Caput VIII. De necessitate, gemituum, ex Euangelio SS. Matthaei Lucae, etJoannis
In libris Evangeliorum invenimus inter beatitudines numerari: Beati, qui lugent, quia consolabuntur, et: Beati, qui nunc fleti quia ridebitis. Ac ne putaremus haec verba pertinere ad consilium, addit S. Lucas: Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis, et flebitis. Proinde quemadmodum necesse est hoc tempore non ridere, ne postea lugeamus: sic necesse est lugere, ut postea rideamus, et delectemur. Scriptum est enim in Apocalypsi. A bsterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Et a quorum oculis lacrymas Deus absterget, nisi ab iis, qui fleverunt, et luxerunt in hac lacrymarum valle? Et qui sunt illi, de quibus dicitur in eadem Apocalypsi: Quantum glori ficavit se, et deliciis fuit, tantum date illi tormentum, et luctum: nisi qui omisso poenitentiae luctu, totos se vitae hujus deliciis, et jucunditatibus tradiderunt; itaque necesse est in hoc exilio flere, si volumus in patria gaudere.
Sed exponamus Evangelica verba: Beati, qui lugent. Sanctus Augustinus in priore libro de sermone Domini in monte, exponit haec verba de luctu, quem capiunt ii, qui convertuntur ad Deum, de amissione charorum. Non enim possunt qui nondum perfecti sunt, non cum aliquo sensu doloris ferre separationem a parentibus, fratribus, et amicis. Sed adii sancti Patres, S. Hieronymus, et S. Jo. Chrysostomus in commentario ad caput quintum Matthaei, et S. Ambrosius in expositione capitis sexti Lucae, magno consensu tradunt, Christum Dominum loqui de luctu ob peccata, vel sua, vel aliena, atque haec senten^ censetur verior: nec tamen S. Augustini sententia rejicienda est, si recte intelligatur. Non enim vult S. Augustinus, beatos dici a Christo eos, qui lugent absentiam charorum, hac solum ratione, quia dolent separationem a charis, atque conjunctis: sed quia malunt cum luctu separari a charis personis, quam separari a sequela Christi; ut in eo sit posita beatitudo, quod malint lugere cbarorum amissionem, quam Christum non sequi, vel a perfectione vitae retardari.
Alia tamen sententia, ut est communior, ita est clarior, atque facilior. Beati ergo qui lngent in hoc tempore ob scelerum dete¬
stationem, et Dei conditoris nostri, ac Patris amantissimi offensiones, vel ob desiderium aeternae vitae, vel aliis de causis ad amorem, vel timorem Domini pertinentibus: quia veniet tempus, quo in coelesti patria consolationibus maximis, et purissimis repleantur. Et vae illis, qui rident nunc, quia flebunt postea cum projicientur in tenebras exteriores, ubi erit fletus, et stridor dentium. Neque vero tam severi sumus, ut existimemus non licere, vel non expedire servis Dei modestum, et brevem risum. Sed quod, Scripturam sequentes, dicimus, hoc est, non licere; neque expedire Christianis, sic se risui, et consolationi addicere, ut non meminer int se esse in valle lacrymarum, et temporibus suis in gemitum, et fletum, et planctum serio incumbant: tempus enim exultationis, et laetitiae in patria erit; tempus vero gemendi, et flendi nunc est, cum in exilio sumus, et inter hostes plurimos, et crudelissimos versamur.
Apostolus, et Evangelista Joannes brevem sententiam Christi Salvatoris de necessitate gemendi protulit, sed quae longi sermonis vicem gerere possit. Sic enim loquitur: Arnen, amen dico vobis, quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos vero contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Mulier cum parit tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem peperit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis: iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrym, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Certe sententia haec si ab omnibus penetraretur, et ad cor omnium profunde descenderet, nemo esset, qui non toto tempore hujus peregrinationis, dimissis oblectationibus cunctis, plorare, et flere, atque instar columbae dies, noctesque gemere delectaretur.
Principio in hoc distinguit Dominus discipulos suos a mundo, quod in hoc praesenti saeculo discipuli plorant, mundus gaudet. Et quid interest inter discipulos Christi, et mundum? Quod inter electos, et reprobos. Nam et Dominus dixit: Pro eis rogo, non pro mundo. Et Apostolus ad Corinthios: Ne cum hoc mundo damnemur. Quid ergo sequitur, nisi, ut qui cum discipulis plorat, ad sortem electorum pertineat, si tamen in fletu, et gemitu perseveret; et qui fletu a se excluso, cummundo gaudere delectatur, cum hoc mundo damnetur, nisi prius de mundo exeat, quam de corpore? Addit postea Dominus: Vos vero contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Ut videlicet, proposito praemio, discipulos hortetur ad perseverandum in fletibus, dum vita praesens durat, cum certos illos redderet de futuro gaudio inenarrabili, et sempiterno, quod, ut paulo infra dixit, nemo tollere possit ab eis. Ac, ut eis demonstraret, tempus fletus fore brevissimum, tempus gaudii diuturnum,' adducit similitudinem [parturientis, quae cum venerit hora ejus tristitiam habet, Cum autem peperit puerum, jam non meminit pressurae, propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Tempus tristitiae, et fletus, horae comparatur propter brevitatem; Cum venerit, inquit, hora ejus; tempus gaudii comparatur annis integris, quia mulier tandiu gaudet, quandiu proles vivit.
Aptissimam vero hanc similitudinem esse vel ex eo cognosci potest, quod officium Apostolorum, ut etiam aliorum Praelatorum Ecclesiae, est officium mulieris cum dolore parturientis, juxta illud Apostoli: Filioli mei, quos iterum parturio, donec foimnetur Christus in vobis. Atque haec est durior parturitio praelatorum, quam feminarum: quod istae semel parturiunt, illi saepius eumdem filium parturire coguntur. Cum quanto autem gemitu boni praelati parturiant, demonstrat mulier illa de Apocalysi, quae figuram gerens Ecclesiae, Clamabat parturiens, et cruciabatur, ut pareret.
Denique quod haec omnia verissima sint, atque omnino serio dicantur a Domino, testantur verba illa, Arnen, amen dico vobis. Considerabat enim Dominus, multos non facile credituros, necesse fore, ut electi gemant assidue, et utilius esse flere cum discipulis, quam gaudere cum mundo, et qui ad tempus cum discipulis plorant, aeternis gaudiis cumulandos; et qui ad tempus cum mundo gaudent, aeternis suppliciis cruciandos: ideo juramentum addere voluit dicens: Amen, amen dico vobis; id est, in veritate, in veritate dico vobis, quod quasi juramentum Christi sanctus Augustinus appellat. Utinam haec homines diligenter considerarent, et non paterentur tempus utilissimum sibi elabi de manibus, quo paucis lacrymis ingentia gaudia comparari possunt.
Chapter 8 of 35