Caput XII. De necessitate gemituum, ex auctoritate Ecclesiae
Claudam hunc primum libellum auctoritate Ecclesiae universae. Ecclesia enim Catholica mater nostra in hymnis sacris, quos decantari instituit in officio divino, frequenter admonet, ut flendo, aut gemendo, Dominum deprecemur.
Feria tertia ad laudes matutinas in feriali Officio sic legimus:
Jesum ciamus vocibus.
Flentes, precantes sobrie, etc.
Feria quarta ad nocturnum in feriali Officio:
Preces gementes fundimus,
Dimitte quod peccavimus.
Feria quarta ad laudes matutinas:
Flendo, et canendo quaesumus.
Intende nostris sensibus.
Sabbato ad nocturnum in feriali Officio:
Nostros pius cum canticis Fletus benigne suscipe.
Dominica die ad vesperas de tempore:
Tetrum chaos illabitur:
Audi preces cum fletibus,
Feria tertia ad vesperas feriales:
Munda virore gratiae,
Ut facta fletu diluat.
Omnes pro indulgentia.
Vocem demus cum lacrymis.
In Quadragesima ad vesperas:
Audi, benigne conditor.
Nostras preces cum fletibus.
In Quadragesima ad officium nocturnum:
Ploremus ante Judicem,
Flectamus iram vindicem.
In antiphona illa celebri, quae canitur post laudes, et post completorium, quse incipit: « Salve Regina, » sic legimus: « Ad te clamamus exules filii Evae, ad te suspiramus gementes, et flentes in hac lacrymarum valle. » Scio haec esse minuta, et omnibus nota: volui tamen ea consideranda proponere, et seorsim diligenter annotare: quia plurimi sic ea legunt, ut non videantur intelligere, vel cogitare quid legant; et dum se putant, Deum laudando, praemium promereri, iram in se divinam mentiendo provocant. Nam si verbis profitemur nos gemere, vel plorare, et interim corde arido verba illa sacra pronuntiamus, fortasse etiam, quod absit, ridemus, aut inania cogitamus: nonne rei mendacii apud Deum sumus? Et quid nos impetraturos a Domino sperare possumus, si cum verbis non concordat affectus? Merito reprehendit Propheta, vel potius Dominus per Prophetam, eos, qui labiis Deumhonorant, cor autem ipsorum longe est a Deo. Sed majore ratione nos reprehensione dignissimi sumus, si non facimus, quod nos facere dicimus, et alia voce pronuntiamus, quasi Deus non sit praesens, aut non audiat, aut certe irrideri possit. Et ipsa Virgo sanctissima Deipara, quomodo feret, et quam grato animo exaudiet nos dicentes, « Ad te clamamus exules lilii Evae, ad te suspiramus gementes, et flentes in hac lacrymarum valle, » si dum ista pronuntiamus, neque filios infelicis Evae nos esse meminimus, neque suspiramus ad matrem misericordiae, neque gemimus, vel ploramus; sed adacriter, et gaudentes cantamus; neque de valle lacrymarum ad montem Dei ascendere desideramus, imo neque vallem lacrymarum cognoscimus, neque in exilio nos esse existimamus: et si possemus in terris semper vivere, fortasse nunquam de coelesti patria cogitaremus?
Tu igitur, Domine suavis, et mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus te, recordare quod pulvis sumus: medere languoribus nostris: flare incipiat Spiritus tuus, et fluant aquae: mitte ad nos Spiritum sanctum tuum, qui orare nos faciat gemiti¬
bus inenarrabilibus. Aut certe si justo tuo judicio, non adsunt nobis lacrymae oculorum, saltem non desint gemitus cordis. Et si ne hoc quidem beneficio tuo digni sumus, saltem non deficiat nobis amor gemituum, et desiderium lacrymarum.
Chapter 12 of 35