Caput IX. De necessitate gemituum, ex Apostolis Paulo, et Jacobo
Apostolus Paulus in priore ad Corinthios gravissime reprehendit totam Ecclesiam Corinthiorum, quod non luxisset incestum unius Corinthii. Auditur, inquit, inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ut uxorem patris sui aliquis habeat. Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit. Tanta erat in prima illa nascente Ecclesia sollicitudo puritatis, ut vitia, praesertim ad luxuriam pertinentia, ne nominari quidem vellent inter Christianos. Sic enim loquitur idem Apostolus scribens Ephes.: Fornicatio, inquit, et omnis immunditia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Cum igitur unus quidam ex Corinthiis in incestum cum noverca lapsus esset, et hoc apud reliquos Christianos innotuisset, optabat Apostolus, ut tota Ecclesia peccatum illud publice lugeret. Quod quia facere neglexerunt, acriter illos reprehendit, et, ut ipse idem refert in epistola posteriore, non solum per litteras eos graviter corripuit, sed multas lacrymas fudit, dum reprehensionem illam ad eos misit: Ex multa, inquit, tribulatione, et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas. Ait igitur: Auditur inter vos fornicatio, quasi dicat: Multa sunt in vobis reprehensione dignissima: ac primum, istud est, quod nec nominetur inter vos, fornicatio, et fornicatio jam istic perpetrata: cum tam procul ab hac immunditia abesse vos aequum fuerit, ut ipsum etiam nomen ignoraretis. Et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. Hoc est alterum peccatum, quod fornicatio istic perpetrata, non fuerit simplex fornicatio, sed fornicatio incestuosa, et apud ipsos etiam gentiles inaudita. Quamvis enim olim apud varias gentes incestus non puniretur, tamen paulatim intelligere coeperant gentiles, eam conjunctionem cum natura pugnare, et jam Apostoli temporibus, etiam apud gentes vix audiebatur. Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis. Eoe est peccatum tertium Corinthiorum, quod inflati superbia, ita contenderent inter se, ut occupati in dissensionibus suis, non cogitaverint de remedio tanto sceleri adhibendo: debuissent enim, tanto flagitio cognito, congregari in Ecclesiam, negotiis aliis intermissis, et publicum luctum indicere, et communibus lacrymis misericordiam Domini implorare: et facinorosum illum, nisi mox resipisceret, de coetu suo ejicere. 0 quam longe recessimus ab Apostolica disciplina, et quam rara nunc est, quae olim frequentissima erat, gratia lacrymarum! Tunc uno peccante, totus populus Apostoli jussu ad fletum, et lamenta commovebatur: nunc multis peccantibus, vix invenitur, qui ob zelum honoris Dei, et perditionis animarumj lacrymas fundat.
Postremus testis ex divinis litteris pro necessitate lacrymarum, Sanctus Jacobus erit; ejus sunt illa verba: Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem. Alloquitur autem omnes homines, qui ad Ecclesiam Dei pertinent: nara, ut ipse dicit paulo superius: In multis offendimus omnes; cui consonat Goapostolus ejus Joannes: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Admonet igitur omnes nos hic sanctissimus Doctor, ut miseri simus, hoc est, misericordia divina egentes nos esse intelligamus, et protiteamur; ac, ut misericordiam Domini in nos provocemus, non solum verbo et lingua clamemus ad Deum, sed lugeamus et ploremus: nec solum lugeamus, et ploremus sed risum in luctum convertamus, et gaudium in moerorem: parum enim prodest lugere et flere, si paulo post, arescente lacryma compunctionis, solvamur in risum, et seculari laeti tise nos tradamus. 0 quam longe absumus a doctrina Spiritus sancti. Ecce enim quanta audivimus de necessitate lacrymarum, si quis velit ad aeterna gaudia pervenire, ex libris a Deo ipso dictatis, et a sanctis Prophetis, et Apostolis sollicite, fideliterque conscriptis: et tamen plerique nostrum aures habent, et non audiunt, oculos habent et non vident, cor habent et non intelligunt. Deflent quidem inconsolabilibus lacrymis mortes charorum, aut jacturam pecuniarum, aut alia qucecumque temporalia detrimenta: quae cum spiritualibus comparata, levissima sunt. Quid enim mirum est si peritura intereunt, et si temporalia cum tempore transeunt? et si mortales moriuntur? At mortem animae, quae victura est in aeternum, et jacturam regni coelestis, quod est maximum, et sempiter¬
num, non deflere, imo non magnifacere, neque curare, nonne stuporis, vel amentiae argumentum est manifestum? Et tamen ejusmodi stupidorum, vel amentium, imo etiam caecorum, et surdorum, infinitus est numerus. Sed quando nos Scripturarum verba non movent, experiamur utrum saltem exempla nos moveant.
Chapter 9 of 35