « In nobis carnaliter currit unctio, sed spiritualiter proficit. * Et paulo post: « Dehinc manus imponitur per benedictionem advocans, et invitans Spiritum sanctum. »

II. Sanctus Cyprianus lib. I. epist. ult. a Ungi quoque necesse est eum, qui baptizatus sit, ut accepto Chrismate esse unctus Dei, et habere in se Christi gratiam possit. » Et lib. II. epist. lf « Tunc demum plene sanctificari, et esse Filii Dei possunt, si Sacramento utroque nascantur. » Vide, Sacramentum vocari Confirmationem, et cum Baptismo conferri. Item in epist. ad Jubajanum: « Nunc quoque apud nos geritur, ut qui in Ecclesia baptizantur, per Praepositos Ecclesiae offerantur, et per nostram orationem, et manus impositionem Spiritum sanctum consequantur, et signaculo Dominico consummentur. » Si quis objiciat, Cyprianum in his omnibus locis agere causam Anabaptismi: Respondendum est, id quidem esse verum, sed non ob id esse falsa, quae de ritu, et effectu sacri Chrismatis ab eo dicuntur. Nam Ecclesia Catholica semper notavit errorem Cypriani de Anabaptismo; numquam notavit ut errorem id, quod ille scripsit de Confirmatione; et

Sanctus Augustinus lib. V. de Baptismo refellit argumenta Cypriani pro Anabaptismo, nec tamen unquam, vel uno verbulo damnat, quae Cyprianus de hoc Sacramento tam magnifice scripsit.

  1. Auctor sermonum de operibus Cardinalibus Christi, quae habentur inter opera Cypriani, tametsi revera non est Cyprianus, est tamen antiquus, 'et doctus, et apertissime tribuit Chrismati consecrato vim sanctificandi eo modo, quo Cyrillum loquentem audivimus. Sic enim loquitur in sermone de unctione Chrismatis: « Hodie in Ecclesia ad populum acquisitionis sanctificandum, in participatione dignitatis et nominis sacrum Chrisma conficitur, in quo mixtum oleo.balsamum regiae, et sacerdotalis gloriae exprimit unitatem, quibus dignitatibus initiandis divinitus est unctio instituta. » Et infra loquens de Chrismate: « Sanctificatis elementis jam non propria natura praebet effectum, sed virtus divina potentius operatur, et adest veritas signo, et Spiritus Sacramento. » Et infra: « Et hujus unctionis beneficio, et sapientia nobis, et intellectus divinitus datur; consilium, et fortitudo ccelitus filabitur; scientia, et pietas, et timor inspirationibus supernis infunditur. Hoc oleo uncti cum spiritualibus nequitiis colluctamur. »

IV. EusebiusEmissenus, seu quicumque fuit auctor (nam sine dubio Latinus fuit, et insignis) in serm. de Pentecoste: « Quod inquit, nunc in confirmandis Neophytis manus impositio tribuit singulis, hoc tunc Spiritus sancti descensio in credentium populo donavit universis. » Et infra: « Ergo Spiritus sanctus, qui super aquas Baptismi salutifero descendit illapsu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in Confirmatione, augmentum praestat ad gratiam. »

V. Prudentius in l^opa^ia, cum pugnam luxuriae et sobrietatis describit:

Post inscripta, inquit, oleo' frontis signacula,

per quae

Unguentum regale datum est, et Chrisma perenne.

Et in hymno ante somnum:

Cultor Dei memento Te fontis, et lavacri Rorem subiisse sanctum,

Te Chrismate innotatum.

VI. Pacianus in lib. de Baptismo: « Lavacro, inquit, peccata purgantur. Chrismate sanctus Spiritus superinfunditur: utraque vero ista, manu et ore antistitis impetramus.» Item in I. epist. ad Sympronianum Novatianum: « Si ergo et lavacri, et Chrismatis potestas, majorum longe Charismatum ad Episcopos inde (ex Apostolorum forma) descendit; et ligandi quoque jus adfuit, atque solvendi: » Ubi vides, Chrisma non solum conjungi cum Baptismi et Poenitentiae Sacramento, sed etiam anteponi Sacramento Poenitentiae; dicit enim esse potestatem majorum Charismatum, posse Chrismate inungere, quam solvere, vel ligare: et inde probat posse Episcopum solvere, et ligare, quia potest baptizare, et Chrismate consignare, quae sunt majora munera. Idem in epist. 2. « Vestrae plebi, inquit, unde Spiritus, quam non consignat unctus sacerdos? »

VII. Ambrosius lib. III. de Sacramentis, cap. 2. « Sequitur, inquit, spirituale signaculum, quia post fontem sequitur ut perfectio fiat, quando ad invocationem sacerdotis Spiritus sanctus infunditur.» Etlib.de iis qui initiantur mysteriis, cap. 7. « Repete, quia accepisti signaculum spirituale. » Et infra: « Serva quod accepisti, signavit te Deus Pater, confirmavit te Christus Dominus. »

VIII. Hieronymus in Dialogo contra Lu~ ciferianos, posteaquam dixerat, Episcopos baptizatis per impositionem manuum dare Spiritum Sanctum, subjungit: « Exigis, ubi scriptum sit? In Actibus Apostolorum. Sed etiamsi Scripturae auctoritas non subesset, totius orbis in hanc partem consensus instar praecepti obtineret. »

IX. Augustinus lib. XV. Trinit. cap. 26. dicit, Ecclesiam adhuc servare, quod fecerunt Apostoli Act.VIII. ut ejus praepositi manus imponant ad Spiritum sanctum accipiendum. Ibidem etiam meminit Chrismatis. Item in praefatione 2. concionis in Psalm. 26. dicit, hac unctione spiritualiter homines perfici. Item lib. III. de Baptismo, cap. 16. et tract. VI. in epist. Joan. dicit, nunc quidem non loqui linguis, quibus imponuntur manus post Baptismum, tamen revera accipere Spiritum sanctum, et latenter, atque invisibiliter infundi charitatem. Sed praecipuus locus est lib. 11. contra literas Petiliani, cap. 104: « In hoc unguento, inquit, Sacrati) Luc. 7*11, 39.

mentum Chrismatis vult Petilianus interpretari: quod quidem in genere visibilium signaculorum sacrosanctum est, sicut ipse Baptismus; sed potest esse in hominibus pessimis. » Et infra: « Discerne igitur visibile sanctum Sacramentum, quod esse et in bonis, et in malis potest: illis ad praemium, istis ad judicium, ab invisibili unctione charitatis, quae proprie bonorum est. »

X. Beda lib. VI in Lucam, exponens illa verba Luc. XXII: Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem olivarum. «In montem, inquit, olivarum discipulos educit, ut omnes in morte sua baptizatos altissimo sancti Spiritus Chrismate confirmandos esse designet. »

His accedant qui de hoc Sacramento ex professo tractant. XI. Rabanus lib. I. de Institut. clericor. cap. 30.

XII. Amalarius lib. I. de officiis Ecclesiasticis.

XIII. Hugo lib. II. de Sacramentis, part. 7. et

XIV. Magister cum omni Schola lib. IV Sentent. distinet. 7.

His accedant tria miracula ad hujus Sacramenti confirmationem a Deo ostensa. Primum exstat apud Optatum lib. II. ubi refert, ampullam S. Chrismatis ab Arianis per fenestram projectam, Angelica manu sustentatam collidi non potuisse. Alterum exstat in vita S. Reraberti Bremensis Episcopi apud Surium tom. I. in mense Februario, quse scripta est ante annos 700. Ibi legimus S. Rembertum inter confirmandum caecum illuminasse. Tertium exstat in vita S. Malachiae a S. Bernardo scripta: « Puerum, inquit Bernardus, mente captum, ex his quos lunaticos vocant, inter confirmandum sacra unctione curavit. » Loquitur autem de Malcho Episcopo S. Malachise praeceptore.

Chapter 7 of 14