Skip to the text

Caput I. De necessitate gemituum,, ex Psalmis

Necessitatem gemendi demonstraturus ex Scripturis sanctis utriusque Testamenti, ac deinde ab exemplis, et doctrina sanctorum, a testimoniis Davidis exordiar: siquidem Psalmi Davidis pleni sunt gemituum, et lacrymarum. Sed quia David, ut plurimum, de lacrymis suis loquitur, tres solum versiculos considerabimus, in quibus David omnes hortatur ad lacrymas, quasi ad officium proprium sanctorum, qui pertinent ad columbam. Unus versiculus est in Psalmo octogesimo tertio, qui sic habet: Beatus vir, cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum, in loco quem posuit. Alter versiculus est in Psalmo nonagesimo quarto, cujus haec sunt verba: Venite adoremus, et p7'ocidamus ante Deum ploremus coram Domino, qui fecit nos. Tertius versiculus est in Psalmo centesimo vicesimo quinto: Qui seminant in lacrymis, in exultatinne metent.

Primus versiculus tria requirit ab eo, qui ad culmen beatitudinis pervenire desiderat. Primum est, ut de sua virtute diffidens, de auxilio Dei valde confidat, sic enim ait: Beatus vir, cujus est auxilium abs te, hoc est, ille beatus est in spe, et beatus erit in re, qui non confidit in virtute sua, sed in auxilio Domini; et ideo auxilium ejus non est a se, sed abs te. Nihil enim magis odit Omnipotens, quam superbiam ejus, qui per elationem mentis excaecatus, non agnoscit imbecillitatem suam. Alterum est, ut non ita confidat in adjutorio Altissimi, ut existimet.

nihil a se fieri oportere: necesse est enim, ut liberum arbitrium cooperetur gratiae, juxta illud Apostoli in priore ad Corinthios: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Ubi non dixit Apostolus, non autem ego, sed gratia Dei, ne forte suspicaretur aliquis nihil a nobis requiri, nisi, ut sinamus Deum, per gratiam in nobis operari: addit igitur, Mecum, ut significet, nos cooperatores, et coadjutores Dei in opere nostrae salutis esse debere, ut idem Apostolus in priore ad Corinthios docet, cum ait: Dei adjutores sumus. Ideo subjungit Propheta: Ascensiones in corde suo disposuit, id est, non expectavit, ut auxilium gratiae Dei illum jacentem, et dormientem sursum eveheret; sed ipse praeventus, et adjutus gratia Dei, disposuit ascensiones in corde suo: proposuit videlicet, non tam corpore, quam corde ascendere de virtute in virtutem, quousque culmen perfectionis attingeret. Tertium est, ut ascensio ista fiat in valle lacrymarum, in loco, quem ipse sibi posuit. Deus enim posuerat hominem in paradiso, ubi non erat opus in ascendendo laborare; sed ipse homo posuit sibi locum, merito culpae suae, in valle lacrymarum, unde cum gemitu et lacrymis, non sine magno labore, et fatigatione est ascendendum. Dicitur autem vallis lacrymarum locus, unde ascensio disponenda est; quoniam nemo potest in tam laborioso itinere perseverare, nisi identidem ad Deum gemat pro novo auxilio, et pane lacrymarum reficiatur, juxta illud ejusdem Prophetae: Fuerunt mihi lacrymse mese panes die, ac nocte. Hinc videlicet intelligere possumus, quantum aberrent a via, quae ducit ad montem Dei, qui vallem lacrymarum declinare conantur, et per prata floribus referta discurrere malunt juxta illud Sapienti*: Nullum sit pratum, quod non pertranseat luxuria nostra, qui postea frustra queruntur, et dicunt: Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis. Nec minus aberrant qui per vallem lacrymarum, sine lacrymis, et gemitu ascendere se posse confidunt. Ejusmodi autem sunt, qui corde arido sine attentione et sine devotione, nec sine mentis evagatione aut orant, aut psallunt, aut libros Dei curiose magis, quam pie legunt.

Sed venianus ad alterum Psalmi versiculum: Venite adoremus, et procidamus, et ploremus coram Domino, qui fecit nos. Illud, Venite, vox est invitantis, et cohortantis. Invitat enim rex David, et cohortatur populum Dei, ut conveniat ad Deum honorandum, et laudandum corde, voce et opere. Frequens est in Scripturis haec invitatio per verbum. Venite, non solum ad bona opera, sed etiam ad mala. Venite faciamus nobis civitatem, et turrim, quae pertingat ad coelum, dixerunt in Genesi gigantes Babylonis. Venite, descendamus, et confundamus linguam illorum, dixit ibidem Deus ad Angelos ministros irae suae, vel Deus Pater ad Filium et Spiritum sanctum, contra gigantes Babylonis. Adoremus. Hoc verbum ad Spiritum pertinet. Nam Spiritus est Deus: et eos, qui eum adorant, in spiritu, et veritate adorare oportet. Siquidem adoratio externa per genuflectionem, vel prostrationem exhiberi solet tum ipsi Deo, tum etiam hominibus. Nam in Genesi Abrahamus adoravit populum terrae: et in libro tertio Regum, Nathan Propheta adorat regem David pronus in terra; quod idem paulo post facit Bethsabee uxor Regis. Sed adoratio per internam agnitionem Creatoris et humiliationem, ac reverentiam quae debetur primo principio, et supremo fini omnium rerum proprie soli convenit Deo. Et placidamus. Hoc refertur ad reverentiam corporalem, quae Deo debetur, ut supremo, et altissimo regi, et Domino rerum omnium. Quo enim est persona sublimior, cui reverentiam exhibemus, eo submissio, et humilitas debet esse profundior. Dicitur ergo, Adoremus et procidamus, ut simul mente, et corpore divinae Majestati debitum obsequium deferamus. Et ploremus coram Domino, qui fecit nos. Haec vox postrema simul ad spiritum, et ad corpus pertinere videtur. Ploratus enim, ut sonus oris, corporalis est; ut vero significat affectum mentis, spiritualis esse dignoscitur. Sed quorsum ad mentis

adorationem, et corporis prostrationem additur ploratus? an non magis reverentiam illam exultatio, aut jubilatio comitari debuisset? Certe Pealmus in principio sonuit: Venite exultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro. Sed maluit Propheta sanctissimus, ct sapientissimus ploratum nominare, quoniam ploratus non minus ad exultatiotionem, et jubilationem, quam ad supplicationem, et orationem pertinet; nec minus ad res bonas obtinendas, quam ad malas deprecandas accommodari potest. Est enim ploratus quasi condimentum desideriorum et postulationum, et quasi viva quaedam rhetorica ad commovendos animos, et res persuadendas aptissima. Dicit igitur Propheta: Ploreremus coram Domino, qui fecit nos; ac si dicere valuisset, ploremus prae gaudio, quia is, qui nos fecit, optimus, et amantissimus Pater noster est. Ploremus prae tristitia, quia parentem optimum, et justissimum ad iracundiam provocavimus. Ploremus prae gaudio, et amore, quia Dominus, qui fecit nos, Suavis et mitis est, et multae misericordiae. Ploremus prae tristitia, et timore, quia justus est Dominus, qui fecit nos, et justitiam dilexit, et aequitatem vidit vultus ejus. Ploremus prae laetitia, et exultatione, quia Dominus, qui fecit nos, Non vult mortem peccatoris, sed magis ut convertatur, et vivat. Ploremus prae sollicitudine, et pavore, quia Dominus, qui fecit nos, Arcum suum jam tetendit, et paravit illum, et exacuit sicut fulgur, gladium suum.

Igitur ex hoc versiculo, non minus, quam ex priore, discimus, valde necessarium esse gemitum ad Deum. Et eum Ecclesia mater nostra singulis diebus ad preces matutinas, jubeat nos vel publice in templis, vel privatim in cubiculis frequentare versiculum istum, ac dicere: Ploremus coram Domino, qui fecit nos: mirum valde est, quod tam pauci ex nobis, Spiritum sanctum in Pro. pheta suo clamantem, et Ecclesiam matrem monentem, ut ploremus quotidie coraun Domino, vel non audiant, vel negligant implere, quod audiunt. Certe verendum est ne impleatur in nobis quod Isaias de Judaeis aliquando pronuntiavit: Incrassatum est cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt, ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, ut sanem eos. Profecto enim si quotidie cum gemitu columbino ploraremus coram Domino, qui fecit nos, id est, coram omnipotente, et amantissimo Patre nostro, quid non impetraremus? Quomodo non mutaremur in viros alteros? An non ascenderemus quotidie de virtute in virtutem? Non est Deus avarus distributor donorum suorum, Qui dat omnibus affluenter, et non improperat, ut loquitur Sanctus Jacobus: sed ideo non accipimus, quia non magni facimus dona Dei, neque gratiam remissionis peccatorum, neque ipsam vitam aeternam. Si enim ista magni faceremus, frequenter, ardenter, cum clamore valido, cum gemitu, etlacrymis peteremus, sic enim petunt temporalia bona cives hujus mundi, qui illa valde diligunt: sic etiam petunt, et accipiunt veri servi Dei dona coelestia, qui illorum pretium noverunt, sed hi pauci sunt; illorum infinitus est numerus.

Postremus versiculus apertissime docet lacrymarum necessitatem. Neque enim salvi esse possumus, nisi seminemus opera bona. Voluit enim Deus salutem aeternam esse mercedem operum honorum: qui autem seminant opera bona, sine dubitatione in lacrymis seminant, ut in exultatiAne metant. Opera enim vere bona, laboriosa, et difficilia sunt; et quemadmodum seminatum triticum indiget pluvia, et sole, sic opera bona indigent imbre lacrymarum, quibus gratia Dei, quae instar caloris solaris est impetretur. Ideo enim subjungit Propheta: Euntes ibant, et flebant mittentes semina sua: venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos. Igitur qui cupit in altera vita cum exultatione metere, non parcat laboribus, neque gemitibus in hac valle lacrymarum.

Chapter 1 of 35