Skip to the text

Caput VI. De necessitate gemituum, ex Propheta

Ezeckiele.

Ezechiel Propheta describit visionem quamdam suam prorsus horribilem, quae si non persuadet hominibus gemitum et ploratum, non video, quid sit, quod rem hanc persuadere queat: Et dixit, inquit, Dominus ad eum, Transi per mediam civitatem in medio Jerusalem, et signa Thau super frontes virorum gementium, et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio ejus • Et illis (ministris irae Dei) dixit, Transire per civitatem, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini; senem, adolescentulum, et virginem, parvulum, et mulierem interficite, usque ad internecionem. Omnem autem super quem videritis Thau, ne occidatis et a sanctuario meo incipite. Haec visio manifeste significat, ex populo Dei solos, et omnes eos esse salvandos, qui gerunt in fronte signum Thau: solos autem eos signum Thau gerere, qui gemunt, et dolent super abominationibus quae fiunt in populo Dei. Porro signum Thau nihil est aliud, nisi signum Crucis. Nam, ut Sanctus Hieronymus tradit in explicatione hujus loci Ezechielis, littera Thau, quae est postrema Hebraici alphabeti, olim in antiquis litteris habebat figuram Crucis; sed postea mutatae sunt per Esdram litterae, et ea causa est, cur non cernatur Crucis signum in litteris Hebraicis, quas nos habemus. Cernebatur tamen tempore Sancti Hieronymi, ut ipse fatetur, in litteris quibus utebantur Samaritani, apud quos antiquae litterae remanserant. Igitur Thau, de quo loquitur Ezechiel, qui Esdram praecessit. Crucis figuram sine dubitatione gestabat. Quid est autem signum Crucis in fronte gestare, nisi non erubescere Crucem Christi? Illi vero non erubescunt Crucem Christi, qui diligunt humilitatem, patientiam, mansuetudinem; qui non ulciscuntur injurias, sed reddunt bona pro malis, qui divitias contemnunt, paupertatem colunt, qui recumbunt in novissimo loco, qui denique non

sunt de hoc mundo, sicut Christus non fuit de hoc mundo. Isti autem, quia columbae sunt, non corvi, gemunt assidue, clamant autem nunquam. Illi vero, qui non sunt in fronte signati, ac per hoc inter reprobos computantur, gemunt quidem, et dolent, non offensiones, et peccata, quae fiunt in Deum, sed offensiones, et detrimenta, quae ipsi tolerare coguntur. Non est illis curae, si quis ipsis audientibus Deum blasphemet, sed si quis convicium in ipsos jaciat, hoc dolent, et de hoc gemunt, hoc concoquere non valent, neque quiescunt, donec pro convicio alapam, aut vulnus reddiderint. Quid igitur mirum est, si isti inter Cruce signatos non inveniantur, et ab exterminatore percussi pereant in aeternum?

Ac, ut intelligeremus visionem hanc propheticam non ad Synagogam solum Hebraeorum, sed ad Ecclesiam quoque Christianorum pertinere, Sanctus Joannes in Apocalypsi vidisse se scribit: Angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi, qui clamavit voce magna quatuor Angelis, quibus datum est nocere terree, et mari, dicens: Nolite nocere terree, et mari, neque arboribus quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Exaudivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel, et paulo post addit: Post hxc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, ei linguis, stantes • ante thronum, amicti stolis albis, et palmee in manibus eorum. Et clamabant voce magna dicentes; salus Deo nostro, qui sedet super thronum et Agno. Isti videlicet sunt electi Dei, et signati signo Thau in frontibus eorum, partim ex Judaeis, partim ex gentibus. Sed electi ex Judaeis pauci sunt, si conferantur ad electos ex gentibus: ideo electi ex Judaeis, numerantur centum quadraginta quatuor millia-; electi ex gentibus dicuntur esse sine numero: non quod revera sine numero sint, cum et capilli eorum numerari sint apud Deum, ut Dominus loquitur apud Sanctum Matthaeum; sed quod tanto plures sint isti, quam illi, ut prae illorum paucitate isti innumerabiles esse videantur.

Nemo autem existimet, ex eo quod electi ex gentibus dicuntur numerari non posse, majorem fore numerum electorum, quam reproborum. Nam erit quidem longe major numerus electorum ex gentibus, quam ex Hebraeis: sed omnino minor erit numerus electorum, sive ex Hebrseis, sive ex gentibus, numero reproborum; id quod vel ex hoc ipso loco colligi potest. Electi enim ex Hebrseis numerantur hoc loco centum quadraginta quatuor millia: qui numerus infinitis prope partibus minor est numero reproborum ex Hebrseis. Siquidem in libro Exodi, quando egressi sunt filii Israel de M- gypto, numerari sunt sexcenta fere millia peditum absque parvulis, sed et vulgus promiscuum innumerabile. Itaque si addamus ad sexcenta millia peditum mulieres, et parvulos, et turbam famulorum, et ancilla-, rum innumerabilem, crescet numerus, ut minimum, ad mille millia hominum. Numerari postea David jussit omnes viros bellatores, qui tempore suo erant in regno Israel, et inventi sunt mille millia, et trecenta millia militum: quibus si addas parvulos, et mulieres, erunt sine comparatione plures. Quibus si addas Hebraeos, qui fuerunt a temporibus Abrahami, et erunt usque ad mundi consummationem, invenies tam ingentem multitudinem, ut numerus centum quadraginta quatuor millium electorum, qui ponitur in Apocalypsi, non sit millesima pars multitudinis reproborum. Et quod diximus de numero Hebraeorum potest etiam dici, servata proportione, de numero Christianorum. Quod enim Dominus dicit apud Matthaeum et Lucam de via et porta angusta, quae ducit ad vitam, per quam pauci ingrediuntur: et de via, et porta lata, quae ducit ad perditionem, per quas ingrediuntur multi, commune est Hebraeis, et Christianis: nam qui Dominum interrogavit an pauci sint, qui salvantur, non dixit, an pauci sint ex Hebrans, sed simpliciter, an pauci sint, qui salvantur: et Dominus non respondit, arcta est via, quae ducit ad vitam, et pauci ex Hebraeis intrant per eam: sed absolute, et Pauci intrant per eam. Quod ipsum ex Isaia confirmari potest, qui describens pau-. citatem eorum, qui in consummatione saeculi salvi invenientur, utitur duabus similitudinibus vineae post vindemiam, et oleae excussae, quae omnino horrorem maximum incutiunt. Sic enim loquitur Isaias de consummatione mundi: Ecce Deus dissipabit terram, et nudabit eam, et infra: Haec erunt in medio terrae, in medio populorum, quomodo si paucae olivae, quae remanserunt, excutiantur ex alea, et racemi, cum fuerit finita vindemia. Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt cum glonficatus fuerit Dominus. Itaque nu¬

merus reproborum similis erit multitudini olivarum, quae cadunt in terram, cum primum excutitur alea; paucitas autem’ electorum similis erit paucitati olivarum, quae fugerunt manus excutientium, et remanserunt in summitate ramorum, quae postea separatim excutiuntur. Sic etiam multitudo reproborum comparabitur vindemiae, in qua multa implentur vasa ex racemis uvarum, qui a multis agricolis colliguntur: paucitas electorum comparabitur paucitati racemorum, qui post finitam vindemiam casu inveniuntur in vinea. Ideo pauci illi electi, cum incredibili gaudio levabunt vocem suam, atque laudabunt, cum ex condemnatione omnium impiorum glorificatus fuerit Dominus. Haec certe ejusmodi sunt, ut mirum non sit, si electi, et Cruce in frontibus signati, perpetuo gemant, et doleant, dum vident scelera, quae fiunt in terra, et considerant supplicia, quae scelestos expectant in gehenna.

Sed nolo illud praeterire, quod Ezechiel, vel Deus potius per Ezecbielem, de Sacerdotibus dicit: A sanctuario meo incipite: imperat enim Deus, ut qui scelestos punire debent, a malis Sacerdotibus incipiant. Nulli enim gravius in extremo Judicio punientur, quam principes Ecclesiarum qui alios omnes verbo, et exemplo praeire debuerunt. De qua re audi Sanctum Gregorium in Homilia septima decima: « Nullum, puto, fratres charissimi, ab a-iis, majus praejudicium, quam a Sacerdotibus tolerat Deus; quando eos, quos ad aliorum correctionem posuit, dare de se exempla pravitatis cernit: quando ipsi peccamus, qui compescere peccata debuimus; nulla animarum lucra quaerimus, ad nostra quotidie studia vacamus; terrena concupiscimus, humanam gloriam intenta mente captamus. » Consideret lector homiliam totam, et simul consulat epistolam Sancti Augustini ad Valerium Episcopum suum et S. Bernardi declamationem in illa verba, Ecce nos reliquimus omnia; etintelliget in quanto periculo versantur Sacerdotes mali. Sed si verba hominum sanctorum, quamvis doctissimorum, minus movent, audiamus Spiritum sanctum per Malachiam loquentem, et increpantem Sacerdotes: Labia Sacerdotum custodiant scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia Angelus Domini exercituum est. Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege. Irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum: propter quod et ego dedi vos cont empti biles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. Et si Dominus tam moleste ferebat negligentiam, et malos mores Sacerdotum veteris legis; certe multo magis indignabitur, et irascetur Sacerdotibus malis legis novae, quae sine ulla comparatione sanctior est lege veteri.

Chapter 6 of 35